Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Sie sehen den Datensatz 314 von insgesamt 184913.

erhält Mainz als erzbischöflichen sitz. Z. j. 746: Bonifatius, vir sanctus de genere Anglorum, legatus Germanicus Romanae ecclesiae, Magontiacae civitatis episcopus ordinatur; qui praedicatione sua multos populos Thuringeorum, Hessorum, nec non et Austrasiorum ad fidem rectam et christianam religionem, a qua diu aberraverant, convertit, sed et monasteria monachorum ac virginum primus in partibus Austriae exorsus est etc. Ann. Lauris. min. in: MGH SS 1, 115. ‒ Z. j. 741: In his diebus domnus Zacharias papa audiens fidem et doctrinam domni Bonifacii constituit eum archiepiscopum Moguntinae ecclesiae1 Nam antea Moguntini episcopi et Colonienses suffraganei erant Wormaciensium episcoporum. Gesta Trever. in MGH SS 8, 162. ‒ Z. j. 742: Sanctus Bonifacius cum Karolomanno magnam sinodum habuit. Der cod. 3 (Gothan.) hat: Synodalis Conventus habetur Karlomanni et Pippini precepto, sanctique Bonifacii sonsilio, ubi multi qui capitalis criminis macula diffamati fuerant deponebantur; inter quos episcopus nomine Gewiliob, Mogontinae civitatiprelatus, ob homicidium palam commissum deponebatur. Quo deposito sanctus Bonifacius a supradictis principibus aecclesiae Mogontiacensi preficitur. Et ut eius dignitas eminentior foret, decreverunt idem principes aecclesiam Mogontiacensem, quae prius Wormatiensi subiecta erat, metropolim omnium in Germania ecclesiarum efficere; moxque legatione facta illud a presule apostolico impetravere. Lamberti Ann. in: MGH SS 3, 35. ‒ O. j. Convenientibus in unum episcopis ac presbiteris, diaconibus atque clericis omnique gradu aeclesiastico, quos inclite recordationis Carlomannus dux sub regni sui imperio adsciscere fecit, quatenus synodale factum est concilium. In quo Bonifatius archiepiscopus, Magontiae civitati, ipso Charlomanno consentiente ac donante, pontificatu praesidens, Romanae aecclesiae sedisque apostolicae legatus ‒ primum missus a sancto et venerabili sedis apostolicae pontifici Gregorio iuniore, a primo secundo, et Gregorio, a secundo iuniore, cum primo tertio, viro honorabili ‒ quattuor primitus principalium synodorum numerosa canonum constituta ob salutarem doctrinae caelestis augmentum admonuit conservari. Willibaldi Vita S. Bonifatii in: MGH SS 2, 347; Jaffé, Mon. Mog. 459. Interea, dum haec ita geruntur ab electis Dei Bonifacio et discipulis ejus, successerunt in regno patri Karolo religiosi filii Carlomannus et Pippinus, patre debitum universae carnis persolvente et transeunte de hoc mundo. Tunc pii filii patri succedentes in regnum, quia eis undique per gratiam Christi major quies erat largita bellorum quam fuisset patri, coeperunt in regno suo, inspirante Deo, religionis officia intentius quaerere, et meliorare. Coepit et hoc audire B. Bonifacius futurus Martyr, et discipuli ejus: coeperuntque frequentius approximare palatio quam fecissent, et loqui cum Regibus, et praedicare secundum datam sibi a Deo gratiam populum Dei in ipso palatio. Et in tantam gratiam venerunt apud Reges supradictos et omnem populum Francorum, ut omnes una voce dicerent et concordarent, B. Bonifacium dignissimum esse episcopatu et omni honore, exceptis illis pseudo-doctoribus ... dum confusi, et refutati ab omni Senatu et ab ipsis Regibus, inde discederent adversarii, et S. Bonifacius futurus Martyr ad hoc perveniret, ut absque illius contradictione, una omnium voce eligeretur in episcopatus sublimissimum gradum, et Maguntia metropolitana Ecclesia ei daretur a Regibus providenda et regenda. Liudger, Vita S. Gregorii Traj. eccl. in: Mabillon, AA. SS. Ben. III, pars II, 325. ‒ S. auch: Passio st. Bonifatii bei Jaffé, Mon. Mog. 473; Ex Othloni Vita S. Bonifatii l. c. 496.
[Nummer im Druck: 67]

Anmerkungen

  1. 1Cf. Hincmari epist. I, 1. Quae de primatu Worm. episc. addit auctor, dubito an ab alio mutuatus sit. Waitz.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 68], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/b3d433c7-1d43-4795-bbb0-7c5fb42a5a82
(Abgerufen am 18.11.2019).

Bestandsinformationen