Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 2 (1161-1288)

Sie sehen den Datensatz 283 von insgesamt 3000.

Conrad von Montferrat übergiebt ihn seinem bruder Bonifaz zur überwachung, welcher ihn gegen lösegeld aus dem gefängniss frei lässt, nachdem der Kaiser Manuel, der ihn nach Constantinopel abführen lassen wollte, gestorben war; die befreiungsversuche Kaiser Friedrich's waren umsonst gewesen. Quo facto, tradidit eum Bonefacio fratri suo costodiendum, et ipse profectus est ad Manuelem imperatorem Constantinopolitanum, ut indicaret ei quid actum fuerat de cancellario imperatoris. Fredericus vero Romanorum imperator, modis omnibus quibus potuit, nunc asperis, nunc blandis, tentavit eiicere cancellarium suum a carcere quo retentus fuerat, sed nec potuit .... Defuncto itaque Constantinopolitano imperatore, Christianus, Maguntinus archiepiscopus, Romani imperii cancellarius, audiens quod Cohenredus, qui eum cepit, aberat, convenit Bonefacium, qui eum incarceratum tenuit, promittens ei quod, si permississet eum liberum abire, redderet ei duodecim millia perperorum quae Cohenredus frater eius illi pro pace facta inter eos dederat; et ita factum est. Et tali modo liberatus est praedictus cancellarius de manibus inimicorum suorum, postquam iacuerat in carcere per spatium unius anni et trium mensium. Benedictus Petroburg. ed. Hearne I, 322 und 330; ed. Stubbs I, 244 und 250; ... et tradidit eum Bonefacio fratri suo in custodia, et ipse Conradus profectus est ad Manuelem imperatorem Constantinopolitanum, cuius admonitione ipse ceperat praedictum cancellarium. Et non ausus domum redire propter iniuriam quam fecerat Frederico Romanorum imperatori de captione cancellarii sui, remansit cum Manuele Constantinopolitano imperatore, et unam de neptibus illius imperatoris in uxorem duxit. Quo audito, Bonefacius frater eius, qui praedictum Christianum Maguntinum archiepiscopum, Frederici Romanorum imperatoris cancellarium, in carcere tenuit, cepit de eo duodecim millia perperorum, et permisit eum abire. Roger de Hoveden. ed. Stubbs, II, 195; Cristanus aeus ex captivitate absolvitur. Ann. S. Petri Erphesf. in: M. G. SS. XVI, 25; Christianus Moguntinus episcop. dato non modico argento, captivitate solvitur. Annal. Colon. max. in: M. G. SS. XVII. 790 und Böhmer, Font. III, 451; Tandem maxima recepta pecunia eum dimisit; cuius novissima peiora fuere prioribus. Tolosani Chron. in: Mittarelli, Access. hist. Favent. 92. 1181, Cristanus episcopus datis pro se obsidibus, captivitate absolvitur, multa pecunia redimendus Chron. Sampetr. ed. Stübel in: Geschqq. der Prov. Sachsen. Erfurt. I, 39. ‒ Vergl. Varrentrapp, 96.
[Nummer im Druck: 192]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 2 [n. 283], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/e410aeef-470e-4e3e-83f2-461c1cdb5a2b
(Abgerufen am 23.04.2024).

Bestandsinformationen