Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 2 (1161-1288)

Sie sehen den Datensatz 115 von insgesamt 3000.

Grosser hoftag (Ann. Laud. in: M. G. SS. XVIII, 645), auf welchem gesandte von Genua und von Pisa erschienen, um über die ansprüche dieser beiden städte auf die insel Sardinien zu verhandeln. Placuit tamen imperatori, ut iustum precium ex castro Januenses acciperent. Quod utique spreverunt, honorem civitatis minime esse arbitrantes. Et dum pro hoc placito in curia imperatoris insisterent, Pisanorum consules ad curiam imperatoris venerunt conquerentes et dicentes: Domine imperator, nos dedimus archiepiscopo Magontino libras tredecim milia pro Sardinea habenda nomine vestro et tenenda; pro quibus etiam iuravit, quod vos debetis imponere Januensibus sub fidelitate in plena curia, ut de cetero non intromittant se de insula Sardinee, quam dedit nobis, et investiti sumus vestra libera voluntate. Quibus verbis prefatus archiepiscopus Magontinus (Christianus I) respondit: Verum est, domine imperator, quod iussu vestro precedente, sicuti Pisani testantur, ego investivi illos de Sardinea; et volo et deprecor maiestatem vestram, ut sicut ego feci, vos firmetis in plena curia hoc, et dicatis Januensibus qui sunt ante vestram presentiam. Ad hec imperator surrexit, et suis verbis vel sua oratione prefatum archiepiscopum modis decentibus valde honoravit, dicens Januensibus: ut propter fidelitatem, quam michi factam habetis, de Sardinea de cetero vos non intromittatis, et Pisanis illam quiete dimittatis. Nach einem zwiegespräch zwischen dem Kaiser und dem genuesischen gesandten Simon wendete sich derselbe an Erzbischof Christian und es entspann sich folgender wortwechsel: .. et tunc Simon Aurie dixit archiepiscopo Magontino: Falsum consilium dedisti domino imperatori, et male consuluisti illi. Cui archiepiscopus plane et honeste respondit: Domine Symon, vos estis homo imperatoris, et quando consilium illi datis secundum quod vobis videtur, bona fide facitis, et ego similiter secundum meum sensum consulo. Quo dicto Pisani domino archiepiscopo placere cupientes, alta voce dixerunt: Super prudentia vestra, domine archipresul, vehementer miramur, cur vel quare ita patienter fertis immoderatos et vanas voces Januensium, qui ineffrenate contra vos et contra honorem imperii loquuntur. Affirmate, si placet, sententiam imperatoris etc. Nach längeren verhandlungen wurde ein beschluss gefasst: Mane in curia statutum fuit, ut archiepiscopus Rainaldus Januam veniret, et archiepiscopus Magontinus Pisis, et statuerunt tercia die ut omnes capti redderentur. Oberti Ann. in: M. G. SS. XVIII, 72 u. 73. Auch wurden auf diesem hoftag die wirzburger beschlüsse noch einmal beschworen und zwar mit einem wichtigen zusatze. Imperator circa autumpnum Italiam intravit, ibique cooperante cancellario suo Christiano, Paschalem per iterata sacramenta confirmavit. Hoc eiusdem instinctu cancellarii, apposito quod nullus eorum unquam absolutionem eius iuramenti expeteret et oblatam nunquam reciperet. Ottonis Frising. ep. et Ragewini Gesta Frider. imp. Appendix. in: M. G. SS. XX, 492. ‒ Vergl. Raumer, G. d. Hohenstaufen. II, 138. (3 aufl.); Varrentrapp, Christian I v. Mainz. 27; Prutz, K. Friedrich I. Bd II, 45; Hohnstein, Heinrich der Löwe. 105.
[Nummer im Druck: 24]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 2 [n. 115], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/a8988003-70d4-4fe2-8699-e807a9a2501b
(Abgerufen am 19.04.2024).

Bestandsinformationen