Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 128 von insgesamt 2048.

Der leichnam des hl. Bonifatius wird nach Utrecht gebracht, wo man ihn gern behalten wollte, allein er musste herausgegeben werden. Corpus vero beati pontificis prosperis velis ventorumque flatibus trans fretum quod dicitur Aelmerae ‒ sed et aliorum martirum post dies non multos ‒ perductum est ad supradictam urbem quae dicitur Trehet (Utrecht); ibique conditum ac sepultum, donec a Magontia religiosi et fideles in Domino fratres a Lullo episcopo, successore quidem hujus sancti pontificis et martiris Christi, directi, navigio ad perducendum beati viri cadaver ad monasterium quod eo vivente construxerat, et secus ripam fluminis quod dicitur Fulda situm est advenerant.

Überlieferung/Literatur

Willibaldi Vita S. Bonifatii. in: M. G. S. II, 351. u. Jaffé, Mon. Mog., 467. Vergl. Vita S. Lulli auct. anon. in: AA. SS. Boll. 16. Art. VII, 2, S. 1086 u. 1087. ‒ Episcopo vero et ceteris quamplurimis cum eo martyrio coronatis, ex superiore Fresonia, a Trech scilicet coenobio, fideles venientes fratres, rapuerunt corpora sanctorum martyrum, et ibi in sepulcris alia posuerunt, alia vero adsumentes secum, sancti videlicet Bonifacii episcopi et sanctorum qui cum eo pariter passi sunt presbyterorum et diaconorum, et unius episcopi nomine Eoban; cujus corpus adsumentes, caput ejus ab hostibus abscisum reperire non poterant. Quo cum pervenerunt, sancti episcopi Bonifacii in minore, quae eis vicinior erat, ecclesia cum grabato quo navi ferebatur, statuerunt; cetera martyrum corpora sepulturae tradiderunt. Tunc omnes loci illius habitatores concilium grande inierunt, quatenus penes eos in loco illo sancti martyris Bonifacii corpus deinceps omni tempore quiesceret; magnum utpote adminiculum sibi fore, si tanti martyris protectio tueretur. Jejuniis et orationibus indictis, ut sanctus martyr apud eos sibi manere dignaretur, Dominum orabant, et locum ei ad quiescendum honorifice in basilica majore praeparabant. Vita S. Sturmi. in: MGH SS 2, 372. -Unter dem vorwand eines befehls von seiten König Pippins wollten die Utrechter den leichnam nicht herausgeben. Sed quia omnipotentis magis quam hominum convalescit fortitudo, mirabile statim ac memorabile cunctis adstantibus angelica magis quam humana peractum cognitione auditum est miraculum, ecclesiaeque cloccum in signum amotionis sancti corporis, humana non contingente manu, commotum est; ita ut omnes repentino timoris pavore perculsi, maximo tremore obstupuissent, et justi hujus reddendum esse corpus proclamarent; sicque statim redditum est corpus, et a praedictis sanctae recordationis fratribus cum psalmis hymnisque honorifice ablatum etc. Willibaldi Vita S. Bonif. in: MGH SS 2, 352; Jaffé, Mon. Mog., 468; Statimque, in ipso tempore ut sanctus vir pro domino carne occubuit, Trajectensis ecclesie clerici cum suo episcopo rapuerunt sanctum corpus, et voluerunt illud omnino apud se retinere. Passio S. Bonifatii bei Jaffé, Mon. Mog., 479. Vergl. Simson, Bonifacius 86; Oelsner, König Pippin, 179.
[Nummer im Druck: 127]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 128], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/e954d65d-678d-48ce-a2ff-da96295629b8
(Abgerufen am 29.03.2024).

Bestandsinformationen