Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 819 von insgesamt 2048.

Synode. Nachdem die vorgänge auf der Gandersheimer synode nach Rom berichtet worden waren, trat daselbst praesidente domno Gerberto apostolico cum imperatore in palare [Parlatorium] in aecclesia sancti Sebastiani martiris praesente etc. eine synode zusammen, auf welcher der Papst nach gepflogenen berathungen erklärte: "Apostolica potestate et sanctorum patrum auctoritate dissipamus, effringimus et adnullamus, quae absente fratre et coepiscopo Bernwardo, Gandenesheim in sua diocesi ab archiepiscopo Willegiso et suis complicibus adinventa et sacramentis statuta sunt ... Gandenesheimense coenobium cum adiacentibus villis et terminis tuo iuri [Bernwardo] redintegro et corroboro, et apostolica sanctorum Petri et Pauli auctoritate interdico, ne aliquis tibi, nisi quantum canones permittunt, obsistat." His finitis, domnus apostolicus, quid faciendum esset, concilium requisivit. Responsum est, si utrisque principibus id conveniat, scriptis archiepiscopum incusandum, quod tam audax inceptum, canonibus patrumque regulis contrarium, vir summae gravitatis attemptaret; simulque ut in posterum a tali controversia desistat, nec aliquid se intromittat, nisi canonice emancipet; synodum quoque episcopis per Saxoniam indici, vicarium nichilominus ex parte domni apostolici destinari, qui synodo praesideat. Complacitum est; locus Palithi habendae synodi disponitur, dies 11. kalendas Julii denunciatur, Frithericus cardinalis presbiter sanctae Romanae aecclesiae, post quidem Ravennae archiepiscopus, Saxo genere, iuvenis aetate sed senior morum probitate, vicarius domni apostolici eligitur atque dirigitur, apostolicis paramentis atque insigniis non minus infulatus, quam si ipse papa procedat. Thangmari Vita Bernwardi ep. in: MGH SS 4, 769; Ind. 14, 1001 imperator natalem Christi Rome celebravit, et illo Bernwardus episcopus in epiphaniis super multis infestacionibus archiepiscopi Willigisi, et maxime de sinodo, quam in sua, id est Gandeshemensi, ecclesia cum extraneis episcopis habuit, conquestus advenit: totamque ejusdem metropolitani illicitam usurpationem in praesentia Gerberti pape et imperatoris tertii Ottonis sinodali auctoritate prorsus adnullavit. Annal. Hildesh. in: MGH SS 3, 92. ‒ Jaffé, Reg. Pont. S. 346 u. 347.
[Nummer im Druck: 135]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 819], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/e69e0e33-07dc-4345-a5e2-ddd27484540f
(Abgerufen am 19.04.2024).

Bestandsinformationen