Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 11 von insgesamt 2048.

Der bischöfliche eid des hl. Bonifatius. I. n. d. Dei et salv. n. J. Chr. Imp. Leone a. 6, p. cons. eius a. 6, sed et Constantino imp. eius filio a. 4, ind. 6. "Promitto ego Bonifatius, gratia Dei episcopus, vobis beato Petro apostolorum principi vicarioque tuo beato papae Gregorio successoribusque ejus per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum: me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere et in unitate ejusdem fidei Deo operante persistere, in qua omnis christianorum salus esse sine dubio conprobatur; nullo modo me contra unitatem communis et universalis aecclesiae, suadente quopiam, consentire, sed ut dixi fidem et puritatem meam atque concursum tibi et utilitatibus tuae aecclesiae, cui a domino Deo potestas ligandi solvendique data est, et praedicto vicario tuo atque successoribus ejus per omnia exhibere; sed et, si cognovero antestites contra instituta antiqua sanctorum patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut conjunctionem. Sed magis, si valuero prohibere, prohibeam; si minus, ne fideliter statim domno meo apostolico renuntiabo. Quodsi, quod absit, contra hujus promissionis meae seriem aliquid facere quolibet modo seu ingenio vel occasione temptavero, reus inveniar in aeterno judicio, ultionem Annaniae et Saffire incurram, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere vel falsum dicere presumserunt.    Hoc autem indiculum sacramenti ego Bonifatius exiguus episcopus manu propria scripsi; atque positum supra sacratissimum corpus tuum, ut superius leguntur, Deo teste et judice, prestiti sacramentum. Quod et conservare promitto". Jaffé, Mon. Mog. 76, nr. 17. -Vergl. Dünzelmann, Concilien, u. s. w. 8 u. 12; Jaffé, Z. Chronologie Bonifaz. Briefe in: Forschungen z. d. G. X, 402 flgde. Oelsner, König Pippin, 103; Dünzelmann, Zur Anordnung d. Bonifaz. Briefe. in: Forschungen z. d. G. XIII, 22.
[Nummer im Druck: 10]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 11], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/afcc1522-32d0-40a4-8c79-24645033be87
(Abgerufen am 28.03.2024).

Bestandsinformationen