Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

RIplus | Erzbischöfe von Mainz - Böhmer, Regesta archiepiscoporum Maguntinensium 1 (742?-1160)

Sie sehen den Datensatz 919 von insgesamt 2048.

Wahl und krönung k. Konrad's II. Heinricus imperator obiit. Et Chuonradus apud Magontiam in natali sanctae Mariae in regnum consecratur. Ann. Sangal. in: MGH SS 1, 83; Facto autem in brevi totius senatus Conventu, Conradus, inclyta regum prosapia ortus, in regnum eligitur, atque a Moguntinae ecclesiae archiepiscopo Aribone unctus, coronatur. Ann. Quedlinb. in: MGH SS 3, 89. (Die weitere nachricht, dass auch Gisela, die gemahlin Konrad's, von Aribo gesalbt worden sei, wird durch andere quellen widerlegt.); Episcopi vero saniori consilio elegerunt alterum Cononem, qui neptem Eenrici in coniugium habebat, pro eo quod esset fortis animo et rectissimus in iudicio. Quem ordinaverunt consecrationis oleo in regali gradu apud Mogonciam civitatem, et tradiderunt ei sceptrum et coronam et lanceam sancti Mauricii. Ademari Histor. Lib. III. in: MGH SS 4, 145; Deinde cum Counradus senior, filius Heinrici et Adalheidae, et patruelis eius Counradus, filius Counradi ducis ex Mahthilde, ad regnum praecipue adniterentur, habito apud villam Kambam principum Conventu, senior Counradus rex promotus, et ab Aribone archiepiscopo Moguntiaci unctus est 6 Idus Septembr. Herimanni Aug. Chr. in: MGH SS 5, 120; Cono dux prepotens cum ad imperium aspirare vellet, repudiatur instinctu Aribonis Mog. aei et aliquorum regni primatum; et Conradus ad imperium sublimatus, imperavit annis 15. Sigeberti Chron. in: MGH SS 6, 356; Tandem collecti principes Saxonum apud Maguntiam prefecerunt sibi in regem Conradum. Quorum ordinationi dux Gothilo princeps videlicet Lothariensium, contraire voluit; episcopusque Coloniae, Noviomagi, Virduni, Trajecti, Leodii allocutus, sacramentum a singulis accepit, nonnisi ejus consensu manus se ei daturos neque ad eum ituros. Hoc idem dux Theodericus comesque Haynocensium Raginerius eum sibi conplicibus sacramento firmaverunt. Gesta episc. Camerac. in: MGH SS 7, 485; Principibus pro electione regis dissidentibus, octo ebdomadibus solium regni vacavit; et sic Counradus .. faventibus sibi Aribone aeo, Everhardo Bavenbergense, ab urbe condita 1775, octogesimo quinto loco ab Augusto, 6 idus Septembr. illud optinuit, et Magontiae regiae consecrationis dominium accepit. Vita Meinwerci episc. in: MGH SS 11, 152; Pastores aecclesiae Spiritus sancti instinctu conciverunt consilium salutis, in quo sine quolicet dissensu Chuonradum regem elegerunt, eumque Dei gratia cooperante 6 idus Septembris Aribone aeo. ordinante sacra unctione perfuderunt. Wolfherii Vita Godehardi prior. l. c. 186; Ad quem (Chuonradum) benedicendum in die nativitatis sanctae Mariae cum archiepiscopus Moguntinensis et omnis clerus sollempniter se praepararent, inter sacra officia regiae unctionis archiepiscopus (Aribo) hoc ad regem usus est sermone: "Omnis potestas fluitantis saeculi de uno fonte purissimo derivatur etc." Wiponis Vita Chuonradi imp. l. c. 260; Defuncto itaque pio Heinrico, pro restituendo rege principes Mogoncie convenerunt, sed et Henricus dux Bawarie cum quattuor milibus adventavit, nimis certus regnum in ipso locari. Hoc audito quidam Wernerus noctu Moguntinum presulem convenit, mentitus ei principes omnes preter ipsum in Cononem consensisse, deditque resipiscendi consilium et insuper curias duas de melioribus sacramento stabilivit. Quid plura? Dispendio simili mentes singulorum principum corrupit, et quia peticio fuit usufructuaria, ut semper solet, oportunum invenit progressum. Cono igitur per electionem principum, ubi honorem honore mutavit, convertit et nomen in melius, et de Conone dictus est Conradus. Ipse est Conradus de Weibelingin, quod est precipua munitionum in Suevia. Annal. Palid. in: MGH SS 16, 67.

Überlieferung/Literatur

Vergl. Aribo, Erzb. v. Mainz. in: Katholik, Neue Folge (1851) III, 512; Arnd, Die Wahl Conrad II. S. 6, 11, 14 flgde., 27; Gfrörer, Gregor VII. Bd. VI, 199 flgde. Bezüglich des hofes Kamba s. Bodmann, Nähere Bestimmung d. Wahlstatt K. Conrad's II; Giesebrecht, Kaisergeschichte (3 aufl.) II, 618 u. Documente. Nr. 4. Brief des Abts Bern von Reichenau an einen italienischen Bischof: Sciatis enim, publicum Conventum omnium nostrum pridie Non. Sept. esse juxta Rhenum in loco, qui dicitur Kambe. ‒ Hermann Pabst, Frankreich und Konrad II i. d. jahren 1024 u. 1025. in: Forschungen z. deutsch. G. V, 354 note 2.; Wichert, Die Wahl Lothar III z. deutsch. König. in: Forsch. u. s. w. XII, 82.
[Nummer im Druck: 22]

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RIplus Regg. EB Mainz 1 [n. 919], in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/aa386639-85d5-4d28-a744-3f141042f672
(Abgerufen am 28.03.2024).

Bestandsinformationen