Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,4

Sie sehen den Datensatz 177 von insgesamt 1024.

Heinrich beurkundet die Wiederherstellung des Bistums Merseburg, das von Otto d. Gr. gegründet und dem Bischof Boso übertragen worden war, dessen Nachfolger Giselher es aber in eine Abtei verwandelt und dem Erzbistum Magdeburg unterstellt hatte. Nach dessen Tod setzte der König, einem Gelübde entsprechend, in Merseburg seinen Kapellan Wigbert ein und restituiert und bestätigt nunmehr alle Besitzungen, nämlich die Stadt Zwenkau (Bz. Leipzig) im Gau Schutizi mit dem Forst und allem Zubehör, ferner in der Stadt Merseburg den Königshof mit allen Gebäuden, alle Höfe der Kaufleute inner- und außerhalb der Stadt, dazu noch Markt, Münze, Zoll, die Abgaben der Kaufleute und alle königlichen Gerechtsame in Merseburg. Weiters schenkt der Herrscher die Kirche von Helfta (Kr. Eisleben, Bz. Halle), die neben dem Königshof liegt, mit dem Friedhof und allem Zubehör, den Ort Eythra (Bz. Leipzig) mit allen Pertinenzen, er verleiht ferner dem Bistum die Immunität, das Recht der freien Vogtwahl, schenkt aus seinem Eigengute die Orte Frankleben, Beuna, Blösien (alle Kr. Merseburg, Bz. Halle), zwei Siedlungen namens Zebedesdorf (vgl. Bemerkungen) mit allem Zubehör und restituiert in Anwesenheit des päpstlichen Legaten Leo sowie geistlicher und weltlicher Fürsten des Reiches jenen Teil der Halberstädter Diözese, den er gegen 100 Hufen von Bischof Arnold eingetauscht hatte und der sich diesseits der Elbe mit dem Merseburger Burgward deckt und jenseits des Flusses bis an die alten, noch bekannten Grenzen reicht (qualiter pia in deum magni Ottonis imperatoris sollertia sanctam Merseburgensis aecclesiae sedem episcopii nomine in honorem sancti Iohannis baptistae sanctorumque Christi martyrum Laurentii ac Romani ex voti debito primitus ornavit, ordinatoque ibi pastore pervigili Bosone facultatibus et sumptibus necessariis locum pro tempore sublimavit, additis suo debitis servicio tam reditibus quam praediis, ut, quę hic cum benedictione sibi temporaliter minuens spargeret, aeterna coram deo lucrificatione recolligens meteret. Quibus de medio decedentibus et Giselhario episcopo succedente, honorabile illud episcopii caput et nomen in abbatiam flebiliter commutatum in archiepiscopii Magedeburgensis servicium quorundam ut ita dicamus inconsiderata religio usque ad nostra tempora transmigravit. Nos itaque, divino ut credimus instinctu una cum dilectissima nobis coniuge et regnorum consorte Cunigunda praefatam sedem reparare volentes, mortuo Gisilhario episcopo votum effectu complevimus, institutoque ibidem venerabili de nostra capella praesule Uuipperto omnia, quę quolibet modo ab antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus ibidem quondam tradita vel praeceptorum scriptis commendata aut aliquo modo fuerant inde abalienata, recollegimus et sanctae sedi illi per hoc regiae maiestatis insigne confirmavimus, id est quandam regii quondam iuris civitatem Zuenkouua nuncupatam in regione Schutizi sitam cum suo nominative foresto et reliquis pertinentiis eius ex toto, curtem quoque regiam cum aedificiis infra urbem Merseburg positam et omnia curtilia infra et extra urbem quę negotiatores possident, insuper et mercatum monetam theloneumque ex integro, et quicquid ibi quondam ad regalem usum pertinere videbatur in uuadiis aut freda solutioneque negotiatoria seu iusticiis legalibus seu cęteris utensilibus, quę publici exactores in regum utilitatem poscere solebant, ecclesiam quoque regii iuris cum cimiterio suo sitam in villa Hélpidi prope curtem regalem cum suis pertinentiis, villam etiam nomine Itra cum omnibus appenditiis eius. Bannum quoque nostrum supra res ad praefatam episcopii sedem traditas praedicto antistiti Uuibberto concessimus, hoc, sicut et in veteribus ecclesiae scriptis continetur, post cetera regii verbi auctoritate interdicentes, ut nullus comes neque aliquis ex iudiciaria potestate aliquod ius habeat super episcopales res, nisi advocatus, quem ipse episcopus sibi pro voto elegerit. Addidimus quoque ex nostro quinque villas has: Tánneróda, Bûnivua, Pléziga, Zébedesdorf et item Zébedesdorf cum servis et ancillis et quibuslibet earum pertinentiis. Pro maiore quoque episcopii inantea stabilitate et reverentia partem parochiae Haluerstadensis ab Arnoldo venerabili episcopo centum nostri servicii mansis in locis sibi competentibus commutatam et redemptam, id est quantum illud Merseburgense burgvuardium citra Salam flumen protenditur, sancto altari, praesente apostolico misso Leone videlicet episcopo nostrique regni sanctis patribus ac principibus, perpetua retinendi lege transfudimus, ultra Salam autem quaquaversum, sicut terminos eius priores humana adhuc recolit vetustas). – Egilbertus canc. vice Uuilligisi archicap.; verfaßt und geschrieben von EA unter gelegentlicher Verwendung der erhaltenen älteren Diplome für Merseburg (DO. I. 373 a, DDO. II. 89, 200); vgl. die Bemerkungen zu Reg. 1556; die Stelle bezüglich der Gerechtsame in Merseburg dürfte nach Bresslaus Vorbemerkung auf ein Dep. Ottos II. zurückgehen, von dem noch Thietmar III, 1 gewußt zu haben scheint; M.; vom Siegel ist nur noch ein kleiner Rest erhalten; „Notum habeat catholica.”

Überlieferung/Literatur

Merseburg Domstiftsarchiv.

(Brotuff), Chronica von den Antiquiteten T IIII Extr.; MG. DD. 3, 78 no. 64.

Dobenecker 604; Böhmer 948; Stumpf 1373.

Kommentar

Aus der Nachtragung des Tagesdatums schließt Bresslau NA. 20 (1895) 136 ff. auf nicht einheitliche Datierung und bezieht das Tagesdatum auf die Vollziehung, den Ortsnamen auf ein früheres Stadium der Beurkundung; gleiches gilt für das nur abschriftlich erhaltene DH. H. 65 (Reg. 1558); der Angriff von Rieß in Hist. Vierteljahrschrift 14 (1911) 489 ff., bes. 495 auf den Begriff der Uneinheitlichkeit der Datierung (besonders in den Diplomen Heinrichs II.) wurde von Bloch ebenda 16 (1913) 1 ff. zurückgewiesen. – Nach Bresslau l. c. 135 hat außer den beiden DDH. II. 64, 65 (Reg. 1557, 1558) keine Urkunde über die Wiederherstellung existiert; von den beiden wüsten Orten Zebedesdorf ist der eine im Teufelsbett nördl. v. Merseburg zu suchen, der andere in der abgekommenen Ortschaft Schwezdorf; vgl. dazu die bei Kehr l. c. angeführte Literatur; zu den Gerechtsamen in Merseburg vgl. Thietmar VI, 16.

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,4 n. 1557, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1004-03-04_1_0_2_4_1_177_1557
(Abgerufen am 15.12.2017).