Regestendatenbank - 176.571 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,3

Sie sehen den Datensatz 1256 von insgesamt 1375.

Synode unter dem Vorsitz des Kardinallegaten Friedrich in dem Gandersheimer Streit. Bei der Eröffnung kommt es zu stürmischen Szenen, da Willigis und seine Anhänger dem päpstlichen Gesandten den Vorsitz bestreiten und sich weigern, das Schreiben des Papstes zur Kenntnis zu nehmen. Trotzdem wird es von Friedrich verlesen. Darauf läßt Willigis die Türen der Kirche öffnen, sein Gefolge dringt ein. Friedrich und Bischof Bernward halten ihre Leute zurück und verhindern so ein Handgemenge. Willigis verläßt in der Nacht Pöhlde. Am folgenden Tag wird in der zweiten Sitzung die Strafe der Suspension über ihn verhängt. Kardinallegat Friedrich kehrt nach einem kurzen Besuch in Hildesheim nach Italien zurück.

Überlieferung/Literatur

Thangmari vita Bernwardi c. 28. SS. 4, 771 f.: Interea affuit, ab apostolico et imperatore vice papae directus, cardinalis presbiter Frithericus, omnibus insigniis apostolicis acsi papa procedat infulatus, equis apostolica sella Romano more ostro instratus. Scripta quoque a papa et imperatore episcopis et caeteris principibus mittuntur, ut Romanum legatum digno honore suscipiant, eiusque legationi ... omnes ... oboediant. Convenerunt itaque Palithi ad synodum decimo Kalendas Julii, iuxta decretum apostolici praescriptum. Legatum ergo vario affectu excipiunt; archiepiscopus vero et qui ei favebant mira indignatione et execratione illum spernebant. Episcopus vero Bernwardus, ei Lievezo Hammenburgensis archipraesul aliique complures, reverenter eum tractabant praecipuoque honore colebant. Sed postquam ad concilium ventum est, vix dici poterit, quanta seditione et tumultu agitaretur. Nam nec locus sessionis vicario apostolici idoneus conceditur, horribilis strepitus ingeminatur, ius fasque contempnitur, canonica disciplina annullatur. Vicarius inter episcopos Lievizonem et Bernwardum sedens, apostolici scripta et legationem ad episcopos se habere; facultatem exequendi quae ferat, sibi exhiberi orabat. Impetrato denique silentio, primo ... episcopos de pace et caritate et concordia commonet, deinde epistolam papae archiepiscopo specialiter directam profert, publiceque in auribus omnium recitari precatur. Quam cum archiepiscopus tangere vel videre dedignaretur, episcoporum iudicio palam est recitata: in qua ipse episcopus aperte corripitur, et de fraterna concordia et oboedientia ammonetur. Vicarius autem quamvis archiepiscopum irritare magno studio parceret, tamen miti affatu, quaecumque illi obiciantur, oboedienter fratrum consultu satisfacere ... commonet. Super his, etsi indignatus, consilium a fratribus et praecipue ab archiepiscopo Lievezone quaerit. Ad haec ille, bonum sibi videri, quia laesus frater dominorum nostrorum, apostolici et imperatoris, suffragia petiit, coram vicario illorum, episcoporum iudicio satisfaciat. Januae interim aecclesiae panduntur, laici intromittuntur, fit strepitus tumultusque validus, Mogontinis exultantibus arma exposcunt, immensas minas ingerunt adversus apostolici vicarium et Bernwardum episcopum. Legatus autem et episcopus Bernwardus, nec tumultu moti, nec minis territi, licet numerosiores haberent militum copias, non arma fremunt, sed seditionem compescunt. Episcopi negotium in posterum diem protelandum suggerunt, in fidem suam suscipiunt, archiepiscopum adventurum iusticiamque oboedienter executurum. ‒ c. 29, S. 772: Interea archiepiscopus furore nimio succensus egreditur, quem infra coronam fratrum vicarius insequitur, et banno apostolicae auctoritatis ad synodum in eandem aecclesiam sequenti diluculo invitat; sicque illa actio soluta est. Matutino itaque crepusculo clam archiepiscopus, omnibus ignorantibus, cum suis abscessit. Vicarius autem secundam actionem synodi sequenti die adorsus, in principio actionis archiepiscopum inquirit; quem, quia non aderat, ab omni episcopali ministerio usque ad praesentiam papae suspendit. Cunctis vero episcopis synodum in natalii Domini ad praesentiam papae apostolica auctoritate indicit; archiepiscopo nichilominus scripta in hunc modum dirigit: Quia synodo te subtraxisti et iussis Romani pontificis inoboediens fuisti, auctoritate sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et illorum vicarii papae Silvestri, ab omni sacerdotali officio scias te usque ad praesentiam illius suspensum. Sic secunda actio terminata est. ‒ Wolfhere vita Godehardi prior c. 22. SS. 11, 183: Ad sinodum ergo Palidi 10. kal. Julii convenerunt; qui ubi assederunt, legatus ex persona domnorum apostolici et imperatoris episcopos devote generaliter salutavit, deinde specialiter archiepiscopum ex principum verbis pro praescripta invasione modificato sermone incusavit, utque fratri suo et coepiscopo cum assidentium consilio satisfaceret per eorum gratiam et amicitiam rogavit. Quod archiepiscopus egre admodum accepit, nec etiam conveniens aliquod responsum ad hoc reddidit, sed cum nimia indignatione tam apostolici legati iussione quam omnium coepiscoporum ammonicione contempta egreditur, et in crastinum valde mane clam inde proficiscitur. Altera autem die vicarius cum episcopis actionem sinodi incepit, et eum qui aufugerat a pontificali ministerio usque in praesentiam papae et inperatoris quiescere apostolica auctoritate praecepit.

Kommentar

Boye, Quellenkatalog 70; Synoden Deutschl. 145, 247; Böhmer, Willigis 98 f.; Wenner, Mainzer Metropoliten 151f.; Lintzel, Hoftage 119; Hauck, Kirchengesch. Deutschl. III3 270; Zur Teilnahme Liewizos vgl. May, Regg. Bremen 40, Nr. 154. ‒ Das Schreiben an Willigis mit der Verhängung der Suspension kehrt wörtlich bei Wolfhere wieder. Doch scheint diese Suspension nicht befolgt worden zu sein, im Gegensatz zu jener, die auf der Synode zu Mouzon 995 über Gerbert von Reims verhängt worden war.

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,3 n. 1419c, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1001-06-00_3_0_2_3_0_1256_1419c
(Abgerufen am 20.09.2017).