Regestendatenbank - 176.134 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,3

Sie sehen den Datensatz 1196 von insgesamt 1375.

Nach wenigen Tagen nötigt der Druck des kaiserlichen Heeres die Bewohner Tivolis zur Unterwerfung. Papst Silvester II. begibt sich mit Bischof Bernward und Romuald von Camaldoli in die Stadt und vereinbart die Bedingungen der Übergabe. Am nächsten Tage erscheinen die vornehmen Bürger von Tivoli in dem Palast auf dem Aventin vor dem Kaiser, der ihnen Verzeihung gewährt. Nur der Mörder des Mazolinus muß ausgeliefert werden und wird dessen Mutter übergeben, die ihn auf Fürbitte Romualds begnadigt.

Überlieferung/Literatur

Thangmari vita Bernwardi c. 23. SS. 4, 769: Ad haec imperator laetus dilecto gratatur magistro, locum artiori obsidione munit, milites ad expugnationem instruit, intrandi vel exeundi licentiam omnibus imperiali auctoritate interdicit. Aliquot diebus exactis, domnus Bernwardus et apostolicus praefatam urbem adeunt. Cives laeti adventantes servos Dei honorifice excipiunt, urbi intromittunt; nec prius desistunt, quam omnes pacatos imperatoris ditioni Dei gratia adiuti subdunt. Postero namque die nobili triumpho subsequente episcopi imperatorem adeunt. Nam cuncti primarii cives praescriptae civitatis assunt nudi, fęmoralibus tantum tecti, dextra gladios, laeva scopas ad palatium praetendentes; imperiali iuri se suaque subactos; nil pacisci, nec ipsam quidem vitam; quos dignos iudicaverit, ense feriat vel pro misericordia ad palam scopis examinari iubeat. Si muros urbis solo complanari votis eius suppetat, promptos libenti animo cuncta exequi, nec iussis eius maiestatis dum vivant contradicturos. Imperator pacis conciliatores papam et domnum Bernwardum episcopum magnifice gratando extollit atque ad illorum nutum reis veniam tribuit; placitoque habito urbem non destrui in comune deliberant. Urbani gratia imperatoris donantur et ut se pacifice agant, nec ab imperatore deficiant, commonentur. ‒ Petri Damiani vita Romualdi c. 23. SS. 4, 849. Unde non dubium est, Romualdum illuc ex divina providentia missum, qui imminens tot animarum periculum sequestra pace delevit. Hoc inter eos pactus est, ut Tiburtes ad honorem regis murorum partem diruerent, obsides darent, ducis vero interfectorem ad eius matrem catenatum dirigerent. Quae sancti viri fusis ad deum precibus mitigata, crudeliter offenso et crimen indulsit et incolumem ad propria redire permisit.

Kommentar

Vgl. Reg. 1397 a. ‒ Der Zeitpunkt des Kampfes um Tivoli ergibt sich aus dem Datum von D 390, das in Rom am 23. Januar 1001 für das Bistum Hildesheim als ein Zeichen des Dankes für das erfolgreiche Eingreifen Bernwards ausgestellt wurde. Vgl. Reg. 1400.

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,3 n. 1397b, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1001-01-00_2_0_2_3_0_1196_1397b
(Abgerufen am 28.03.2017).