Regestendatenbank - 176.134 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,3

Sie sehen den Datensatz 890 von insgesamt 1375.

Gerichtsurkunde über die Verhandlung des Hofgerichtes über die Klage der Priester von S. Eustachio in Rom gegen den Abt Hugo von Farfa wegen Besitznahme zweier Kirchen, S. Mariae und S. Benedicti in den Alexandrinischen Thermen. Die Klage wird Kaiser und Papst überreicht, die gemeinsam in der Petersbasilika Gericht halten. Den Vorsitz in der Verhandlung, die mehrmals vertagt wird, führt der Archidiakon sacri imperii palatii Leo von Seite des Kaisers und der Stadtpräfekt Johannes mit dem Primicerius defensorum Gregorius, dem Schatzmeister Leo und drei Richtern von Seite des Papstes. Nach der ersten Vertagung nimmt auch der Archidiakon Robert, Oblationar der Römischen Kirche, teil. Der Kaiser greift zweimal durch persönliche Entscheidung in der Frage, ob Abt Hugo sich nach langobardischem Recht verteidigen dürfe, in den Gang der Verhandlung ein und zwar jedes Mal zu dessen Gunsten. Die Klage wird abgewiesen, die von den Klägern vorgebrachte Urkunde Kaiser Lothars für ungültig erklärt und auf Befehl des Vorsitzenden durch den päpstlichen Schatzmeister Leo vernichtet (orta est contentio inter presbiteros ęcclesię sancti Eustathii quę sita est in Platana, qui reclamaverunt ad domnum Gregorium papam et imperatorem Ottonem, dum residerent in basilica beati Petri ... Ipsa hora residebat in iudicio domnus Leo archidiaconus sacri imperii palatii ex parte domni imperatoris una cum Johanne urbis Romę pręfecto et iudicibus Romanis Gregorio primo defensore, Leone arcario, Atrocio, Petro, Paulo dativis iudicibus ex parte domni papę ... Et ille (sc. Leo archidiac.): „Velis nolis, legem Romanam habes facere.” At contradicebat abbas, nullatenus se facturum, nisi ex ore domni imperatoris audisset. In tali autem altercatione prędictus domnus Leo manibus suis eum comprehendit per cucullam et iuxta se sedere fecit, cui et dixit: „Hodie non exies de isto placito, nisi legem feceris.” Et iterum abbas: „Ego non contradico legem, sed si permiseris, guadimonium tibi dabo iuxta meam legem, donec vadam ad meum monasterium et revertar cum advocato simul et iudicibus.” Tunc iussu domni imperatoris data est ei indutia a tertia feria usque in VI. feriam. Et abiit domnus abbas et reversus est sexta feria, sicut promiserat, cum suo advocato et iudicibus. Venientes autem ante fores basilicę beati Petri apostoli ad sanctam Mariam in Turri, ubi iudicium datum erat, tunc cępit dicere domnus abbas: „Ecce parati sumus legem facere, sicut promisimus.” Respondit domnus Leo prudentissimus archidiaconus una cum Ropperto venerabili et laudabili diacono et oblationario sanctę et apostolicę sedis simulque domno Johanne urbis Romę pręfecto et legum latoribus iudicibus et dixit: „Volumus scire, si per legem Romanam aut Langobardam vultis defendi.” Tunc respondit Hubertus davitus iudex et advocatus ipsius monasterii: „Secundum legem Langobardam volumus nos defendere ...” Ad hec domnus Leo dixit iudicibus Romanis: „Quid vobis videtur de hoc?” Illi autem responderunt: „Certe ista res nobis in dubio est, sed in providentia sit domni imperatoris”. Tunc surrexit domnus Leo et abiit ad imperatorem et narravit ei omnia quę facta sunt, et petiit ab eo consilium, quomodo vel qualiter ei placuisset. Tunc dixit ei imperator: „Revertere ad iudicium et interroga abbatem et advocatum eius, si possunt probare per scripta aut per sacramentum aut per testimonia, quod monasterium ipsum sub lege Langobardorum defensatum fuisset, et ego nullatenus a sua lege eum suptraho.” S. 703 ... Tunc pręceperunt iudices ut refutarent presbiteri domno abbati prędictas duas ecclesias cum pertinentiis suis et apprehenderunt baculum simul et cartam per quam litigabant, et refutaverunt atque dederunt in manus domni Hugonis abbatis et Huberti advocati sui. Et tenente domno abbate ipsam cartam in manu iussu domni Leonis tulit Leo arcarius sanctę apostolicę sedis cultrum et signum sanctę crucis in ea absciscendo per medium fecit et reliquit in manu domni abbatis in conspectu omnium ibidem residentium et circum astantium ... supradicti iudices michi Benedicto scriniario sanctę Romanę ęcclesię, in qua ipsi propriis subscripserunt manibus, in mense et indictione suprascripta XI. scribere pręceperunt ...). ‒ Unterschriften der genannten kaiserlichen und päpstlichen Beamten und Richter, sowie dreier Zeugen und des Notars (+ Ego Petrus filius Rainerii ibidem fui et subscripsi. + Gualafossa ibi fui et subscripsi. + Teuzo filius Benedicti ibidem fui. + Ego Benedictus scriniarius sanctę Romanę ęcclesie qui supra scriptor huius brevis commemorationis post testium subscriptiones complevi et absolvi. ‒ Verfaßt nach romagnolischem Formular.

Überlieferung/Literatur

fehlt.

Registrum Farfense aus dem Ende des 11. Jh. im Cod. Vatic. 8487 f. 189' Nr. 459 in der Vatikanischen Bibliothek zu Rom (B).

Muratori. SS. 2b (1726) 505; Regesto di Farfa 3, 137, Nr. 426 (mit die IIII.); MG. DD. O. III. 699 ff., Nr. 278; Chron. Farfense II. (FSI. XXXIV) 18f. Anm. 2 u. Auszug.

Stumpf 1141; Hübner, Gerichtsurkk. 1119; IP. II. 61, Nr. 11, I. 97 Nr. 3.

Kommentar

Die aufschlußreiche Notitia gewährt einen wertvollen Einblick in die Rechtspflege. Vgl. dazu A. Visconti, La legislazione di Ottone I. Arch. stor. Lomb. 6. Ser. 52. Jg. (1925) 241 ff.; Vehse, päpstl. Herrsch. i. d. Sabina. QFIAB. XXI. 125; Bögl, Königtum 49f.; Görlitz, Hofkapelle 51f. ‒ Zu St. Eustachio in Platana nahe dem Pantheon vgl. IP. I. 96 ff.; Hülsen, Chiese di Roma, 251f. Nr. 5. ‒ S. Mariae in Turri beim Eingang in die Petersbasilika vgl. Hülsen w. o. 372 f. Nr. 93. ‒ S. Mariae u. S. Benedicti de Thermis ib. 212f., 326f. ‒ Zu den päpstlichen Ämtern eines Praefectus urbis, des Primicerius defensorum u. a. vgl. Mayer, Verfassungsgesch. II. 92 ff.; Halphen, Etudes sur l'administration de Rome au Moyen-âge (Bibl. d'éc. des Chartes 166) 16 ff., 38 ff., 118f., 126, 147f. ‒ Über Johannes, Praefectus urbis vgl. Reg. 1329 a. ‒ Zu Farfa vgl. L. Schütte, Fränk. Siedel. i. d. Abruzzen vor 1000 (1911).

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,3 n. 1263, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/0998-04-09_1_0_2_3_0_890_1263
(Abgerufen am 24.03.2017).