Regestendatenbank - 174.569 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,2

Sie sehen den Datensatz 586 von insgesamt 605.

Überlieferung/Literatur

Romualdus a S. Maria: Flavia Papia sacra ... Ticini regii 1699. Teil I, S. 84 f.: Martii 26. A. In Ecclesia S. Felicis. Qua Vrbis porte Theoderici Regis prominebat Palatium, vnde et ipsa Ciuitatis Porta Palatiensis nuncupatur, erigitur S. Felicis Ecclesia, cum annexo Sanctimonialium Asceterio Ord. S. Benedicti; S. Saluatoris memoriae extructa primitus Aedes fuerat à S. Felice Spalatense, Episcopo Ticinense, circa annum 253. quo tempore Decij Imperatoris impietas Saluatoris nostri memoriam oblitterare satagebat; Temporis tamen decursu de eiusdem S. Felicis nomine nuncupata fuit usq.; in hodiernum, tum maxime, quia inibi tumulum obtinet Sanctus idem Episcopus et Martyr. Gualla lib. 5. cap. 14. Quando autem erectum inibi fuerit Sanctimonialium Gyneceum, cum nos prorsus lateat, nihil asserere audemus. Illud quidem liquet, in quodam Arnulphi privilegio, sub anno 889. de eo mentionem fieri. Priuil. Arnulph. Anno postea 980, cum Ticini adesset Otho II. Magni Othonis Imperatoris filius, accitum ad se S. Maiolum Abbatum, quatenus res, ac differentias, quae inter se, et Adeleidem Matrem vertebantur, componeret, eundem iussit aedem eandem reaedificare, plurima fatiscentem antiquitate, ac ad meliorem, amplioremque formam excitare, sub eiusdem Saluatoris nomine, quod et fideliter praestitit. Gualla lib. 5. cap. II. Beruent. hist. Pap ... inscript. in Ecclesia. Moniales autem Asceterij illius, cum saepe inuiseret Felicitas eiusdem Imperatoris filia, quod Religiosam praeseferrent perfectionem, non nihil eiusdem perfectionis assequendae desiderio capta fuit: Quare cum Pater eius, de ea Matrimonio copulanda egisset, ad Gynaeceum visitationis causa se conferens, illudque ingressa, illic vel ipso renuente Patre, permanere disposuit, vbi Monastico induta habitu, caelesti se deuouens Sponso, Sanctite potita diem obijt, Sanctorumque obtinet cultum, una cum Exuuijs S. Martyris Georgij tumulata. Gualla vbi sup. c. II ... 13 ... inscriptio in Ecclesia. Quare Imperator filiae votis acquiescens, Gynaeceum illud plurimis muneribus, et praedijs locupletauit, ac priuilegijs ( S. 85) insigniuit, exemptionibusque communiuit. Guall. ibid., ... Bucelin. Aquil. Imper. Bened. fol. 98. Vocabatur autem Monasterium seu Abbatia Reginae. Basilica petri hist. Nouar. lib. 2. fol. 227. Index ( III. T, S. 53): Othonis Magni Filius, s. Felicitatis pater, Monasterium s. Felicis Papie reaedificari mandauit, cui et, quo anno Eundem prediis, priuilegijsque insigniuit. s. Maiolum Abbatem inter se et Adeleidem matrem, mediatorem acciuit.

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,2 n. D937, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/0980-00-00_1_0_2_2_0_586_D937
(Abgerufen am 21.01.2017).