Regestendatenbank - 176.134 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,2

Sie sehen den Datensatz 582 von insgesamt 605.

Überlieferung/Literatur

Dronke, S. 150 f. (183 b) 73. De oblatione Ertagi cuiusdem nobilis uiri. In nomine patris et filii et spiritus sancti. Nouerint fideles tam futuri quam presentes qualiter ego Ertâg sco xpi martiri Bonifacio curtem meam in Tutenhusen cum omnibus pertinentiis eius trado. et in Fladecheim mansus. VII. et iugera LXX. IIo. et has uillas. wicbrahterod. Nuwenrot cum omni utilitate ad has pertinente. Duos etiam ministros meos quorum nomina sunt. Hecil. et Ecelin. cum omni possessione eorum trado fratribus fuldensis monasterii sub tali pactione. ut in curte eorum optimo iure seruiant eis absque obpressione et contradictione. Insuper ancillam meam nomine winizam uxorem Geizonis cum predio suo in Hewineshusen ea trado condicione. ut si liberos habeant in curte fratrum seruiant. Sin autem ab ipso beneficio censum persoluant sicut et alii ad Tutenhusen pertinentes. Hanc tradicionem eogo Ertâg certissima pactione facio. ut semper in anniuersario depositionis mee fratribus fuldensibus seruicium inde caritatis inpendatur. et coram singulis altaribus candele singule accendantur. et uigilie ac misse pro remedio anime mee a fratribus persoluantur. Ada est hec tradicio anno ab incarnatione domini DCCCCXXC. kal. mai. Regnante Ottone rufo imperatore coram werenhero fuldensi abbate. Hanc tradidonem si quis uiolauerit aut infregerit. aut uliquo modo a fratrum fuldensium utilitate acceperit. a cetu sanctorum extorris eterne gehenne incendiis a iusto iudice deputetur.

Kommentar

Johann Pistorius Scriptores rerum Germanicarum. Francof. 1607: libri tres antiquitatum Fuldensium, 586, 1. ‒ Johann Friedrich Schannat Corpus traditionum Fuldensium, 242, hat aus dieser Urkunde u. Kap. 64 eine Urkunde unter no. 591 gemacht.

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,2 n. D934a, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/0978-00-00_2_0_2_2_0_582_D934a
(Abgerufen am 24.03.2017).