Regestendatenbank - 174.569 Regesten im Volltext

RI II Sächsisches Haus (919-1024) - RI II,2

Sie sehen den Datensatz 581 von insgesamt 605.

Otto II. unterfertigt und besiegelt dem Kloster Fulda die Schenkung der Dörfer Ottenhusen und Tutenhusen, die Hertac „nobilis princeps de saxonia regali stirpe progenitus” dem Kloster gemacht hat.

Überlieferung/Literatur

Traditiones et antiquitates Fuldenses. Herausgegeben von Ernst Friedrich Johann Dronke Fulda 1844. S. 142 f., Kap. 64 ( 159 b). De oblatione fratrum in Tutenhusen. Noverint xpi fideles. tam futuri quam presentes qualiter quidam nobilis princeps de saxonia regali stirpe progenitus. Hertac nomine. diuino amore succensus. et desiderio celestis patrie compunctus cum wideret quam plurimos fideles ad monasterium sci Saluatoris quod constructum est in honore sci Bonifacii archiepiscopi et martiris fulde confluere et eterne vite suffragia ab eodem beatissimo martire deposcere ... estuanti pectore non quieuit. donec quod pie cogitauit ad effectum bone operationis perduxit. Regnabat tunc temporis pius imperator Otto Rufus magni imperatoris Ottonis filius. Quem adiens prefatus princeps indicauit totum desiderium in hoc esse. ut de bonis suis uenerabilem fuldensium fratrum conuentum ditaret. quatenus eorum orationibus adiutus domino saluatori ihesu christo et preciosissimo eius martiri Bonifacio propinguare ualeret. Cum desiderium imperator audiens laudabat ... misitque cum eo legatarios suos ut uotum quod nouerat deo fideliter exsolueret. Veniens ergo cum nunciis imperatoris ad sci Bonifacii fuldense monasterium gratanter a domino Werenhero abbate et ab omni congregatione susceptus est. perductusque ad altare sci Bonifacii martiris obtulit deo et preciosissimo martiri eius Bonifacio uillas duas Ottenhusen et Tutenhusen cum omnibus appendiciis et utilitatibus suis coram legatariis imperatoris et coram multis aliis testibus in hunc modum. ut fratres specialiter in sua proprietate haberent. et annuum censum inde acciperent. ac sui parentumque suorum semper memores essent. Facta est hec tradicio tempore gloriosissimi imperatoris Ottonis rufi. cuius precepto confirmata et sigillo consignata. ut nunquam in eternum ab aliquo hominum irrita fiat. Signum dni Ottonis gloriosissimi imperatoris augusti. anno dom. incarn. DCCCCLXXVIII.

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

RI II,2 n. D934, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/0978-00-00_1_0_2_2_0_581_D934
(Abgerufen am 18.01.2017).