Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 133 von insgesamt 133.

Edict in Betreff eines fünfjährigen Landfriedens im Reiche, zum Behufe des Krieges gegen die Türken.

"Fridericus divina etc. Universis et singulis nostris et imperii electoribus principibus ecclesiasticis et secularibus prelatis comitibus baronibus ministerialibus militibus et aliis quibuscunque cuiusuis status dignitatis conditionis fuerint gratiam cesaream et omne bonum. Ad culmen regalis et imperialis dignitatis ex divine providentie dispositione sublimati sumus, ut sacro Romano imperio preesse et in eo statu nutrire virtutes, bona opera plantare iniustamque vim et temeritatem minime tollerare debeamus ad que pro omnipotentis dei laude cristiane fidei tutela et sancte matris nostre Romane ecclesie tuicione ac etiam communis boni et generalis pacis promotione flagranti desiderio prorsus sumus inclinati. Quamquam autem cum adhuc in regali essemus dignitate consilio nostrorum et Romani imperii electorum principum ecclesiasticorum et secularium prelatorum comitum baronum et aliorum subditorum ad pacem roborandam quandam reformationem Frankfordie sub magnis et gravibus penis observari mandavimus et posthec in plerisque dietis et conventibus tum etiam in imperiali nostra curia et aliis Romani nostri imperii locis tractavimus et sedulam diligentiam adhibuimus, ut a nephariis Turcis Cristiane nostre fidei hostibus vexati et inquietati cristicole ab eorum tyrannide liberarentur et ipsa nostra christiana fides contra eorum impetum muniretur memoratisque Turcis christiana et laude digna obsistentia fieri possit. Nihilominus tamen illa nostra pacis reformatio et expeditionis contra Turcos studiosa sedulitas non eum fructum ut speravimus pepererunt et flagranti desiderio libenter vidissemus. Verum post hec varia bella et discordiarum motus emerserunt, nostrosque et imperii subditos gravi damno affecerunt, ut respublica adeo miserabiliter lesa sit et turbato ut plusquam grave sit ad conquerendum, plus sublati et multas provincias et christianos sibi subiecerint et plures cottidie subiugare conentur, ita ut timendum videatur nisi ipsis valida fiat resistentia, quod cuncto orbi christiano Romano noimperio enorme et irrecuperabile dampnum sint illaturi. Cum autem ex imperiali culmine ut parati sumus et pro nostris viribus libenter volumus summam teneamur diligentiam adhibere, ut divine gratie auxilio sanctissimi domini nostri pape et Christianorum regum principum dominorum et Christicolarum aliorum presidio et assistentia nephariis Turcis strennue resistatur. Et quia per nostros et imperii electores principes ecclesiasticos et seculares prelatos comites barones et civitates in dieta Nurinberge ad festum S. Martini proxime elapsum coram apostolico legato deliberatum est, quod contra Turcos per Germanicam nationem mitti possit nemo nisi prius laudabilis generalis pax duratura quinquennio a nobis concipiatur et concludatur que et serenissimo nostro papa confirmetur et imperiali nostra auctoritate sub altis et gravibus penis ecclesiasticis et secularibus observari mandetur. Quam ob rem ut christiane nostre fidei contra ipsos nepharios Turcos succuratur, mater nostra Romana ecclesia roboretur pax et concordia in sacro Romano imperio fructuose manuteneatur, malefactores et rebelles penarum severitate puniantur sacri Romani imperii strata assecurentur et pacificentur, vidue pupilli et inopes protegantur, commune denique bonum et comodum promoveatur, animo deliberato et maturo nostrorum et Romani imperii fidelium consilio deliberationem illam et consultationem in festo S. Martini habitam acceptamus ratificamus et approbamus tenore presentium universis et singulis vobis sub eo quo nobis et sacro Romano imperio estis vinculo obnoxii districte precipiendo mandamus, quatenus nemo ex vobis coniunctim vel divisim ullas neque Romanas diffidationes gwerras neque bella per suprascriptum quinquennium conpletum exerceat incipiat aut attemptet, verum quicunque sibi adversus alterum actionem sive querelam quamcunque competere aut competituram putaverit, ille debet iudicialiter de ipsa experiri in judicio et locis competentibus ad que huiusmodi cause pertinent sine dolo. Ceterum si aliquis ultra et contra hec absque cause cognitione aliquem aut aliquos invaserit dampnificaverit aut impugnaverit, ille aut illi qui hoc fecerint criminis lese maiestatis et ultra hec imperialis nostri banni et rebanni penas ipso facto debet et debent incidisse et quilibet possit ipsum aut ipsos simul cum bonis suis et rebus in omnibus imperii nostri locis arrestare occupare et cum eis agere ut cum pacis et huius mandati transgressoribus congruit. Illi vero qui scienter receptaverint alimentaverint moverint aut eis assistentiam fecerint, qui huiusmodi pacem scienter fuerint transgressi etiam puniri debent ut huius pacis transgressores, quam punitionem et animadversionem in unoquoque judicio ubi post pacis transgressores receptatores fautores et eorum assistentes comprehensi fuerint quilibet de populo attemptare et facere possit. Et quia in canonicis et civilibus juribus et Karoli quarti imperatoris predecessoris nostri aurea bulla et etiam in memorata nostra regali reformatione communis pacis observatio etiam sub altis et gravibus penis precipitur, et tamen in supradictis aurea bulla et nostra reformatione aliter quam hic premissum est inducitur. Itaque ut errores evitentur et generalis pax laudabilius et fructuosius executionem habeat, ex certa scientia et imperialis potestatis nostre plenitudine volumus et declaramus, quod omnia et singula puncta et articuli quemadmodum in ipsa aurea bulla et reformatione de verbo ad verbum de pace posita sunt neque irritata neque annulata esse per hanc nostram pacem censeantur ullo modo, uno dumtaxat in aurea bulla de diffidatione et primo articulo reformationis nostre scilicet de invasionibus et dampnificationibus excepto, qui duo articuli per supradictum quinquennium quiescere et non exerceri debent uti diffidationum bellorum et discordiarum omnis dolor et fomentum vitetur et pax suprascripta omnino observetur. Post finem autem huius quinquennii suprascripti duo articuli ut de pace positi sunt deinceps in suo robore et vigore debent permanere. Et ut nullus se per ignoranciam excusare possit, imperiali auctoritate precipimus et mandamus ut hec nostra generalis pax in qualibet kathedrali ecclesia Germanice nationis quantocius insinuari et publicari et quemlibet hominem illius diocesis post huiusmodi insinuationem et quatuordecim immediate sequentes dies ligare et quilibet sub premissis penis ad hanc pacem tenendam astrictus esse debeat. Nemo tamen hanc generalem pacem et eius penas suprascriptas pro nostro et imperii fidelium consilio alterandi augendi et meliorandi reservamus potestatem, harum testimonio literarum sub nostrii imperii appensione sigilli munitarum. Datum in Novacivitate vicesima secunda mensis Augusti anno domini 1467 R. 28. K. 16. H. 9."

Chmel n. 5146

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-133, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1467-08-22_1_0_13_0_1_132_CA133
(Abgerufen am 16.10.2018).