Regestendatenbank - 184.472 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 132 von insgesamt 133.

K. Friedrich bestätigt dem Georg (Freyherrn) von Eckartzau 3 inserirte Privilegien K. Ottokar's II. von Böhmen und des Röm. K. Rudolph I.

"Fridericus etc. sub longiori titulo. Notum facimus tenore presentium universis. Cesarei culminis sublimitas eos in suis veteribus iuribus frequenter solet conservare, quorum ad principis atrium sedula et assidua obsequia clarescunt. Exhibita igitur maiestati nostre nobilis Georgii de Ekcherczaw nostri et imperii sacri fidelis dilecti petitio supplex continebat, ut privilegia presentibus inserta maioribus suis et familie de Ekchertzaw per felicis recordationis Rudolfum Romanorum regem predecessorem nostrum et Otakarum Bohemie regem etc. concessa de solite mansuetudinis benignitate innovare approbare ratifacre et confirmare clementer dignaremur. Privilegiorum quidem Rudolfi memorati tenores secuntur in hec verba."

I.

"In dem namen der heiligen und einigen drieveltikeit amen. Wir Rudolf von gots genaden Römischer kungk allzit merer des riches zu ewiger gedechtnuss nemen wir für uns di begir unserer vordern der nachvolger wir sein, dadurch die edeln unser und des heiligen Römischen riches hohe fryen Ott von Berichtoldestorf chamrer in Oesterrich und sine sune Ulrich und Karolt von Ekchertsawe in irer begnadunge als vorzyt die keiser zu Rome ire eldder und wir sy auch fürgeseen haben alle die lehen und guetter die si in begnadunge und andern wegn by irn hannden haben und gewinnen werden daz si und ire nachkumen di als eigne güter ewiclich innehaben und niessen sullen usgenomen das camerambt das von dem fürstenthumb Osterrich lehen gat und wellen wir und unserr nachkumen von kunikchlicher und fürstlicher machte si nicht nidern noch von irer freyheit dringen lassen sunder si und ire nachkumen krefticlich daby handhabn in allen rechten als die hohen fryen gescheen mit unserm fürsichtigen rate und bekreftiget mit unser maiestat sigel gebn ze Wienne IX kaln. novembris indictione sexta unsers riches anno quinto."

II.

"Rudolfus dei gratia Romanorum rex semper Augustus Universis presentes literas inspecturis gratiam suam et omne bonum. Noverint universi presentium inspectores ac etiam auditores quod nos fidem puram ac sincere devotionis constantiam qua dilectus fidelis noster Otto de Bertolstorf camerarius Austrie nostrum et sacri honorem imperii amplectitur incessanter piis ac diligentibus oculis intuentes eidem Ottoni ex benignitate regali et favore benivolo quo ipsum prosequimur duximus indulgendum quod in feodis que a nobis et sacro imperio tenere dinoscitur alios instituere valeat feodatarios pro sue beneplacito voluntatis. Testes sunt hy Th. de Himperch canonicus Pataviensis Otto de Hasilowe Reimpertus et Chalochus de Eberstorf Th. Heinricus et Siboto de Potendorf Ulricus de Philndorf Gundakarus de Ternberg et alii quamplures. In cuius rei testimonium presens scriptum sibi dedimus nostri sigilli munimine roboratum. Datum in castri ante Wiennam III nonas novembris indictione V. anno domini millesimo ducentesimo LXX sexto, regni nostri anno quarto." Privilegii vero ab Otakaro suprascripto indulti tenor sequitur in hec verba:

III.

"In nomine sancte et individue trinitatis. Nos Otacharus dei gratia rex Boemie dux Austrie Stirie Karinthie marchio Moraviae dominus Carniole Marchie Egre et Portus Naonis universis hanc literam inspecturis imperpetuum. Cum ea que ab hominibus gesta sunt ab hominum labili memoria facilius labi possint nisi scripto fuerint commendata, solet ea prudentia providorum litterarum robore stabilire. Omnibus ergo tam presentibus quam futuris innotescat presentium per tenorem quod promotioni pariter et honori viri nobilis Ottonis de Perchtoldstorf ministerialis nostri et camerarii Austrie studiosius intendentes ut agnoscat nostrum erga se nequaquam affectum languescere sed augeri pocius per effectum gratiam et favorem quidquid a nobis in feudo dinoscitur habuisse titulo donacionis libere et absolute sibi dedimus non feodali sed proprietatis jure perpetuo possidendum, exceptis illis dumtaxat feodis quibis ratione solius officii Camerariatus in Austria ipsum investivit et nostra et predecessorum nostrorum magnificencia principalis. Actum aput Prespurch anno domini mcc. lxxj. xvj kalendas maji et datum ibidem anno et die predictis per manum magistri Petri venerabilis prepositi Wissegradiensis Cancellarii regni nostri indictione tredecima coronationis nostre anno decimo, presentibus hijs testibus subnotatis Otto de Haslawe Hainricus de Haimvelde Ulricus Marquardus Chunradus fratres de Pilchdorf Hermannus Wernhardus fratres de Wolfkerstorf Erkengerus de Landesere Gundacharus de Haberpach Fridericus Dapifer de Lengenpach, Steffanus pincerna de Meissawe Marquardus Reinbertus et Chalochus fratres de Himperch, Rapoto de Valchenberch Ditricus de Rorawe Fridericus Hertnidus fratres de Liechtenstain Chunradus Yernfridus frates de Puechperg et alii quamplures. Ne autem super predictis possit imposterum calumpnia suboriri presentem literam duximus sigillorum nostrorum munimine roborandam."

"Nos itaque precibus prefati Georii de Ekcherczaw utputa rationabilibus inclinati attendentes etiam quod iusta petentibus non sit denegandus assensus non per errorem et improvide sed animo deliberato sano principum procerum nobilium et fidelium nostrorum accendente consilio auctoritate imperiali et ut princeps Austrie de certa nostra scientia suprascripta privilegia Rudolfi quondam Romanorum regis predecessoris nostri et memorati Otakari Bohemie regis etc. prout de verbo ad verbum superius sunt descripta quemadmodum rite et rationabiliter processerunt innovamus approbamus ratificamus et presentium tenore confirmamus, decernentes suprascripta privilegia in omnibus suis punctis clausulis et sentenciis perpetuam roboris inviolabiter obtinere firmitatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre innovationis approbationis ratificationis confirmationis et decreti paginam infringere aut ei quovis ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit nostri et imperii sacri gravem indignationem se noverit incursurum, presentium sub nostre maiestatis sigillo ac testimonio literarum. Datum in Novacivitate 24 septembris anno lxv. R. R. 26. imperii 14. Hung. vij."

"Ad mandatum d. imperatoris Udalricus episcopus Pataviensis Cancellarius."

Chmel n. 4268

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-132, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1465-09-24_1_0_13_0_1_131_CA132
(Abgerufen am 16.07.2018).