Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 115 von insgesamt 133.

Der päpstliche Untersuchungs-Commissär citirt den vom K. Friedrich als Rebellen verklagten Propst Simon von Klosterneuburg.

"Alexander miseracione divina titulo sancte Susanne sacrosancte Romane ecclesie presbiter cardinalis de Saxoferrato causeque et commissionis specialiter deputatus universis et singulis dominis abbatibus prioribus prepositis decanis archidiaconis scolasticis cantoribus custodibus thesaurariis succentoribus sacristis tam cathedralium quam collegiatarum canonicis, parrochialiumque ecclesiarum rectoribus seu locatenentibus eorumdem plebanis viceplebanis capellanis curatis et non curatis vicariis perpetuis altaristis ceterisque presbiteris clericis notariis et tabellionibus publicis quibuscunque per civitatem et diocesim Pataviensem ac alias ubilibet constitutis et eorum cuilibet in solidum ac illi vel illis ad quem vel ad quos presentes nostre litere pervenerint, salutem in domino et nostris huiusmodi ymoverius apostolicis firmiter obedire mandatis. Noveritis quod nuper sanctissimus in Christo pater et dominus noster dominus Pius divina providentia papa secundus quandam commissionis sive supplicationis cedulam nobis per certos duos cursores suos presentari fecit, quam nos cum ea qua decuit reverentia recepimus huismodi sub tenore."

"Beatissime pater cum quidam Symon prepositus monasterii Neuburgi claustralis ordinis canonicorum regularium sancti Augustini Pataviensis diocesis et qui devoto filio sancitatis vestre et sancte matris ecclesie Friderico Romanorum imperatori semper augusto in temporalibus subicitur et eiusdem etiam consiliarius existens et qui ad servandam ei fidem juramento fidelitatis astrictus nuper iniuste invadentibus quibusdam principibus statum eiusdem serenissimi domini imperatoris eumque turbantibus maiestatis sue hostibus adheserit eisque favorem consilium et auxilium prestiterit multaque molitus sit contra statum eiusdem imperatorie maiestatis et ad extremum opidum Newburgense et monasterium prefatum in potestatem ipsorum hostium posuerit, manifeste crimen lese maiestatis et periurium incidendo suorum dignitatis salutis honoris et status inmemor aliaque crimina et excessus committere non expaverit litigiosus quoque et scandalosus plurimum sit in anime sue periculum dignitatisque sue huiusmodi obprobrium perniciosum quoque exemplum et scandalum plurimorum, nec non in grave dampnum et detrimentum status imperialais ac propterea dicte prepositure administrationi se reddiderit indignum. Cum autem beatissime pater dignitati imperiali non conveniat ut cum sibi subiecto litem habere habeat, ideo pro parte eiusdem imperatoris sancitati vestre supplicatur, ut alicui ex reverendissimis sancte Romane ecclesie cardinalibus aut alteri prelato in Romana curia residenti committere et mandare dignemini ut instante sancitatis vestre et sancte Romane ecclesie procuratore fiscali dictum Symonem prepositum ad comparendum coram se in dicta curia presonaliter et in propria persona et ad respondendum inquisitioni contra eum de et super predictis et aliis in dicta inquisitione deducendis excessibus criminibus et delictis sub excommunicationis ac convictorum criminum predictorum nec non privationis et amotionis regiminis et administrationis dicti monasterii penis et quas incurrat ipso facto in Romana curia et extra eam citet ac citari faciat atque mandet cum potsetate in eventum non comparitionis dictum Symonem huiusmodi penas incidisse declarandi ac ut excommunicatum ut criminum lese maiestatis et periurii criminosum et irrititum denuncciandi ac contra eum si opus fuerit de et super predictis et aliis deducendis criminibus summarie simpliciter et de plano absque strepitu et figure iudicii procedendi et ipsum puniendi secundum exigentiam criminum et delictorum prout alias de iure fuerit faciendum, in contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque", "in fine vero dicte commissionis sive supplicationis cedule scripta erant de alterius manus litera superiori litere ipsius cedule penitus et omnino dissimili ac diversa hec verba videlicet." "De mandato domini nostri pape audiat reverendissimus pater dominus cardinalis sancte Susanne et instante procuratore fiscali citet ad comparendum etiam personaliter et sub penis ut premittitur et in eventum declaret denuncciet et puniat ut petitur" "in extremitate, vero eiusdem commissionis litera scripta erant de manu reverendissimi comini cardinalis Spoletani hec verba scilicet." "Placet domino nostro Berardus cardinalis Spoletanus."

"Post cuis quidem commissionis sive supplicationis cedule presentationem et receptionem nobis et per nos ut premittitur Antonium de Ewgubio prefati sanctissimi domini nostri pape ac ipsius camere apostolice procuratorum fiscalem principalem huiusmodi causam privationis suo ex officio prosequentem debita cum instantia requisiti, quatenus sibi citationem personalem extra Romanam curiam et ad partes contra et adversus quemdam Symonem prepositum monasterii Neuburgi claustralis ordinis canonicorum regularium sancti Augustini Pataviensis diocesis ex adverso principalem in dicta commissione ex adverso principaliter nominatum omnesque alios et singulos sua communiter vel divisim interesse putantes et in executione citationis huiusmodi nominandos iuxta et secundum preinserte nobis facte et presentate commissionis vim formam et tenorem in forma solita et consueta decernere et concedere dignaremur. Nos igitur Alexander cardinalis judex et commissarius prefatus attendentes requisitionem huiusmodi fore iustam et consonam rationi volentesque in causa et causis huiusmodi rite et legitime procedere ac partibus ipsis dante domino iustitiam ministrare ut tenemur, auctoritate apostolica nobis commissa et qua fungimur in hac parte vos omnes et singulos supradictos quibus presentes nostre litere diriguntur tenore presentium requirimus et monemus primo secundo tercio et peremptorie ac vobis et vestrum cuilibet in virtute sancte obedientie et sub excommunicationis pena quam in vos et vestrum quemlibet canonica monitione premissa ferimus in hys scriptis, nisi feceritis que committimus et mandamus districte precipiendo mandantes quatenus infra sex dierum spacium post presentationem seu notificationem presentium vobis seu alteri vestrum factam et postquam pro parte dicti domini Antonii de Eugubio fiscalis procuratoris principalis vigore presentium super hoc fueritis requisiti seu alter vestrum fuerit requisitus immediate sequentium, quorum sex dierum duos pro primo duos pro secundo et reliquos duos dies vobis universis et singulis supradictis pro tercio et peremptorio termino ac canonica monitione assignamus, ita tamen quod in hiis exequendis unus vestrum alium non expectet, nec alter pro alio se excuset, prefatum Symonem aliosque interesse putantes in eorum propriis personis si ipsorum presentias comode habere poteritis, alioquin ipsum Symonem in domo sua prepositali dicti monasterii aliosque interesse putantes in hospiciis habitationum suarum si ad ipsam domum prepositalem ac hospicia huiusmodi vobis tutus pateat accessus et ipsum Symonem in ecclesia dicti monasterii et alios interesse putantes supradictos in parochiali seu parochialibus sub qua vel quibus degunt et morantur, sin autem tam ipsum Simonem quam alios supradictos interesse habentes in cathedrali Pataviensi ac dictis ipsius monasterii ecclesiis ac parochiali seu parrochialibus supradictis aliisque ecclesiis et locis publicis quibuscunque ubi quando vel quotiens expediens fuerit infra missarum et aliorum divinorum solempnia dum ibidem populi multitudo ad divina audiendum convenerit aut alias fuerit congregata, ex parte nostra ymoverius apostolica, publicata alta et intelligibili voce peremptorie citare curetis ita tmen quod verisimile sit citationem nostram huiusmodi ad ipsorum citandorum indubitatam noticiam devenire, ne de premissis et infrascriptis ingnoratiam aliquam praetendere valeant seu etiam quomodolibet allegare, quos nos et eorum quemlibet tenore presentium sic citamus quatenus sexagesima die post citationem vestram huiusmodi per vos vel alterum vestrum eis factam immediate sequente si dies ipsa sexagesima iuridica fuerit, et nos vel alius forsan interim loco nostri surrogandus judex et commissarius ad jura reddendum et causas audiendum pro tribunali sederimus aut sederit, alioquin prima die juridica extunc inmediate sequenti, qua nos vel surrogandum judicem et commissarium prefatum Rome el alibi ubi tunc forsan dictus dominus noster papa cum sua Romana curia residebit ad jura reddendum et causas audiendum pro tribunali sedere contigerit, compareant personaliter et in eorum propriis personis in judicio coram nobis in dominus habitationum nostrarum hora vesperorum audientia commissariorum consueta ad respondendum inquisitioni per prefatum magistrum Antonium de Eugubio procuratorem fiscalem contra eum de et super criminibus execessibus ac delictis in dicta preinserta nobis facta et presentata commissione contentis formanda ac ad excusandum se de dictis excessibus criminibus et delictis si se excusare voluerint seu poterint sub excommunicationis late sententie aliisque sententiis censuris et penis in ipsa commissione contentis, quas eos in eventum non comparationis incurrere volumus ipso facto, certificantes nichilominus eosdem citatos quod sive in dicto citationis termino ut premissum est comparare curaverint sive non, nos nichilominus sive surrogandus judex et commissarius predictus ad partis comparentis et causam seu causas huiusmodi prosequi curantis instantiam ad omnia et singula in ipsa commissione contenta et alias prout iustum fuerit procedemus seu procedet, dictorum citatorum absentia seu contumacia in aliquo non obstantibus. Diem vero citationis vestre huiusmodi atque formam et quicquid in premissis feceritis seu aliquis vestrum duxerit faciendum, nobis vel surrogando judici ac commissario prefato per vestras patentes literas sigillis autenticis sigillatas, aut instrumentum publicum harum seriem aut designationem sufficientem in se continentes seu continens remissis presentibus fideliter intimare curetis, absolutionem vero omnium et singulorum qui prefatam nostram excommunicationis sententiam incurrerint seu incurrerit quoquomodo nobis vel superiori nostro tantummodo reservamus. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes literas nostras sive presens publicum instrumentum huiusmodi nostram citationem in se continentes sive continens exinde fieri et per notarium publicum nostrumque et huiusmodi cause coram nobis scribam infrascriptum subscribi et publicari mandavimus sigillique nostri iussimus et fecimus appensione communiri. Datum et actum Rome in domibus habitationum nostrarum sub anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo indicione nona die vero Jovis decima septima mensis decembris pontificatus eiusdem sanctissimi pape secundi anno quarto, presentibus ibidem venerabilibus viris dominis Antonio Cuiano Clerico Cameruensi artium et philosophie magistro et fratre Augustino de Saxoferrato ordinis heremitarum sancti Augustini Nucerine diocesis nostris continuis commensalibus familiaribus testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis. S. N. Et me Johanne Magni clerico Rothomagensis diocesis publico apostolica et imperiali auctoritatibus notario, ipsiusque reverendissimi domini cardinalis sancte Susanne judicis et commissarii et huiusmodi cause coram eo scriba, quia premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur agerentur et fierent unacum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi ac de eisdem notam sumpsi ac apud acta cause huiusmodi registravi, a qua exinde hoc presens publicum instrumentum citationem huiusmodi in se continens manu alterius me aliis occupato negotiis fideliter scriptum extraxi et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis una cum eiusdem reverendissimi domini cardinalis judicis et commissarii sigilli appensione hic me subscribendo signavi in fidem premissorum requisitus et rogatus."

Chmel n. 3914

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-115, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1461-12-17_1_0_13_0_1_115_CA115
(Abgerufen am 23.06.2018).