Regestendatenbank - 184.472 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 113 von insgesamt 133.

K. Friedrich bestätigt den zwischen seiner Herrschaft Portenau und Venedig abgeschlossenen Vergleich.

"Fridericus divina favente clemencia Romanorum imperator semper Augustus, Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. rex ac Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole dux, dominus Marchie Sclavonice et Portusnaonis, comes in Habspurg, Tirolis, Ferretis et in Kyburg, marggravius Burgovie et lanndtgravius Alsatie. Recognoscimus et notum facimus tenore presentium, quibus expedit universis. Cum deceat principes subditorum jura tueri, eorumque paci simul et quieti consulere, ac jam diu lites jurgia dampna pariter et rapine viguerint, inter subditos nostros scilicet capitaneum conmune et homines Portusnaonis et Curienaonis ex una et nobiles de Zopula illustris Pasqualis Maripetro ducis Veneciarum subditos partibus ex altera, occasione confinium ac jurisditionum, quod tandem opera fidelis nostri dilecti Petri Fynntz familiaris nostri ac serenissimi principis Alfonsi regis Portugalie etc. fratris et sororii nostri carissimi persone custodis et super eadem re missi oratoris aad prefatum illustrem ducem Venetorum, quem eciam nos et serenissima Leonora romanorum imperatrix semper Augusta consors nostra carissima, cui dictam terram et castrum Portusnaonis cum omnibus suis redditibus, villis, iuribus et pertinentiis pro assecuratione dotis sue et ipsius augmento consignavimus ratione dictarum litium et differentiaruum ad eundem ducem transmisimus cum spectabilibus et prudentibus Paulo Mauroceno, Laurentio Mauro et Bernarndo Justiniano sapientibus terre firme ipsius ducis ac ad id per eum deputatis, nec non Symone de Zopola nomine suo ac tutorio et curatorio filiorum quondam Odorici de Zopola ipsius Symonis olim fratris, ac Nicolao de Zopula eius fratre, quibus ad hec omnia contractanda et componenda antedictus dux plenariam auctoritatem facultatem et mandatum nominibus ut supra in omnibus et per omnia prestitit et concessit, prout ex literis patentibus et autenticis dicti ducis apparet, predicte differentie sopite et ad infrascripta pacta, transactionem amicabilem compositionem et concordium deducte existunt, videlicet quod omnes inimicitie et iniurie hincinde aninvicem sint remisse ut deinceps pax et caritas inter ipsas partes vigeat et perpetuo conquiescat, ita quod nulla amplius de eis habeatur ratio. Item quod omnes sententie arbitrarie et compositiones quinquienales et quelibet alie inter dictas partes et inquantum easdem concernant facte, nullius sint valoris et momenti nisi quatinus caderent ad declarationem infrascriptorum pactorum. Item quod jurisditio et omnis facultas commugnandi, secandi, buscandi pasculandi piscandi et quomodocumque usufructuandi in territorio existente inter Portumnaonis, Curiamnaonis et Zopulam et eorum districtum dividatur, cognoscatur, terminetur et confinata sit tam in aquis quam in pratis pascuis et silvis ut infra videlicet. Quod omne territorium existens a terminis alias positis in capite paludis, que est inter castrum Cusani et Medunam ac Zopulam et Pontem Medune quo itur Portumnaonis, videlicet a capite paludis versus Zopulam in loco proprio alias designato per spectabilem et egregium doctorem et militem Conradum de Monte regali, et alios socios suos arbitros inter Medunam et castrum Cusani, incipiendo a lecto Medune et eundo recta linea ad et per dictum caput paludis versus castrum Cusani, per signa ibidem postmodum apponenda sit et esse debeat usque ad pontem supradictum et infra libere perpetuo et expedite illustrissime domus Austrie seu capitaneatus Portusnaonis cum omni dominio honore comoditate et jurisditione civili et criminali, ita quod illi de Zopula neque aliqui alii se ibi in jusdicendo, commugnando, secando, aut aliquem alium actum sive usum exercendo intromittere, debeant neque valeant, preterquam in pratis propriis, quibus uti frui debeant, nec non in aliis locis pasculando ut inferius declarabitur. Item quod dicta jurisditio et dominium dicti capitaneatus Portusnaonis continuare debeat ab alio latere dicte Medune incipiendo a loco ubi Bassaldela intrat Medunam et aab inde supra eundo per Bassaldelam usque ad originem eius intelligendo per dimidium dicti fluminis Bassaldele et a dicta origine recedendo et eundo usque ad Glaram Ciline, casu quo Glara Ciline non distet ab origine Bassaldele, ultra spacium decem passuum vel circa, ubi vero ortus Bassaldele distaret ulterius, tunc usque ad decem passus per lineam directam fiat transitus versus Cilinam et deinde per lineam directam extendantur limites usque ad stratam Ragusseti et per ipsam stratam procedendo secundum terminos affigendos usque ad Medunam, ita quod citra dictos confines versus Portum et Curiam Naonis montes et vinarium ut superius declaratur excepto Castro Turris cum suis juribus et pertinentiis sit et esse intelligatur perpetuo de districtu territorio et omnimoda jurisditione civili et criminali illustrissime domus Austrie et prefati capitaneatus dumtaxat, et dicti domini de Zopula neque eorum subditi ut supra neque alii quique sint intra dictos confines possint ullomodo se intromittere causa iusdicendi seu pascuandi buscandi seu quomodolibet comugnandi aut usufructuandi. Item quod similiter quicquid est ultra dictos confines versus castrum Zopole Villam romanam Murlis et Ovoletum et Domanisium dividendo et terminando in omnibus et per omnia ut supra sit et esse intelligatur perpetuo quoad omnimodam iurisditionem et facultatem jusdicendi pascuandi usufructuandi et quomodolibet commugnandi ipsorum de Zopola, per se vel alios, ita quod nec ipse de Portu et Curianaonis neque alii habeant aliquod ius dicendi in civilibus vel criminalibus, neque cum eis commugnandi, exceptis propriis pratis, quibus uti frui debeant, nec non in aliis locis commugnare possint, ut inferius declarabitur. Item quod prata et quelibet possessiones et mansa site et sita, et citra ac ultra dicta confinia prefatarum jurisditionum remaneant et sint in omnimoda proprietate possessione usu et fructu eorum quorum sunt qui eis perpetuo libere et absolute gaudere et uti possint et fru tamquam proprietarii et possessores cum omni eorum utilitate usu et comoditate, ita quod altera pars seu eius subditi per se vel alios in dictis pratis possessionibus et mansis nullomodo in secando commugnando pascuando seu quoquo alio modo usufructuando se intromittere possint, debeant neque valeant sub pena banni et solvere dampnum passo nisi in jusdicendo, dum tamen intra terminos sue jurisditionis ut supra sita aut site fuerint. Item quod neutra partium possit alteri parti collectam seu aliquod aliud gravamen imponere, occasione dictorum mansorum possessionum atque pratorum intra suos limites sitorum neque aliud quicquam ad eorum preiudicium machinari sub pena infrascripta. Et intelligantur illa esse prata, que pro pratis ab antiquo fuerunt tenta et possessa etiam ab annis decem citra. Item quod exceptis et reservatis supradictis pratis possessionibus et mansis, que cum omnimoda proprietate possessione usu et facultate sint et esse debeant perpetuo libere et expedite eorum quorum sunt ut superius declaratur. Omne territorium, quod est inter dictum Caput paludis ubi signa apponentur de quo supra fit mentio et prefatum pontem Medune, quo itur Portumnaonis sit et esse debeat commune subditis utriusque partis videlicet dicti capitaneatus et prefatorum de Zopola et hoc in pasculando tantummodo ita quod utraque partium et eorum subditi possint ibidem libere et pacifice in omnique tempore pasculare absque aliqua alterius partis contraditione sive impedimento, aut banno, neque alicuius census solucione, excepta reservataque omnimoda jurisditione que tam in pratis quam alibi inter dictos limites sit et esse debeat illustrissime domus Austrie, sive dicti Capitaneatus, ut superius declaratur et infra dicetur. Et similiter ex altera parte omne territorium, quod est intra Bassaldelam et Medunam et prenominatam Stratam Ragusseti, qua ut prefertur jurisditio utriusque partis dividitur, exceptis pratis possessionibus et mansis que perpetuo libere et expedite in omni usu fructu et comoditate sint et esse debeant, eorum quorum sunt ut superius expressum est, sit et esse debeat commune subditis utriusque videlicet dicti capitaneatus et prefatorum de Zopula et hoc in pascuando tantummodo, ita quod utraque partium et eorum subditi possint ibidem libere et pacifice in omni tempore pascuare, absque aliqua alterius partis contradictione sive impedimento aut banno, neque alicuius census solutione, excepta reservataque omnimoda iurisditione, que tam in pratis quam alibi intra dictos limites sit et esse debeat dictorum de Zopola ut prefertur et dicetur infra. Item quod liceat utrique parti piscari in fluminibus Medune et Bassaldele in locis ubi simul communicant in dictis aquis et non in aliis proprie jurisditionis alterius dictarum partium, et si aliqua ipsarum ex affictu dictarum aquarum communium pro piscando vel aliter quamvis pensionem reciperet equaliter inter eas dividatur. Item quod quelibet partium possit erigere rippas a latere suo pro se defendendo ab aquis et non possint fieri penelli in fluminibus aut aliud opus, quod dampnificare possit alteram partem. Item quod nulla partium sine alterius partis consensu possit vel debeat admittere extraneos piscatores in dictis aquis communibus, nisi per viam locationis et communicando pensionem ut supra, possit tamen pro usu et necessitate suis piscari facere et piscari sine ulla solutione alteri parti facienda. Item quod si qua partium in fluminibus et aquis proprie jurisditionis alterius absque licencia ipsius cuius jurisditio sit piscata fuerit per se vel alios dampnum sive penam alteri parti solvendam librarum solidorum decem pro qualibet vice committere et incurrere intelligatur et amittat retia et alia instrumenta cum quibus sic piscata fuerit. Item quod aqua Medune incipiendo a Capite paludis versus Zopolam etc. ut per signa affigenda designabitur sit in dominio et omnimoda jurisditione et facultate ipsorum de Zopola abinde vero infra versus pontem Medune incipiendo a dictis terminis usque ad locuum ubi Bassaldela intrat Medunam sit communis cum ipsa Bassaldela eo quia prefatus capitaneatus habet iurisditionem et dominium ab uno latere, et illi de Zopola ab alio latere, a dicto vero loco ubi Bassaldela intrat ad Medunam usque ad dictum pontem et infra et solum capitaneatus Portusnaonis in omnimoda jurisditione, dominio et plena facultate. Item quod dicti de Zopola sine preiudicio iurisditionis dicti capitaneatus possint se reparare ab aqua Medune, quando opus fuerit, ne eis dicta aqua inferat dampnum in eorum pratis sitis in jurisditione dicti capitaneatus, nemini tamen preiudicando nec dampnum inferendo et hoc in cubito tantum ubi periculum imminet et similiter illi de Portu et Curianaonis sine preiudicio ut supra possint se reparare a dicta aqua, ubi similiter periculum immineret, ne inferat dampnum in eorum pratis sitis in dicta iurisditione ipsorum de Zopola. Item quod in pratis et pascuis intelligatur muleta alteri parti solvenda committi pro utraque parte, qualibet vice de solidis quadraginta et satisfacere dampnum passo. Item quod quotienscumque utraque partium sivee homines et subditi ipsius alteram partem pro dampno dato pignoraverit aut pignoraverint talis servetur ordo videlicet quod subditi capitaneatus Portus et Curienaonis, dum ut prefertur subditos dictorum de Zopola pignoraverint possint et debeant ad prefatum capitaneum ipsum pignus ducere et presentare qui in tali pignoratione de dampno dato utrique parti rationem facere debeat sine contradictione alterius partis quamquam talis pignoratioi in dominio et jurisditione dictorum de Zopola facta fuerit, et similiter viceversa subditi dictorum de Zopula dum subditos dicti capitaneatus pignoraaverint ipsum pignus ducere possint et debeant ad dictos de Zopola, qui de tali pignoratione ut supra rationem facere debeat aut debeant et valeant, quamquam in dominio et jurisditione prefati Capitaneatus talis pignoratio faacta fuerit, et hoc ne plura ac maiora inconvenientia sive dampna inter dictas partes sequantur. In omnibus vero aliis tam in civilibus quam in criminalibus jurisditio utriusque maneat et sit integra ut superius declaratum est. Item quod illis de Zopola liceat accipere pro se et eorum subditis et volentibus edificare in Zopola et pro necessitatibus eorum de lapidibus Glare Ciline sine aliqua licentia petenda a capitaneo Portusnaonis aut ab aliis et sine ulla solutione, ita tamen quod accessus eorum ad dicta loca sit quantum fieri potest per stratas et sine preiudicio pratorum et sine fraude, et similiter illi de Portu et Curianaonis possint accipere limites et confinia per lapidum affixionem ad perpetuam futurorum memoriam in locis et per loca de quibus supra fit mentioi ad discretionem iurium et iurisditionem utriusque partis. Item quod per superius dicta et declarata in omnibuus et singulis precedentibus capitulis in nullo intelligatur derogatum aliquibus proprietatibus singularium personarum neque iuribus alicuius tertii. Nos igitur de prefatis, ut gesta sunt, claram noticiam habentes, omniaque prout acta fuere, ac paci et quieti prefatorum utriusque partis subditorum consulere cupientes pariter et favere omnia et singula que sic inter prefatum Petrum et supradictos deputatos, et illos de Zopola acta conventa et conclusa sunt, ut prefertur auctoritate ex certaque nostra scientia laudamus approbamus ratificamus et rate grata firma et inviolabilia im perpetuum haberi volumus et iubemus, mandantes supradicto Capitaneo nostro et quibuscumque subditis nostris et subiectis illa rata firma et inviolabilia observare. Sub pena indignationis nostre nec non et marcarum mille contrafacientibus nostre camere applicandarum, in quorum fidem robur et firmitatem has nostras litteras fieri iussimus et nostre maiestatis appendenti sigillo fecimus communiri. Datum in Gretz die prima mensis Julii. Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Imperii nostri decimo regnorum nostrorum Romani vicesimo secundo, Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. vero tertio."

"Commissio domini Imperatoris in consilio."

Chmel n. 3885

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-113, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1461-07-01_1_0_13_0_1_113_CA113
(Abgerufen am 18.07.2018).