Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 109 von insgesamt 133.

Verabredung zwischen K. Matthias von Ungarn und Erzherzog Albrecht, im Fall eines Angriffs von Seite K. Friedrichs.

"Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Et nos Albertus eadem gracia archidux Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole, dominus Marchie, Sclavonie et Portusnaonis, comes in Habspurg, Tyrolis, Pherretarum et in Kyburg, marggravius Burgauie et lantgravius Elsacie recognoscimus per presentes tenore presentium significantes quibus expedit universis. Quod sicuti nos per prius certas confederaciones, ligas et uniones iuxta continentias literarum desuper confectarum simul inivimus ex eo quod status et progressus regni terrarum et dominiorum nostrorum adeo graves et adversos se ostendunt, ut nobis necessarium visum sit, futuris damnis et periculis, opportunis remidiis obviare et eorundem regni et dominiorum nostrorum quieti et defensioni intendere. Ita et nunc vigore presentium literarum ex certa scientia nos alterutrum obligavimus videlicet, quod quisque nostrum sua armorum potencia ante festum beati Johannis Baptiste proxime venturum nos videlicet Matthias rex in ducatu Stirie nisi factum christianitatis per adventum imperatoris Thurcorum vel maioris partis potentie eius permaxime eo tunc et manifeste nos prepediat, et nos Albertus archidux in ducatu Austrie exercituare debeamus, et quod nullus nostrum aliquam concordiam treugas pacem sive pacta suscipiat nisi nos Mathias rex Hungarie sacram eiusdem regni nostri coronam et castra et bona intra metas eiusdem regni occupata ad manus nostras. Et nos Albertus archidux a domino nostro imperatore litteras renuncciacionis iurium ducatus Austrie et omnium bonorum citra montem Semering existentium et ad nos ducem pertinentium necessarias et opportunas realiter obtinuerimus. Et si nos Mathias rex Hungarie aliqua castra civitates sew fortalicia lucrabimur in terris ipsi imperatori subiectis, nos ea sive eas obtentis prius supradictis evacuata assignare tenebimur ipsi archiduci ipsumque in eisdem ut naturalem heredem proposse manutenebimus contra quoscumque. Similiter nos Albertus archidux si aliqua castra civitates sew fortalicia lucrabimur intra metas regni Hungarie occupata ea similiter vacua assignare tenebimur ad manus prefati domini et amici nostri Mathie Hungarie regis. Preterea omnes et singulos prescriptos articulos atque puncta nos Mathias rex Hungarie et nos Albertus archidux Austrie prenominati iuramento in deo et sanctis suis prestito, in ea meliori forma qua principes christiani umquam facere possent omnibus dolo et fraude, qui quovis ingenio excogittari possint, semotis, promisimus realiter prosequi et firmiter observare, dispositionibus tamen et pactis, que habemus cum domino Georgio rege Bohemie semper salvis. In cuius rei testimonium nos Mathias rex secreti et nos Albertus archidux prenominati, ducalis sigillorum nostrorum appensione presentes fecimus communiri. Datum Bude feria sexta proxima post festum resurrectionis domini anno eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo primo. Et nos Johannes Waradiensis alter Johannes Quinqueecclesiensis, Albertus Czanadiensis ecclesiarum episcopi. Nicolaus Bodo prepositus Albensis Cancellarius regius Michael Orzag de Gwth regni Hungarie palatinus comes Ladislaus de Palocz iudex curie regie. Johannes de Rozgon Thauernicorum, Symon Czwdar de Olnod, Emericus de Hedrehwar Janitorum regalium, magistri, et Raynoldus de Rozgon. Comes siculorum in testimonium premissorum penes sigillum prefati domini nostri Mathie regis, nos vero Eustachius Frodnoher Nabagodonosor Nankenreiter et Georgius Marschalh de Reichenaw penes sigillum prefati domini nostri Alberti archiducis eciam sigilla nostra requisiti, absque tamen omnium nostrum preiudicio sive dampno presentibus appendimus, qui omnes tractatibus et conclusionibus interfuimus suprascriptis. Datum ut supra."

Chmel n. 3867

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-109, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1461-04-10_1_0_13_0_1_109_CA109
(Abgerufen am 21.02.2018).