Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 107 von insgesamt 133.

Bündniss Königs Matthias von Ungarn mit Erzherzog Albrecht von Oesterreich.

"Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. et nos Albertus eadem gracia archidux Austrie, Stirie, Karinthie et Carniole dominus Marchie Sclavonie et Portusnaonis, comes in Habspurg, Tirolis Pherretarum et in Kyburg marggravius Burgauie et lantgravius Elsacie. Recognoscimus per presentes. Quod consideratis et animo diligenter revolutis necessitudinis et amicicie vinculis quibus predecessores et progenitores nostri tam reges Hungarie quam duces Austrie pro subditorum ac regnorum et dominiorum suorem commode et quiete pro se ac eorum heredibus et posteritatibus coniuncti fuerant, unde tam ipse regno nostro Hungarie quam ducatui Austrie ac eorum terris et dominiis utilitas non modica dicitur provenisse. Nos huiusmodi predecessorum et progenitorum nostrorum vestigiis inherere volentes consideracione pacis et maioris defensionis terrarum et dominiorum nostrorum ad infrascriptam federis et concordie inter nos devenimus unionem. Primo et ante omnia quod alter alterum speciali amicicia favore et amore prosequatur, dampna pro posse evitet et precaveat commodum et honorem procuret et promoveat, cuiuslibet etiam nostrorum hominibus subditis vasallis sive mercatoribus in alterius regnum sive dominium tutus pateat accessus mora in eodem et recessus abinde servata tamen honestate vite et solutis tributis ac aliis oneribus de iure solvendis iuxta consuetudinem antiquam, innovaciones quoque unius regni ducatus seu dominii in preiudicium alterius penitus evitentur, sed ipsum regnum Hungarie et ducatus Austrie in eorum antiquis iuribus et consuetudinibus debeant permaniere, nullus eciam nostrum huiusmodi liga et unione nostra durante ex quacunque causa sive nosipsos seu subditos nostros aut quascunque alias personas cuiuscunque status seu conditionis existant contingente alterius inimicus constituatur eum persequatur, aut ei dampna inferat, nostrosquoque subditos ac alios homines sub unius nostrum protectione aut tutela existentes illos eciam quos pro tempore in regno nostro Hungarie sive ducatu Austrie aliisque terris sive iurisdicionibus sustentare contigerit quorum saltem potentes esse poterimus scienter non permittemus aut paciemur eorum aliquem alterius ex nobis aut subditorum suorum aut aliorum hominum sub eius tucione existencium, hostem aut inimicum diffidatum fieri aut eis quevis dampna inferri, hoc notanter adiecto quod nullus nostrum alterius regnicolas sive terrigenas alteri ex nobis rebelles seu inobedientes contra ipsius voluntatem suscipiat protegat aut defendat vel eisdem prestet auxilia, sed potius in hoc casu alter nostrum alteri favorem et adiutorium prestet dolo et fraude semotis quibuscunque. Item si quispiam de regno Hungarie sive ducatu Austrie aut undecunque cuiuscunque status seu condicionis fuerit in metis inter ipsum regnum Hungarie et ducatum Austrie nova fortalicia erexerit et inde damna intulerit aut inferre pretenderit cuicunque parti, quod tunc mox ambe partes contra talem vel tales insurgere et ipsum vel ipsos de eisdem metis et fortaliciis eicere et exterminare debeant et teneantur propriis laboribus et expensis. Et huiusmodi nostre unionis vindulum eominus infringi possit pacti sumus, quod si in futurum inter nos aut subditos nostros litis materiam sive dissensiones pro quacunque re aut ex quacunque causa oriri contigerit et pars illa que se senserit gravatam id alteri parti per litteras significaverit eique diem placiti infra mensem a die presentationis literarum huiusmodi computandum in oppidum Posoniense prefixerit, quod tunc nos ambe partes consiliarios nostros tamquam huiusmodi differenciarum mediatores illac mittere debeamus, nisi forte aliquis nostrum cum civibus aut incolis prefati oppidi haberet graves inimicicias et ut ipsi ei salvumconductum necessarium et opportunum dare denegarent, quod tunc ambarum parcium consiliarii ad hoc deputati de alio competenti loco absque dilacione concordare in quo et convenire et diligenter attemptare debeant differencias huiusmodi amicabiliter componere. Casu autem quo tales differencie modo amicabilis composicionis per medium dictorum consiliariorum quietare non possent, quod tunc pars illa que se in ea causa fecit actorem sibi unum superarbitrum ex consiliariis alterius partis eligat quiquidem onus cause huiusmodi in se suscipere et infra spacium unius mensis a die huiusmodi electionis computandi nobis partibus diem et terminum pro iusticia facienda in oppidum Posoniense sive alium ut premittitur locum prefigere debeat cui quilibet nostrum duos ex suis consiliariis pro equo assessu adiungere et illac transmittere debeat iura parcium luculenter examinandi. Id quoque quod per ipsos superabitrum et consiliarios aut maiorem eorum numerum iure mediante diffinitum fuerit ab ipsis partibus exceptione et appellacione remotis firmiter observetur, finalis autem decisio differenciarum huiusmodi infra medium annum a tempore prefixionis per ipsum superarbitrum primi pro huiusmodi iusticia fienda termini computandum fieri debeat nisi causam ipsam ex sentencia sive deliberacione ipsorum iudicum ulterius contigerit suspendi vel prorogari. Ceterum ipse superarbiter a iuramento quo domino suo ex nobis existit obnoxius mox dum in superabitrum huiusmodi electus sive nominatus fuerit pro ea vice quantum ad causum huiusmodi decidendam eo facto sit absolutus ipsumquoque dominus ille ex nobis civis consiliarius extiterit astringat et sui potens sit ad suscipiendum onus cause ut premittitur prosequende. Casu etiam quo prelati comites barones milites nobiles ceterique subditi unius ex nobis contra alterum nostrum aliquam actionem habere pretenderint illi ea sentencia que per consiliarios eiusdem alterius inter eos iuridice prolata fuerit sint contenti. Si vero utrosque subditos nostros se mutuo pro quibuscunque rebus impetere contigerit cuiuscunque status dignitatis seu condicionis existant, si causa ipsa spiritualis fuerit in ea spirituali iudicio si feudalis in sede domini feudi a quo bona ipsa feudalia dependent, si vero personalis in illius sub cuius iurisdicione ipse reus resideat iuridice procedatur, nisi fuerint tales proceres aut nobiles qui sub nullius iurisdicione residenciam facerent quod tunc talis reus ipsi actori ad standum iuri et respondere teneatur coram illo ex nobis cuius consiliarius sive servitor fuerit. Quod si causa ipsa realis fuerit iudicetur in eo loco cui res ipse subiacere dinoscuntur. Si vero criminalis aut iniuriam ibi in cuius iurisditione ipse malefactor fuerit deprehensus et quicquid in locis sive iurisditionibus huiusmodi ut premittitur adiudicatum fuerit id ambe partes amplecti et prosequi teneantur exceptione et appellacione quibuslibet proculmotis. Casu etiam quo aliquis ex nobis in regnis terris sive dominiis nostris Hungarie scilicet et ducatus Austrie et Stirie inimicorum valida potencia impugnaretur quocunque nomine tales inimici censeantur, quod tunc nos Mathias rex Hungarie durantibus disturbiis et hostium incursibus per quos hoc regnum nostrum fere ex omnibus partibus perturbatur ipsi Alberto archiduci cum mille sedatis autem aut propulsatis huiusmodi incursibus semper cum mille quingentis eidem domino Alberto archiduci et nos Albertus archidux ipsi domino et amico nostro regi Mathie cum quingentis armatis equitibus dum et quando alter nostrum alterius scriptis ad hoc requisitus fuerit celeriter veniat in succursum, sub propriis expensis et dampnorum periculis. Ceterum inter nos condictum est et pertractatum quod nullus nostrum deinceps per totum tempus illud quo liga nostra huiusmodi duraverit nullam aliam ligam confederationem seu intelligentiam intret aut ei se submittat nullamque aliam renovet aut extendat nisi prius presentis nostre unionis et persone alterius ex nobis in eadem fecerit exceptionem. Presens autem nostra liga sive unio duret per totum tempus vite nostre in quo quidem nos ambo videlicet rex Mathias et Albertus archidux excipimus socerum dominum et fratrem nostrum carissimum dominum Georgium Bohemie regem et nos Albertus archidux in speciali illustres principes, fratres, cognatos et consanguineos nostros carissimos dominum Fridericum comitem palatinum Reni dominum Fridericum ducem Saxonie Lodovicum ducem Bavarie et Sigismundum ducem Austrie unacum ea unione et amicicia quas habemus cum eisdem. Postremo omnes et singulos articulos et puncta presentibus de verbo ad verbum insertos nos ambo et quilibet nostrum alteri fide nostra nomine prestiti iuramenti sub nostris regali et ducali honore et dignitate promisimus firmiter et inviolabiliter observare et fideliter prosequi dolo et fraude semotis quibuscunque. In cuius rei testimonium nos Mathias rex secreti et nos Albertus archidux prenominati ducalis sigillorum nostrorum appensione presentes fecimus communiri. Datum Bude in vigilia pasce anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo."

"Et nos Johannes Waradiensis alter Johannes Quinqueecclesiensis Albertus Czanadiensis ecclesiarum episcopi Nicolaus Bodo prepositus Albensis cancellarius regius Michael Orzaag de Guth regni Hungarie palatinus comes Ladislaus de Palocz iudex curie regie Johannes de Rozgon Thauarnicorum Simon Czudar de Olnod et Emericus de Hedrehwara Janitorum regalium magistri ac Rynoldus de eadem Rozgon comes Siculorum in testimonium premissorum penes sigillum prefati domini nostri Mathie regis. Nos vero Eustachius Frodnoher Nabuchodonosor Nankenreiter et Georgius Marschalh de Reichenaw penes sigillum prefati domini nostri Alberti archiducis eciam sigilla nostra, requisiti, absque tamen omnium nostrum preiudicio sive dampno, presentibus appendimus, qui omnes tractatibus et conclusionibus interfuimus suprascriptis. Datum ut supra."

Chmel n. 3863

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-107, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1461-04-04_1_0_13_0_1_107_CA107
(Abgerufen am 22.10.2018).