Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 104 von insgesamt 133.

Papst Pius II. erlaubt dem K. Friedrich, die Klöster seiner Lande visitiren zu lassen.

"Pius episcopus servus servorum dei carissimo in Christio filio nostro Frederico Romanorum imperatori semper augusto salutem et apostolicam benedictionem. Inter solicitudines quas ad universi status ecclesiastici reformationem gerimus, id sinceris prosequimur studiis, ut in religiosorum ordinibus disciplina regularis et observantia vigeant, honestas floreat, virtutum plantaria per bonorum operum studia et sanctimonie merita semper exhuberent, et propterea oportune provisionis attendere solemus antidotis, ut quicquid sacre religioni contrarium presumitur ad illius augumentum ad dei gloriam salubriter corrigatur. Cum itaque sicut ad nostrum nuper pervenit auditum in partibus Styrie Carinthie Carniole et Marchie Sclavonice provinciis ad serenitatem tuam in hereditario iure pertinentibus sint quam plura diversorum ordinum tam virorum quam mulierum monasteria domus conventus atque loca per progenitores et antecessores tuos partium huiusmodi temporales dominos fundata et dotata in quibus plurimum deperiit observantia regularis et que in personis rebus atque bonis ac structuris et edificiis suis non mediocriter deformata multipliciter officium reformationis et reparationis exposcunt. Quare tu cupiens, ut monasteria domus atque loca huiusmodi debitum reformationis et reparationis optate consequantur effectum, nobis super hoc humiliter fecisti supplicari, ut super hoc oportune providere et provideri mandare dignaremur. Nos cupientes ut monasteria domus atque loca ipsa in capite et in membris suis omnesque que in illis irrepserunt vite ac morum deformitates reformentur, in illis quoque vigeant iuxta eorumdem ordinum instituta observantia et disciplina regulares serenitati tue ut aliquos ydoneos et exemplaris vite viros eorumdem vel aliorum ordinum professores sub regularis observantie cultu viventes et in ea approbatos super quo celsitudinis tue conscientiam oneramus ad hoc nominare et deputare valeas, quod per te nominati et deputati huiusmodi singula monasteria domus et loca predicta visitare et singula que ad officium visitationis pertinent, diligenter exsequi, ac ipsorum capita membra et personas facta diligenti inquisitione de vita conservatione et moribus eorum iuxta suorum excessuum si qui commissi reperiantur exigentiam corrigere et punire ac singula que in ipsis monasteriis dominus atque locis reformatione et reparatione indigere reppererint reformare et circa illa que ut in eisdem monasteriis dominus atque locis regularis observantia huiusmodi servetur oportuna viderint statuere et ordinare possint et valeant prout secundum deum et suas conscientias eis videbitur faciendum tibi tenore presentium concedimus facultatem. Nos insuper nominandis et deputandis prefatis illos quorum demerita id exegerint a regimine et administratione monasteriorum domorum ipsorum et officiorum que in illis gesserunt amovendi et iuxta ordinum ipsorum instituta regularia in loco amotorum alias personas ydoneas deputandi instituendi et assumendi, ipsisque monasteriis domibus locis ac officiis preficiendi nec non omnia que iuxta reformationem et reparationem huiusmodi statuenda et ordinanda decreverint observari faciendi et debite executioni demandandi, nec non contradictores quoslibet et rebelles per censuram ecclesiasticam et alia iuris remedia compellendi hac vice tantum et in monasteriis, que ut premittitur a tuis predecessoribus in dictis provinciis fundata sunt auctoritate apostolica tenore presentium plenam et liberam concedimus facultatem. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis statutis quoque et consuetudinibus monasteriorum domorum et locorum huiusmodi iuramento confirmatione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis contrariis quibuscunque. Aut si aliquibus communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, proviso quod ratione visitations et reformationis huiusmodi a prefatis monasteriis domibus atque locis nichil ultra quam a iure permissum habetur quomodolibet exigatur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo sexagesimo. Decimo kalendas Januarii pontificatus nostri anno tertio."

"Ja. Papiensis. Gratis de mandato S. d. n. pape. L. de Rinuciis."

Chmel n. 3846

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-104, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1460-12-23_1_0_13_0_1_104_CA104
(Abgerufen am 21.02.2018).