Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 100 von insgesamt 133.

Papsts Pius II. Bestätigung der Versprechungen seiner Vorfahren.

"Pius episcopus servus servorum dei. Ad futuram rei memoriam. Dum ad preclarem fidei constantiam nec non operose solicitudinis merita quibus carissimus in Christo filius noster Fridericus Romanorum imperator semper Augustus erga nos predecessoresque nostros et sanctam Romanam ecclesiam in ipsius iure auctoritate et preeminentia tuendo atque defensando scedulo semper invigilavit et claruit et in dies clarere dinoscitur mentis nostre considerationem intendimus, dignum profecto quinimmo et iustissimum censemus, illi non solum ea concedere ac confirmare, que a nostris olim predecessoribus eidem pro condigna quadam retributione ac recumpensa concessa et indulta sunt etiam alia quevis que cum deo et bona nostra conscientia facere possumus eidem concedenda propensiores existere, sane intra mentis nostre archana revolventes qualiter olim felicis recordationis Eugenius papa IV. primo et deinde Nicolaus papa V. predecessores nostri prefato imperatori ob ingentia ipsius erga ipsos et ecclesiam Romanam exhibita merita tum precipue in recumpensam laborum et expensarum, quas pro restituenda eisdem predecessoribus nostris obedientia ac neutralitate, que in natione germanica a nonnullis inducta erat de medio submovenda multipliciter subiit et pertulit eidem per suas patentes bullas concesserunt et indulserunt, ut ipse in et super toto clero omnibusque ecclesiis et ecclesiasticis beneficiis per universam nationem Germanicam atque Romanum imperium constituti decimam pro una tamen duntaxat vice habere ac eandem percipere ac recolligere posset et deberet certis super hoc executoribus apostolica auctoritate deputatis qui eidem de huiusmodi decima et earum exactoribus suo nomine facerent responderi. Et nichilominus cameram apostolicam eidem imperatori et ipsius heredibus in summa centum milium florenorum Renensium efficaciter persolvendorum obligarunt nonnullis particularibus summis pecuniarum eidem imperatori in dicta summa principali persolutis. Insuper etiam certum indultum sive facultatem ad nonnullas ecclesias cathedrales in dominiis et principibus suis ac omus Austrie hereditariis videlicet Tridentinam Brixinensem Curiensem Gurcensem Tergestinam et Petinensem quotiens illas vel aliquam earum tempore vite ipsius imperatoris per cessum vel decessum vacare contingeret totiens personam sive personas utiles et ydoneas et sibi et domui sue Austrie gratas et acceptas nominandi atque presentandi quas Romanus pontifex pro tempore aut sedes ipsa ad easdem ecclesias instituere atque confirmare teneretur, quas etiam concessiones obligationes et indulta felicis recordationis Calistus papa III. immediatus predecessor noster dictorum Eugenii et Nicolai successor per suas litteras ex certa scientia confirmavit et approbavit easque ratas et gratas habere voluit prout hec in litteris dictorum predecessorum nostrorum expressius et latius continentur. Nos igitur qui annuente domino predictis predecessoribus nostri in apostolatus dignitate successimus de premissis omnibus et singulis certam scientiam ac noticiam habentes utpote qui tunc in minoribus existentes, hiis rebus interfuimus, et scimus quantum prefati imperatoris sinceritas fides et diligentia extiterit ita ut digne huiusmodi retributionem atque recumpensam a nobis et Romana ecclesia habere mereatur. Idcirco predictorum predecessorum nostrorum vestigiis inherendo, huiusmodi concessiones obligationes et indulta rata et grata habentes eadem auctoritate apostolica ex certa scientia roboramus et confirmamus, volentes ea prefato imperatori et suis heredibus et successoribus firmiter et inconcusse observare, et quantum in nobis erit ab aliis etiam observari, eo salvo quod decima huiusmodi hoc nunc tempore pendente deliberatione super eiusdem decime exactione pro generali contra Turchos expeditione promovenda minime per dictum imperatorem exigatur, prefatis etiam particularibus pecuniarum summis in partem predicte obligationis centummilium per prefatos nostros predecessores eidem imperiali maiestati persolutis ab eadem principali sententia nobis et sedi apostoloce ante omnia deductis atque defalcatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre roborationis confirmationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Senis anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono decimo kalendas martii Pontificatus nostri anno secundo. Ja. Lucen. Gratis de mandato d. n. pape. B. de Maffeis." Von Aussen:

"Registrata in camera apostolica."

Chmel n. 3788

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-100, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1460-02-21_1_0_13_0_1_100_CA100
(Abgerufen am 20.02.2018).