Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 97 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. gestattet dem Kaiser Friedrich das Recht der Primariarum Precum.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei carissimo in Christo filio Friderico Romanorum imperatori semper augusto salutem et apostolicam benedictionem. Digna consideratione fidelitatis et devotionis tue merita quibus sancte Romane ecclesie unitati et sibi in apostolatus officio divinitus collate auctoritati conservandis prout rerum experientia edocente cognovimus ferventer afficeris intra nostre mentis perstringentes interna congruere non abnuimus, ut ab eadem ecclesia cuius te fidelem advocatum devovisti et a qua eam humili professione matrem tuam recognoscens et dominam ad ipsius ecclesie honorem et sacri Romani imperii decus unctionem victorie et imperiale diadema nostro ministerio suscipere meruisti omnis favoris prosequaris impendiis et nos ea tibi favorabiliter concedamus que tue celsitudini cedant ad honorem et per que benemeritis te munificum reddere possis ope auctoritatis apostollice in exhibitione gratiarum. Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati eidem celsitudini tue dicta auctoritate presentium serie concedimus et indulgemus, quod si per te quibusvis collatoribus sive collatricibus quorumlibet beneficiorum ecclesiasticorum secularium vel regularium ordinum quorumcunque per sacrum Romanum imperium ubilibet constitutis etiam si qui vel si que ex illis pontificali vel alia quavis dignitate prefulgeant seu collegia capitula et conventus fuerint super singulis beneficiis ecclesiasticis cum cura vel sine cura secularibus vel ordinum huiusmodi regularibus in singulis cathedralibus etiam metropolitanis collegiatis vel aliis quibusvis ecclesiis, etiamsi beneficia huiusmodi canonicatus et prebende aut dignitates personatus administrationes vel officia huiusmodi in cathedralibus et metropolitanis vel collegiatis et ipse prebende in illis ex huiusmodi ecclesiis in quibus maiores et minores prebende fore noscuntur etiam maiores fuerint et ad dignitates personatus administrationes vel officia huiusmodi consueverint qui per electionem assumi eisque cura immineat animarum dummodo dignitates ipse in cathedralibus et metropolitanis post pontificales maiores aut in collegiatis ecclesiis huiusmodi principales non existant ad eorundem collatorum et collatricum collationem provisionem presentationem electionem sue quamvis aliam dispositionem communiter vel divisim pertinentibus singulis personis que huiusmodi beneficiorum iuxta statuta et consuetudines ecclesiarum in quibus ea fuerint sive indulta eisdem ecclesiis per sedem apostolicam concessa alias capaces sint conferendis seu super hoc quod persone huiusmodi ad illa recipiantur et admittantur preces porrigi sive de personis eisdem ad huiusmodi beneficia nominationes fieri contigerit primarias iidem collatores et collatrices salvo quod singule collationes et singule ecclesie ex hoc ultra quam in uno beneficio non graventur, ac ipsi collatores et collatrices saltem quatuor beneficia ecclesiastica conferre habeant huiusmodi precibus et nominationibus parere et intendere, nec non personas ipsas ad huiusmodi beneficia postquam ipsis de illis canonice provisum fuerit iuxta earundem precum seriem recipere et admittere debeant et etiam teneantur, quodque quicumque in quibusvis dignitatibus constitui seu ecclesiarum cathedralium canonici singuli videlicet ex illis quos pro singulis personis predictis precum et nominationum huiusmodi et ad hoc ut ille suum sortiantur effectum etiam presentium executores deputaveris per se vel alium seu alios beneficia predicta cum in quibusvis mensibus vacaverint et que persone pro quibus preces sive nominationes huiusmodi facte fuerint quatinus huiusmodi preces ad illa se extendant post publicationem ipsarum precum sive nominationum eo modo quo etiam alia indulta super ecclesiasticis beneficiis conferendis quibusvis per nos concessa vel concedenda publicari voluimus facienda infra mensem postquam ipsis vacatio beneficiorum huiusmodi innotuerit duxerint acceptanda dummodo eedem persone nisi apostolice sedis officiales vel cum rigore examinis in aliqua licita facultate graduati sint ad obtinendum beneficia huiusmodi per diligentem examinationem executorum predictorum quorum super hoc conscientas oneramus reperte fuerint ydonee et ipsa beneficia dispositioni apostolice generaliter reservata non sint ipsorumque collatio non fuerit iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime devoluta neque super illis inter aliquos lis pendeat indecisa cum omnibus iuribus et pertinentiis suis personis ipsis etiam unum duo vel tria aut plura quarumcunque qualitatum et cuiuscumque annui valoris ecclesiastica beneficia obtinentibus et expectantibus conferre et assignare nec non omnia et singula quoad hoc ut precum seu nominationum ac acceptationum et collationum huiusmodi succedat effectus oportuna fuerint facere et auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam exequi possint et valeant, super quibus ipsis plenam et liberam auctoriate predicta tenore presentium potestatem concedimus et etiam facultatem. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non aliis ecclesiarum in quibus beneficia huiusmodi forsan fuerint statutis et consuetudinibus illis persertim quibus in ecclesiis in quibus maiores et minore prebende huiusmodi fuerint caveri dicitur quod nullus inibi maiorem prebendam assequi valeat nisi ad illam de minori gradatim et per optionem ascendat iuramento confirmatione apostolica vel alia quavis firmitate roboratis contrariis quibuscumque aut si aliquibus super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius littere etiam nostro vel eas concedentium motu proprio aut cuiusvis etiam quocumque respectu instantia sint concesse vel concedantur imposterum seu si speciales de huiusmodi beneficiis per nos vel sedem predictam vel quecumque alie quarumcumque nominandi et reservandi facultatum quibusvis quacumque etiam ecclesiastica vel mundana dignitate fungentibus per sedem predictam concessarum vel concedendarum vigore reservationes sive earumdem facultatum obtentu ad huiusmodi beneficia quarumcumque personarum nominationes pro tempore facte fuerint, quasquidem litteras etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet processum fuerit, nec non reservationes facultates et nominationes cum quibusvis etiam derogatoriis clausulis que presentium effectum suspendere impedire vel perimere aut alias eisdem presentibus quomodolibet obsistere videntur sive ex certa scientia nostra et simili motu sive alias sub quibusvis forma et expressione verborum et que fortassis totalis suis tenoris insertionem ac illorum quibus concesse sunt vel fuerint nominum et cognominum individualem expressionem presentibus faciendas ad hoc ut illis per easdem presentes sufficienter derogetur exigunt vel requirunt et que ipsis presentibus perinde ac si earum tenor illis de verbo ad verbum insertus foret pro expressis habeantur emanaverint, ac mandata de providendo inde secuta cum processibus per ea pro tempore habitis, nisi illi pro quibus emanaverint ut prefertur de venerabilium fratrum nostrum sancte Romane ecclesie cardinalium numero fuerint ad beneficia que precum et nominationum primariarium huiusmodi vigore per personas pro quibus ille facte fuerint acceptari et de quibus eis provideri contigerit minime extendi quinymo in illorum assecutione personas ipsas ominibus et quibuscumque ea litterarum reservationum huiusmodi vigore et cum quibusvis antelationum prerogativis etiam illis quas certis nostris familiaribus continuis commensalibus in cancellaria apostolica nominatim descriptis concessimus et cum similibus derogatoriis clausulis que nulli quominus presentium succedat effectus suffragari debent expectantibus etiam si illarum obtentu in quibusvis ecclesiis in canonicos recepti fuerint, dictis cardinalibus dumtaxat exceptis anteferri volumus, sed nullum per hoc eis expectantibus ipsis quoad assecutionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si dictis collatoribus et collatricibus vel quibusvis aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuis minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem electionem seu quamvis aliam dispostionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali cuiuscumque tenoris existat per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel diferri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis, aut si persone predicte presentes non fuerint ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus ecclesiarum in quibus huiusmodi beneficia fuerint ut prefertur solita iuramenta dummodo in absentia sua per procuratores ydoneos et cum ad ecclesias ipsas accesserint corporaliter illa prestent. Preterea personis predictis pro quibus huiusmodi primarias preces porrigi sive nominationes fieri contigerit quod ipse expectativis ac nominationum nec non specialium reservationum de quibusvis beneficiis pro eis factarum gratiis et mandatis de providendo ipsis de eisdem si qua ipsis concessa fuerint, unacum gratia precum et nominationum primariarum earumdem uti possint, nec aliqua gratiarum huiusmodi consumpta relique earumdem casse censeantur et irrite constitutione nostra in contrarium edita et cui ac in ea expresse derogationi presentium serie ex certa scientia derogamus, nequaquam obstante auctoritate predicta concedimus per presentes. Volumus autem quod executores predicti de nominibus et cognominibus personarum quibus dicta beneficia per eos conferri contigerit ac de diebus collationum huiusmodi gentes camere apostolice aut collectores seu succollectores fructuum eidem camere debitorum in partibus illis deputatos pro tempore quantocius certificare procurrent, quodque acceptationes et provisiones quas precum et nominationum primariarum ac presentium vigore fieri contigerit ad instar publicationum que de acceptationibus et provisionibus vigore gratiarum expectativarum per nos concessarum facte fuerint faciende iuxta quandam constitutionem nostram super hoc editam infra tempus in eadem constitutione expressum et sub penis in ea per nos adiectis debeant publicari. Et insuper irritum decernimus et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Preterea quia difficile foret huiusmodi nostras litteras ad singula in quibus de eis fides forsan facienda fuerit loca deferre eadem auctoritate apostolica similiter decernimus quod ipsarum transumpto manu publica et sigillo alicuius episcopalis vel superioris ecclesiastice curie munito tanquam presentibus nostris litteris si ipse exhiberentur plena fides adhibeatur et perinde stetur, ac si dicte originales littere forent exhibite vel ostense. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis derogationis voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud S. Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo quartodecimo kalend. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto. Gratis de mandato d. n. pape. O. de Luca."

Chmel n. 2777

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-97, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-03-19_2_0_13_0_1_97_CA97
(Abgerufen am 20.09.2018).