Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 96 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. beurkundet die Krönung K. Friedrichs zum römischen Kaiser.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei. Ad futuram rei memoriam. Imperator eternus immensa maiestatis sue dispositione cuncta celestia simul et terrena gubernans terrarum orbem sub distinctione regnorum et illorum principatu constituit salubriter gubernari ne statum humane creature ymaginem sue creatoris formate mundi tempestuose fluctuationes confunderent vel eius quietis dulcedinem impedirent quinymmo ut omnes sub iuris et honestatis legibus vita pacifica viverent et ab offensis alterutrum abstinerent, naturalisque affectu factorem suum cognoscerent agnitum colerent et sue reverenter imperio subiacerent. Demum vero creaturam ipsam ab ipsius factoris agnitione deviam suoque cultu oberrare prospiciens unigenitum suum misit in mundum ut eam ad agnitionem et cultum huiusmodi revocaret et sue faceret regni coheredes, qui rediturus ad patrem apostolorum principem sibi vicarium instituit ut cunctis cura salutis superintenderet et commissis populis sibi salubriter presideret. Nos igitur qui licet immeriti ipsis apostolorum principis in huiusmodi eius vicariatu sumus a domino constituti successores et ecclesie militantis sub qua et sacrum Romanum imperium dicto imperatori famulatur sua miseratione presidemus, quoad hoc previgili cura commissi nobis officii debitum libenter exequimur ut ipsius imperii et singulorum iura regnorum sub salubri regimine ad divini nominis gloriam catholice fidei propagationem et totius rei publice prosperitatem fideliter tueantur et feliciter gubernentur. Cum itaque dudum sacrum Romanum imperium per obitum clare memorie Alberti Romanorum regis principis qui illius gubernacula gereret foret solatio viduatum, venerabiles fratres nostri et dilecti filii nobiles viri ipsius imperii electores ad inclitam domum Austrie que regem preditum ac carissimum in Christo filium nostrum Fridericum Romanorum imperatorem semper augustum genuit convertentes intuitus suos generositate vita moribus et virtutum meritis preclarissimis quibus idem carissimus filius noster prefulgere dinoscitur ipsis spem indubiam pollicentibus quod eiusdem Alberti quem catholicum et pium principem iusticie zelatorem fidei et ecclesie fidelissimum protectorem et omnium virtutum plenitudine redimitum universa commemorat ecclesia imitator esse studeret integerrimus in Romanorum regem postmodum in futurum imperatorem promovendum unanimi voto divina disponente clementia concorditer eligerunt, idem vero Fridericus digesta meditatione previa ad eorundem electorum instantiam electioni huiusmodi consentiens et humeros suos regni tute gerende prompta devotione submittens regali per eum suscepta infula de virtutibus in virtutes proficiens ac merita meritis accumulans per annos fere duodecim regni sue gubernacula adeo provide utiliter et salubriter gesserit, ecclesie unitati et ipsius regni properitati singulorumque servandis iuribus et fidelibus quibuslibet in pacis successibus votive dirigendis diligenter intentus ut ipsum imperium tam providi fidelis et pii principis felici regimini multipliciter gaudeat se commissum, postmodum autem idem filius noster carissimus ad honorem sancte Romane ecclesie et sacri imperii decus victorie unctionem et imperiale diadema ab ipsa ecclesia suscepturus nostro se conspectui presentavit et illa per manus nostras sibi impendi humiliter supplicavit et quamquam in minoribus constituti de meritis et virtutibus suis fuissemus sufficienter edocti nichilominus ea que laudis sue preconia nostris auribus retulerant experimento comperimus fore longe maiora, quam fame facultas sufficeret explicare. Nos igitur votis suis non immerito benignum conferentes auditum, ipsumque interne caritatis et debiti honoris constringentes amplexibus eundem filium nostrum carissimum cum venerabilibus fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus diligenti deliberatione prehabita de eorumdem fratrum consilio ad gloriam omnipotentis dei et gloriose semper virginis Marie ac beatorum apostolorum Petri et Pauli exaltationemque et honorem dicte Romane ecclesie et sacri imperii ad suscipiendum imperialis dignitatis culmen dignum et ydoneum declaravimus et electionem approbantes eandem sibi per manus venerabilis fratis nostri Francisci Portuensis episcopi unctionem huiusmodi impendi fecimus et tandem collatis sibi omnibus dignitatis huiusmodi insigniis imperiali ipsum diademate supradicto duximus coronandum supplentes omnes defectus si qui aut ratione forme aut ratione persone sue aut personarum dictorum electorum sue quavis alia ratione vel causa in huiusmodi electione intervenerint quovis modo ex certa scientia et apostolice plenitudine potestatis. Quocirca omnibus fidelibus vasallis et subditis prefati imperii cuiuscumque conditionis existant etiam si regali aut pontificali dignitate prefulgeant districte precipimus quatinus prefato imperatori ut tenentur efficaciter pareant et intendant, nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre approbationis et suppletionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo quarto decimo kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno sexto. L. de Castiliono."

Chmel n. 2776

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-96, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-03-19_1_0_13_0_1_96_CA96
(Abgerufen am 21.02.2018).