Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 95 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. beurkundet die Krönung K. Friedrichs mit der lombardischen Krone.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei. Ad perpetuam rei memoriam. Summi regis eterni cuius inscrutabili providentia reges et principes imperant dominantur et regnant in suprema militantis ecclesie specula collocati, et si pro cunctis regibus ortodoxis ut ad pacem et iustitiam populorum continuis proficiant incrementis nos vigilare oporteat, pro Romanorum tamen rege ut imperialis honoris ac dignitatis fastigium digne assequi et optate felicitatis properitate letari valeat omne studium ac diligentiam tanto libentius impartimur quanto devotionem eius erga nos et apostolicam sedem experientia teste novimus esse ferventiorem. Cum ergo carissimus in Christo filius noster Fredericus Romanorum rex illustris nobis exposuerit, licet ipse quamprimum Italiam intravit imperiales infulas ex nostris manibus suscepturus prius in animo proposuisset usque ad urbem Mediolanensem personaliter se transferre ut illic coronam regni Lombardie sibi debitam solennitate solita per manus venerabilis fratris nostri archiepiscopi Mediolanensis susciperet quenadmodum nonnulli ex predecessoribus suis Romanorum regibus fecisse noscuntur. Quia tamen in partibus Lombardie et presertim in civitate Mediolanensi adeo contagiosus ac letifer morbus vigebat ut sine suo ac suorum magno discrimine illuc proficisci nequiret et quia status ac conditiones illarum partium ita se habebant ut coronari sua serenitas neque in Mediolano neque in vicinis locis commode et cum debita honorificentia potuerit necessarium sibi fuit iter illud omittere et ad nos quantocius festinare ut imperiali diademate suscepto quantocius ad Alamanie regnum reverti posset cuius negotia diversimode turbata suam presentiam magnopere deposcunt. Ne tamen corona prefati regni Lombardie negligatur que tanquam inferior decentius ante imperialem quam post recipitur cum impedimenta predicta ex magna parte adhuc vigeant propter que decenter commode corona regni Lombardorum in Mediolano aut in propinquo capi nequeat nobis humiliter supplicavit ut coronam ipsam hic Rome sibi conferre dignaremur. Nos igitur ipsius regis in hac parte supplicationibus inclinati attendentes vera esse que sunt exposita prout rerum evidentia docet iustamque petitionem huiusmodi iudicantes, hodie de venerabilium fratrum nostrorum consilio pariter et assensu auctoritate apostolica ex certa scientia prefatam coronam regni Lombardie eidem regi per nos tradendam et assignandam fore decrevimus ac illam predicto regi cum omnibus iuribus honoribus iurisdictionibus emolumentis et prerogativis suis intra missarum solennia in basilica beati Petri coram maiori altari in magno ac celebri conventu prelatorum principum procerum ac baronum cum omnibus et singulis solennitatibus alias in similibus observari solitis tradidimus et assignavimus supplentes nichilominus motu proprio omnes et singulos defectus qui occassione loci temporis sedis persone aut alias qualitercunque intervenire potuerint in premissis, et ne de cetero super traditione et assignatione prefatis imposterum valeat a quoquam hesitari, volumus et auctoritate ac scientia similibus decernimus quod presentes nostre littere ad probandum plene traditionem et assignationem corone huiusmodi sufficiant ubique nec ad id alterius probationis amminiculum requiratur. Per hanc tamen traditionem et assignationem nostram non intendimus iuri aut consuetudini dicti regni Lombardie aut prefato archiepiscopo quo ad factum dicte corone nisi pro hac vice duntaxat in aliquo esse derogatum imo illud illesum inviolatumque manere decernimus per presentes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre voluntatis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo decimo septimo kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno quinto. De Curia. A. de Magio."

Chmel n. 2775

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-95, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-03-16_1_0_13_0_1_95_CA95
(Abgerufen am 20.02.2018).