Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 98 von insgesamt 133.

Beschreibung der Ankunft und Krönung K. Friedrichs zu Rom; vom päpstlichen Sänger Goswinus Mandoctes. Goswini Mandoctae descriptio introitus Imp. Friderici III. in urbem Romam et subsecutae coronationis. (Ex cod. msc. tabularii caes. secr. prius in Bibl. caes. aul. sub sign. Hist. prof. 608.)

"Anno domini millesimo quadringentesimo (quinquagesimo) primo secundum stilum cur. Ro. die Mercurii VIII. Marcii venit Romanorum rex cum magna potentia et multis nobilibus ac armigeris ante portas urabis Romanae, ibidemque dormivit illa nocte cum toto exercitu suo in campis, persona vero maiestatis suae dormivit in domo cuiusdem Florentini mercatoris videlicet de Spinollis et regina, sive filia regis quondam Portugalensis, quae fuit et est soror patris regis, quae eodem die cum maximo triumpho, multisque militibus et nobilibus etiam tunc Romam simili modo illa nocte ante portas Romae dormivit in alia domo ibi propinqua. Et iverunt omnes cardinales, archiepiscopi, episcopi caeterique praelati obviam serenissimo regi bene per spacium dimidie leucae et ultra una cum senatore duodecim regionibus caeterisque nobilibus Romanis, qui omnes erant vestiti de panno scarlatico, usque ad numerum ducentorum, quos sanctissimus dominus noster papa vestivit suis expensis, in memoriam quod essent officiales et tanquam familiares sanctitates suae et in hoc signo erant vestiti rubeo colore, sicut caeterique scutiferi et familiares eius sanctitatis. Item alia die videlicet IX. Marcii, quae fuit dies Jovis ante dominicam Oculi, intravit Romanus supradictus rex cum potentia magna et excesso (sic) triumpho et venit cum serenitate sua rex Hungariae et Bohemiae dux Albertus frater suus, qui fuit capitaneus et ductor armorum suorum cum multis comitibus baronibus et nobilibus infinitis. Beatissimus vero d. n. pp. venit tunc obviam sibi in Sancto Petro usque ad gradus superiores cum omnibus cardinalibus archiepiscopis et episcopis suis etc. Venit simul et regina et ibidem ante primos gradus et secundos gradus suscepit ipsos. Et ibidem iuramentum solitum, post haec idem d. n. papa reversus est ad palatium suum cum clero suo et duos cardinales duxerunt regem cum nobilibus suis in suum oratorium ante altare magnum, et sic depost eum conduxerunt usque ad locum ordinatum in palatio d. n. papa nobiliter praeparatum cum maiori parte nobilium suorum. Rex vero Hungariae similiter locum mansionis suae habebat in palatio. Et dux prefatus Albertus cum exercitu suo prope palatium praefatum ad sanctum spiritum, regina vero cum ducibus suis similiter super gradus sancti Petri habebat locum. Post haec dominica Oculi quae fuit duodecima Marcii et similiter die lunae, qua celebrabatur festum sancti Gregorii, venit dominus rex cum praedicto rege Hungariae caeterisque nobilibus suis in capella d. n. papa ad missam suam et fuit locus suus infra (sic) suos primos cardinales. Locus vero regis Hungariae fuit similiter inter duos cardinales inferioris. Locus autem ducis Alberti fuit primus ad pedes d. n. papae, cum caeteris comitibus et baronibus. Postea vero die Jovis videlicet XVI. Marcii venit papa ad missam in ecclesia sancte Petri cum collegio suo, cardinalis vero Avinionensis caelebravit missam et ibidem venit rex cum regina sua mittentes se ad s. papam, et ipse dominus n. papa copulavit eas in statu matrimonii, dando ipsis in propria persona annulum fidei caeteraque ad hoc necessaria. Quofacto statim incipiebatur missa de sancta Trinitate, ante vero evangelium eiusdem missae venit antedictus rex iterato iungens se ad pedes d. n. papae cum corona, quam accepit in Aquisgrano et postulavit secundam coronam, quam debuisset accipere in Mediolano. Et d. n. papa sibi eandem videlicet argenteam palam et publice in presentia omnium dedit suo capiti. Fuit autem locus suus tunc ut supra adhuc inter (sic) duos cardinales primos. Rex vero Hungariae cum uno magno nobili duxit sponsam, et est praedictus rex Hungariae iuvenis pulcher valde, habens XII vel XIII annos, regina vero circa XV annos. Item die dominica Letare que fuit XIX Marcii qua similiter die etiam fuit coronatus s. d. n. papa supradictus serenissimus rex venit ad gradus sancti Petri ante portas ecclesiae, ubi d. n. papa eum recepit et introire fecit et iurare tenere statuta et ecclesiastica sacramenta prout pertinet etc. Ibidem fuit factus cantus sancti Petri et illo modo intravit ecclesiam d. n. s. papa vero processit et venit ad chorum cum collegio suo, Imperator autem remansit cum caeteris cardinalibus canonicis ecclesiae sancti Petri, et sic cantando letanias maiores ductus fuit una cum Imperatrice ante altare ad hoc ornatum, ubi primo ungebantur. Isto medio in choro cantabantur certae horae diei papa ibidem esistens et in mete post tertiam papa praeparavit se ad celebrandam missam et tunc venit Imperator semper augustus ad sedem apostolicam, osculando manus et pedes ipsius d. n. papae similiter haec fecit et regina. Post haec quilibet ipsorum transivit ad locum suum pro ipsis deputatum et ornatum, et tunc incipiebatur missa. Ante evangelium vero venit Imperator iterum ad d. n. papam indutus cappa et ornamento regis quondam Caroli magni habens coronam in capite, quam die Jovis transacta receperat et frater suus portabat ante ipsum coronam imperialem, quam Carolus magnus personaliter portare solebat, cum pomo et sceptro ad hoc pertinentibus. Ibidem vero videlicet ante altare sancte Petri accepit primo d. n. papa gladium nudum vibrantem pomum et sceptrum ac etiam coronam imperialem et tunc factus est primus Imperator Romanorum. Cardinales vero ad eum veniebant cum dulcissimo amore dicentes sibi proficiat. Regina vero nuda capite et pendente coma etiam accessit ad papam quae similiter recepit coronam, post communionem vero missae papa imperatori et imperatrici palam et publice coram omnibus sanctissimum Corpus Christi et in signum pacis d. n. papa dedit osculum imperatori, imperator vero imperatrici et sic ambo recedentes accessit unusquisque iterum ad locum suum, et fuit tunc locus imperatoris ad latus d. n. papae. Post benedictionem et finem missae papa associavit se imperatori usque ad pontem Sancti Angeli, euntes ambo ex choro manus ad manus usque ad gradus sancti Petri et ibi papa ascendit equum, imperator vero conducens equum d. n. papae per tres passus prout moris est, licet papa sepius renuit et tunc imperator ascendit equum suum iveruntque sic latus ad latus cum maximo triumpho usque ad pontem praedictum habens semper et portans secum ensem, pomum aureum in manu et coronam et sic ad palatium supradictum transeunt, illuc papa sibi dedit rosam cum benedictione apostolica et reversus est ad palatium suum. Imperator autem stabat pene per duas horas vel circiter super pontem praefatum et oravit (sic) (creavit) trecentes milites. Postea accessit ad S. Joannem Lateranensem ad prandium, quod tamen in caenam conversum est, quia fuit quasi hora prima noctis antequam ibidem applicuit, et iterum illa nocte reversus est ad palatium etc. cum honore et maximo triumpho coram populo Romano. Laudetur altissimus de sua coronatione et sibi et nobis proficiens ad salutem. Item XXIII. Martii recessit a Roma et ivit cum imperatrice et multis aliis militibus et nobilibus Neapolim, regem vero Hungariae iuvenem dimisit cum S. d. n. papa. Ego Gosminus Madoctes, cantor in capella papae, haec personaliter vidi et scripsi. Gladius imperatoris, prout dicitur, capax est ad valorem quadraginta milia ducatorum. Brida vero seu habena totidem in valore. Et sella ad idem praecium et valorem. Corona autem inaestimabilis est. Nam gemmis et lapidibus preciosis mirabiliter radiabat."

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-98, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-03-00_1_0_13_0_1_98_CA98
(Abgerufen am 18.04.2024).