Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 94 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. gibt dem K. Friedrich für sich und 100 Personen die Gnade der Lossprechung von allen Sünden durch einen gewählten Beichtvater.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei. Carissimo in Christo filio nostro Friderico regi Romanorum illustri salutem et apostolicam benedictionem. Provenit ex tue devotionis affectu quo nos et Romanam ecclesiam revereris, ut petitiones tuas illas presertim que tue et aliorum tuorum animarum salutem respiciunt ad exauditionis gratiam admittamus. Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati tibi et centum personis etiam utriusque sexus quas ad hoc duxeris eligendas indulgemus ut confessor seu confessores quem seu quos tu ac persone huiusmodi duxeris seu duxerint eligendum seu eligendos omnium peccatorum tuorum et personarum huiusmodi de quibus corde contritus ac persone ipse contrite et ore confessus et persone ipse confesse fuerint, semel tantum in vita et semel in mortis articulo plenam remissionem tibi ac ipsis personis in sinceritate fidei unitate sancte Romane ecclesie ac devotione et obedientia nostra vel successorum nostrorum Romanorum pontificum canonice intrantium persistenti ac personis ipsis persistentibus auctoritate apostolica concedere valeat seu valeant. Sic tamen quod iidem confessor seu confessores de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda eam tibi et personis huiusmodi per te ac personas ipsas si supervixeris et persone ipse supervixerint vel per heredes tuos ac personarum predictarum si tunc forte transieris seu persone ipse transierint faciendam iniungat seu iniungant quam tu et persone huiusmodi vel illi facere teneamini seu teneantur ut prefertur, et ne quod absit propter huiusmodi gratiam reddaris proclivior seu persone ipse reddantur procliviores ad illicita imposterum committenda, volumus quod si ex confidentia remissionis huiusmodi aliqua forte committeres seu persone ipse committerent, quoad illa predicta remissio tibi ac personis ipsis nullatenus suffragetur quodque per unum annum a tempore quo presens nostra concessio ad tuam et personarum earundem noticiam pervenerit computandum singulis sextis feriis impedimento legitimo cessante ieiunes et persone ipse ieiunent, quod sie predictis feriis ex precepto ecclesie regulari observantia iniuncta penitentia voto vel alias ieiunare tenearis ac persone ipse teneantur una alia die singularum septimanarum eiusdem anni qua ad ieiunandum ut premittitur non sis astrictus ac persone ipse non sint astricte ieiunes ac ipse ieiunent, si vero in dicto anno vel aliqua eius parte esses legitime impeditus ac persone ipse essent legitime impedite anno sequenti vel alias quamprimum poteris seu persone ipse poterint modo simili supplere huiusmodi ieiunium tenearis ac persone ipse teneantur. Porro si forsan alias prelibatum ieiunium in toto vel in parte adimplere commode nequiveris ac persone ipse nequiverint eo casu confessor seu confessores predicti ieiunium ipsum in alia pietatis opera commutare valeat seu valeant, prout tue ac personarum earundem animarum saluti viderit seu viderint expedire que tu ac persone ipse pari modo adimplere tenearis seu etiam teneantur. Alioquin huiusmodi presens nostra concessio nullius sit roboris vel momenti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo tertio idus Februarii, pontificatus nostri anno quinto. S. de Monte."

Chmel n. 2760

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-94, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-02-11_1_0_13_0_1_94_CA94
(Abgerufen am 20.09.2018).