Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 93 von insgesamt 133.

Schreiben des Papstes Nicolaus V. an K. Friedrich.

"Carissimo in Christo filio Friderico regi Romanorum illustri. Nicolaus episcopus servus servorum dei carissimo in Christo filio Friderico regi Romanorum illustri salutem et apostolicam benedictionem. Magnam nobis consolationem attulerunt littere tue quibus nobis significabas te Italiam esse ingressum in quo plurimum letati sumus. Itaque statim decrevimus mittere tibi obviam dilectos filios nostros Philippum titulo sancte Susanne presbiterum et Johannem ... Sancti Angeli diaconum cardinales qui te visitarent ex parte nostra et usque ad urbem assotiarent, verum nondum misimus eos quoniam expectabamus tuos oratores quos scripseras te missurum ut maturius super agendis consulere et deliberare possemus, qui cum pridie ad nos venissent inter cetera retulerunt, tuum bonum propositum et optimam ad omnia voluntatem. Ita que nunc cardinales ipsi iter suum facient versus tuam serenitatem cum qua nostris verbis communicabunt que pro nostro et tuo honore circa tuum adventum quem scimus futurum esse omnibus salutarem et introitum in urbem providenda et agenda esse videantur. Nos te summo cum desiderio tanquam devotissimum acceptissimumque nobis filium expectamus. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo sexto kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quinto. Jo. de Cremonensibus."

Chmel n. 2760

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-93, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1452-01-27_1_0_13_0_1_93_CA93
(Abgerufen am 19.06.2018).