Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 91 von insgesamt 133.

Befehl K. Friedrichs an Grafen Johann von Freyburg, das Verfahren gegen Freyburg im Uechtland zu suspendiren.

"Fridericus dei gratia Romanorum rex semper augustus Austrie Stirie Karinthie et Carniole dux, comes Tirolis nobili Johanni comiti Friburgi et Novicastri nostro et imperii sacri fideli dilecto gratiam regiam et omne bonum. Nobilis fidelis noster dilecte, expositum est nobis nuper pro parte illustris nostri et imperii sacri principis Sigismundi Austrie etc. ducis patruelis nostri karissimi, qualiter in causa seu causis que vertebantur coram te inter illustrem principem Ludowicem Sabaudie ducem consangwineum nostrum karissimum actorem ex una et fideles nostros dilectos cives et communitatem civitatis Fryburgi in Öchtland reos partibus ex altera occasione cuiusdam advocatie Alterippe sic nuncupate nec non quarumdam superioritatum et resortorum aliorumque bonorum possesionum seu alodiorum in actione cause seu causarum huiusmodi deducta quamdam diffinitam tuleris sententiam, a qua quidem sententia pro parte dicti ducis Sigismundi pro suo interesse ad nos tamquam Romanorum regem infra tempus legitimum extitit appelatum, prout in instrumento appellationis huiusmodi coarm nobis exhibitio clarius continetur, nobis humiliter supplicando, quatenus sibi super premissis ex innate nostre pietatis clementia et debito iuris de remedio oportuno providere dignaremur generose. Nos vero sentientes, petitionem huiusmodi fore iustam ac consonam rationi, partibus predictis matura ac bona deliberatione, sanoque principum comitum baronum ac fidelium dilectorum nostrorum accedente consilio, diem juridicam coram nobis aut commissario nostro ipsis in hac parte deputando iuxta continentiam literarum nostrarum regalium desuper emanatarum comparendi prefiximus atque statuimus. Quocirca auctoritate nostra regali tibi ducimus inhibendum ac tenore presentium inhibemus, ne tu post huiusmodi appellationis interpositionem in causa sue causis huiusmodi in preiudicium litis pendencie ac regalis nostre iurisdictionis et potestatis contemptum et dicti ducis Sigismundi preiudicium per te vel alium seu alios quoscumque publice vel occulte directe vel indirecte quovis quesito colore quicquam attemptare vel innovare nec in causa sive causis premissis inter partes prefatas de cetero contra presentis nostre inhibitionis tenorem procedere presumas, quod si secus factum fuerit, id totum revocare et in pristinum statum reducere et alias penas iuxta facti et excessus qualitatem procedere curabimus iustitia mediante. Datum Wienne vigesima sexta die mensis Maji anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, regni nostri anno duodecimo."

Chmel n. 2696

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-91, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1451-05-26_1_0_13_0_1_91_CA91
(Abgerufen am 20.02.2018).