Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 85 von insgesamt 133.

König Friedrich bestätigt zwey inserirte Privilegienbriefe der beyden Gemeinden San Felice und Portexio.

"Fridericus dei gratia Romanorum rex etc. Universis literarum presentium inspectoribus, que per nostros antecessores ad utilitates et comoda subjectorum provide facta comperiuntur, libenter confirmare dum opus esse dinoscitur et declarare solemus, dudum si quidem sicut accepimus clare memorie Fridericus Romanorum imperator antecessor noster, hominibus et communitati de Scavolo territorii Brixiensis super lacu Benaci propter ipsorum erga Romanum imperium grata servicia, certas libertatum protectionis et exemptionis literas concessit in hec verba: In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator et semper augustus. Ad imperialem spectat dignitatem non solum predecessorum nostrorum regum et imperatorum katholicorum pia statuta inviolabiliter conservare, verum etiam nostre quoque potestatis auctoritate irrefragabiliter ea munire, inde quod omnibus Christi et imperii fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos concedentes, homines liberos habitantes in Scovolo, super lacum Benacum, in territorio Brixiano cum uxoribus et filiis ac filiabus eorum servis et ancillis omnibus, et proprietatibus et substantiis illorum mobilibus et immobilibus presentibus et futuris pro maiori securitate sub nostre imperialis potestatis mundiburdium ex integro imperpetuum recepimus, videlicet Albertus Vivianus Alberi Raymundus et pro ceteris de Scovolo nunc et in futurum habitantibus, et pro salutari remedio antecessorum nostrorum regum et imperatorum omnem gratiam in privilegiis eorum que pre manibus habebant, sibi concessam auctoritatis nostre privilegio et sigillo imperiali confirmavimus, precipimus itaque, ut nulla civitas, nullus episcopus dux marchio comes decanus seu aliqua magna parvaque persona, eosdem homines in prenominato loco habitantes nec perpetuo distringere, pignorare vel calumpniari presumat, et nullus potestative in eorum mansionibus ingredi temptet, nemoque illos de eorum proprietatibus absque imperiali judicio audeat divestire, ripaticum theloneum, hostaticum aut aliquam publicam factionem ab eis aliquando exigat et liceat illis cum eorum substantia mobili vel immobili acquisita vel acquirenda, sub nostre defensionis mundabordio quiete vivere. Si quis igitur quod absit huius nostri precepti violator extiterit componat auri purissimi uncias centum, medietatem camere nostre et iniuriam passis alteram, quod ut verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur manu propria presentem paginam firmantes, sigillo nostro insigniri iussimus. Ego Raynaldus Coloniensis ecclesie electus, et archicancellarius recognovi. Data quinto idus Julii iuxta Veronam anno dominice incarnationis m.c.lvi. ad indictione quarta anno domini Friderici Romanorum imperatoris regni quarto imperii vero eius primo, in generali conventu episcoporum ceterorumque principum. Easdem literas nepos eius et in imperio successor Fridericus secundus confirmavit et roboravit, huiusmodi sub tenore: In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie, imperiali eminentia iustis postulationibus fidelium suorum consuevit aures accomodare benignas. Ideoque noscat tam presens etas quam successura posteritas ad nos respicientes et animadvertentes, concessionem sive indulgentiam et investituram quam dominus Fridericus avus noster fecit communitati et universitati de Scovolo in territorio Brixiano, eam concessionem et datam sive investituram ad instantiam Alberti Tridentini episcopi, qui nobis et imperio fidelis inventus est auctoritate imperiali confirmamus corroboramus atque integerrime donamus quod ipsam communem et universitatem de Scovolo mares et feminas cum uxoribus et filiis, ac filiabus ipsorum, servis et ancillis suis, omnibus proprietatibus et substantiis eorum mobilibus et immobilibus presentibus et futuris sub nostri imperialis potestatis, ex integro in perpetuum recepimus. Precepimus itaque, ut nulla civitas nullus episcopus dux marchio comes seu aliqua persona dictam communem et universitatem de Scovolo in eo loco habitantes nunc et in futurum destringere pignorare vel calumpniari presumat, ne fiat eis contradictio venandi piscandi negociandi occupandi per totum lacum Benacum ripaticum theloneum hostaticum aut aliquam publicam functionem ab eis aliquando exigat et si quis contra predicta venire temptaverit, centum libras puri auri persolvat medietatem camere nostre aliam medietatem iniuriam passis. Ut autem hec vera credantur signo et sigillo nostro iussimus communiri, huius rei testes Albertus sancte Magdeburgensis archiepiscopus Albertus Tridentinus episcopus, Andreas Alpnus Reinaldus Duca et reliqui. Signum domini Friderici Romanorum invictissimi imperatoris et regis Sicilie. Ego Conradus Metensis et Spirensis episcopus et imperialis aule cancellarius et totius Italie legatus recognovi. Acta sunt hec anno a nativitate domini m.cc.xxi. kalendis Novembris indictione nona, imperante domino nostro Friderico Romanorum imperatore semper augusto et rege Sicilie anno Romani eius octavo, in Sicilia xiiii, imperii vero secundo. Data apud Nomum feliciter amen. Post hec labentibus annis, quia omnia in antiquitate mutantur, nec sub globo lune quicquam creditur esse perpetuum, locus ille de Scovolo in duo nomina reperitur esse mutatus, ita ut nunc de sancto Felice et de Portexio nuncupetur, propter quod a nonnullis in dubium vertitur an homines et communitates dictorum locorum illis debeant perfrui privilegiis, que hominibus et communitati de Scovolo antea concessa inveniuntur, nobisque supplicatum est ut super his oportune providere dignaremur. Nos autem attendentes quod mutatio nominis non variat rei naturam, informatique dictorum duorum locorum incolas et habitatores ex communitate veteri de Scovolo descendere et in presentiarum eandem facere communitatem hinc huiusmodi nostri edicti serie declaramus atque decernimus, omnes et singulas libertates exemptiones et protectiones divorum imperatorum ipsis hominibus de sancto Felice et de Portexio extendi debere et harum tenore quatenus opus sit extendimus prefatasque concessionem confirmationem et roborationem ad superhabundantem cautelam dictis hominibus et communitati de sancto Felice et de Portexio de Romane regie potestatis plenitudine confirmamus roboramus innovamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Datum in Nova civitate x Octobris sub maiestate etc. Anno xlviii. regni nono."

Chmel n. 2498

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-85, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-10-10_1_0_13_0_1_85_CA85
(Abgerufen am 20.02.2018).