Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 86 von insgesamt 133.

K. Friedrich bestätigt dem Folo de Lamura de Pinignaco und seinen Enkeln den Adel und die Freyheiten.

"Fridericus etc. Universis litterarum presentium inspectoribus. Provida Romane regie dignitatis benignitas et si universorum subiectorum honoribus et utilitatibus favorabiliter intendit, illos tamen precipua quadam affectione prosequitur quorum antecessores propter obsequia Romano imperio fideliter prestita a nostris predecessoribus honestis privilegiis et singularibus gratiis decorati reperiuntur. Cum ergo clare memorie Fridericus secundus antecessor noster Ottobellum de Pimignaco Talchevolum eius fratrem, Venturam Lafrancum eorum nepotes ac Clamottum quondam Uberti, de quorum progenie Folus filius quondam Lafranchini, ac Johannes et Baldus eius nepotes omnes de Lamura de Pimignaco, territorii Brixiensis nostri et imperii sacri fideles dilecti dicuntur descendere, propter eorum grata servitia ad nobilitatis gradum sublimaverit nobilesque valvassores creaverit, ac perinde erexerit ac si de nobilibus antiquis valvassoribus nati fuissent, eosdem in suam et imperii predicti protectionem recipiendo, ipsosque ab omni solutione theolonei fodri ripatici hostatici et quavis alia publica functione eximendo prout hec in literis prefati regis Friderici desuper confectis, quas hic haberi volumus pro sufficienter expressis, plenius continetur. Nos equum censentes antecessorum privilegia et libertates ad successores extendi, ac virtutes parentum filios adiuvare, attendentes quoque Folum Johannem et Baldum predictos eo ferventius ad nostrum et sacri imperii reique publice comodum animari quo maiori per nos se cognoverint munere gratiarum preventos, eosdem cum suis liberis per rectam lineam descendentibus tam presentibus quam futuris imperpetuum iuxta modum formam atque tenorem literarum prefati antecessoris nostri quas quoad hec confirmamus et quatenus opus sit, presentis scripti patrocinio communimus, nobiles esse declaramus et ad nobilium valvassorum statum reducimus, ipsosque sub nostra et imperii sacri protectione suscipientes ab universis gravaminibus et exactionibus prout antecessoribus suis indultum fuerat ut prefertur eximimus et volumus esse exemptos. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis et innovationis gratie paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario contraire, siquis autem hoc attemptare presumpserit, nostram et imperii sacri indignationem gravissimam se noverit incursurum. ... Presentibus datis ... ut supra x Octobris anno domini etc. xlviii. regni nostri anno nono."

Chmel n. 2499

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-86, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-10-10_2_0_13_0_1_86_CA86
(Abgerufen am 28.03.2024).