Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 82 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. verleiht dem K. Friedrich für seine Lebenszeit das Patronatsrecht über 5 aquilejische Pfarren.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei carissimo in Christo filio Frederico Romanorum regi illustri salutem et apostolicam benedictionem. Regalis dignitatis celsitudine conspicuis ac procere nobilitatis genere preclaris quos quasi speciali divina gratia pre ceteris copiosius insignivit et ad huius orbis gerenda principatus et dominia ante mundi constitutionem elegit, preelegit et evocavit altissimus ad eius laudem et gloriam ac ecclesiarum quarumlibet indemnitatem, nec non fidelium pacem et quietem in suis rationabilibus votis et peticionibus tanto nos liberaliores et promptiores reddimus quanto potioribus alios celestium carismatum muneribus uberius antecellunt. Sane sicut intelleximus, ac perspicuis nobis constat et innotuit documentis licet parrochialium in Mangspurg, in Stain, in Trefen, in Krainburga et in Sanctomartino Aquilegensis dioecesis locorum ecclesiarum collatio provisio et omnimoda dispositio ad partriarcham Aquilegensem pro tempore existentem legitime pertineant, si tamen dicte ecclesie illarum vacationum occurrentibus casibus indifferenter et indistincte quibusvis quarum alique ducibus Austrie patrie Carniole infra cuius limites dicte ecclesie consistunt dominis et ipsarum ecclesiarum parrochianis ingrate et minus accepte forent personis per sedis apostolice vel legatorum eius litteras, vel ordinaria seu alia quavis auctoritate conferrentur ac dicte persone ad ipsarum ecclesiarum possessiones collationum earumdem nec non processuum diversas excommunicationum suspensionum et interdicti aliasque ecclesiasticas sententias censuras et penas in se continentium per dictas litteras habitorum vigore sive pretextu necessario admitti deberent, gravia exinde possent dissensiones et scandala suboriri et in eisdem admissionibus non modica fieret difficultas. Nos itaque tantorum scandalorum precipiciis prout ex suscepte nos astrictos arbitramur servitutis officio, in premissis obviare salubriter cupientes, ac ius conferendi dictas ecclesias a patriarchis Aquilegensibus pro tempore existentibus quam diu vitam in humanis egeris penitus tollentes et adimentes, prefatas ecclesias tui iuris patronatus constituimus et esse decernimus, nec non ius patronatus dictarum ecclesiarum ac presentandi personas ydoneas loci ordinario ad illas et illarum quamlibet quotiens ipsas vel earum aliquam prima vice et extunc deinceps quotiens ipsas in antea quomodolibet vacare contigerit, tibi qui dicte patrie dominus et concedente domino futurus Romanorum imperator semper augustus existis quoad vixeris apostolica auctoritate ac ex certa scientia reservamus et concedimus per presentes, iuri conferendi ecclesias patriarche pro tempore huiusmodi interim expresse et specialiter derogantes, ac etiam decernentes irritum et inane si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum sublationis ademptionis constitutionis, decreti reservationis et concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo tertio kalendas Septembris pontificatus nostri anno secundo. Gratis de mandato d. n. pape. F. de Laude."

Chmel n. 2471

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-82, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-08-30_1_0_13_0_1_82_CA82
(Abgerufen am 20.02.2018).