Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 83 von insgesamt 133.

König Friedrichs Geleitbrief für die böhmischen Abgeordneten.

"Fridericus etc. Notum facimus etc. instituit ad presens reverendissimus in Christo pater amicus noster carissimus dominus Johannes sacrosancte Romane ecclesie cardinalis S. Angeli apostolice sedis legatus a latere generalem dietam super festo sancti Egidii in civitate nostra Wiennensi per nostram maiestatem et magnificos et nobiles barones, milites clientes et honorabiles et famosos Pragensem ceterasque communitates incliti regni Boemie pro iniendis mutuo certis tractatibus bonum et utilitatem prefatem regni et principatuum et dominiorum nostrorum tranquillum statum concernentibus celebrandum. Nos volentes huiusmodi barones nobiles terrigenas Pragensis et aliarum civitatum et communitatum nuntios et oratores qui ex parte prefati incliti regni ad eandem dietam accessuri sunt salvos reddere et securos et ut omni pavore secluso cum omni sua familia venire stare et redire possint et valeant, eisdem videlicet Ulrico et Heinrico de Rosenberg Meinhardo de Nova domo Alssoni de Sternberg Georgio de Kunstat et de Podiebrad Nicolao et Sbynkoni Lepori de Hasenburg, Hynkoni Crussina de Swanberg Johanni de Rysenberg et de Rabie, Hasskoni de Waldenstein Wenceslao de Michelsperg Johanni de Novadomo, Sdenkoni de Sternberg Johanni et Heinrico de Colowrath Johanni et Heinrico de Strasz Heinrico de Michalowitz Johanni Buriano de Gutenstein Alssoni de Zeberg Wilhelmo de Eylburg, Johanni de Smirzitz, Nicolao de Lype, Przibikoni de Clenowi Johanni de Sutitz Bohussio et Zdenkoni de Postupitz Jacobo de Wrzessowitz Dietrzichoni de Myletinka, Nicolao et Johanni de Lobkowitz Johanni de Militzin, nec non honorabilibus et prudentibus Pragensis ac aliarum civitatum oratoribus ac universis et singulis aliis deputatis et non deputatis, qui in comitiva ipsorum advenerint, quos hic habere volumus pro insertis tamquam essent suis propriis nominibus inclusi, tam ecclesiasticis quam secularibus personis cuiuscunque status conditionis seu dignitatis fuerint cum omnibus et singulis eorum subditis et familiaribus in eorum comitiva existentibus coniunctim et divisim usque ad mille equorum et totidem personarum vel infra uti voluerint et eis placuerit, nostrum salvum et securum regium conductum usque ad festum sancti Galli proxime venturum firmiter duraturum et securitatem plenissimam inviolabiliter observandam liberaliter damus et impertimur eosque omnes et singulos affidamus assecuramus certosque et securos omni ex parte facimus per presentes, ut ipsi in prefata summa personarum et equorum vel cirta et in prenotato tempore pro celebratione prefate diete per omnes terras et jurisdictiones nostras et ducatuum nostrorum ad civitatem nostram Wiennensem libere venire nobiscum stare morari colloque et tractare ac tandem conclusis vel non conclusis tractatibus ad propria vel ad alia que maluerint loca salvis eorum personis et rebus universis pacifice et quiete sine omni impedimento et offensa redire valeant atque possint. Promittentes ac pollicentes in verbo nostro regio huiusmodi nostrorum salvum conductum sine omni dolo et fraude sincere integre et inviolabiliter observare pro nobis ac pro omnibus principibus comitibus nobilibus militibus Wiennensibus ac ceteris civitatensibus nostreque maiestati adherentibus et coniunctis. Et pro maiori eorum securitate adicimus, quod si per quascumque personas in eorum comitiva advenientes, aliquid dampni impedimenti seu verba iniuriosa servitoribus et subditis nostris aut e converso, per nostros familiares et subditos eorum familiaribus et subditis quod absit inferri contingeret per hoc vigor huiusmodi nostri salviconductus minime intelligatur violatus, sed partes exhibeant et faciant debitam commissorum reformationem. Mandamus igitur firmiter et districte universis et singulis principatuum et terrarum nostrarum subditis cuiuscunque status seu conditionis existant prefatos barones nobiles civitatenses et oratores prefati incliti regni omniumque eorum convictim sub huiusmodi nostre securitatis confidentia ad prefatam dietam Wiennam venturos huiusmodi nostra securitate tam in veniendo, morando quam redeundo pacifice quiete et sine omni impedimento gaudere permittant, et permitti faciant omnis honoris et beneficii ipsis favorem exhibentes et aliud facere minime presumentes, presentibus ..."

Chmel n. 2472

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-83, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-08-00_1_0_13_0_1_83_CA83
(Abgerufen am 21.02.2018).