Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 81 von insgesamt 133.

K. Friedrichs Befehl an den Herzog Ludwig von Savoyen.

"Fridericus dei gratia Romanorum rex semper augustus Austrie Stirie Karinthie et Carniole dux, comes Tirolis etc. Lodovico se pro duce Sabaudie gerenti tenore presentium notificamus, quod gravi cum querela pro parte fidelium nostrorum dilectorum sculteti consulatus ac communitatis opidi nostri Friburgensis in Ochttenlandia Lausanensis diocesis ad nos vicibus iteratis pervenit, quomodo ob subortas inter te ex una et prefatos fideles nostros Friburgenses partibus ex altera differentias tam in Gebennis quam aliis in locis multas tentas fuisse hiis preteritis diebus placiti dietas, in quibus inter alia a partibus hincinde mota et deducta pro parte dictorum Friburgensium multe et varie oblationes de jure et justitia facte sint, quamquam tui parte ut fertur confutate, quodque in dietis placiti pretactis sepius certas confederationes et ordinationes inter te et Friburgenses predictos dudum initas sigillatas et expeditas iidem Friburgenses allegaverint, quibus sperabant satis expresse provisum quomodo et qualiter coram quo et in quo loco unaqueque partium alteram occasione quarumcunque differentiarum et querelarum convenire et reconvenire deberet via facti prorsus prohibita in eisdem, quibus non obstantibus ac ipsis non attentis tu inter alia ob res antiquissimas per te noviter motas et suscitatas ad viam facti contra et adversus predictos Friburgenses processeris potissime in eo, quod tu parte non vocata, nec coram judice competenti jurisdictionem saltim aliquam in eisdem Friburgensibus habente etiam non cognito de causa pretereundo ordinationes de quibus supra fit mentio, nulla penitus servata via juris contra Friburgenses ipsos unam marcam quam represalias appelles emiseris et in vim eiusdem Friburgenses predictos prede spoliis offensis nec non arrestationibus et occupationibus bonorum suorum mobilium et immobilium in personis et rebus exposueris ac ipsis Friburgensibus predictis vias publicas et stratas regias precluseris et commercia exercenda in his libere fieri sollita prohibueris et quod deterius est non solum huiusmodi tuis marcis prohibuitionibus et mandatis circa subditos tuos laborasti, verum etiam omnibus et singulis per Romanum imperium deambulantibus et per stratas regias negontiantibus negotiationes ac commercia consueta pretextu represaliarum huiusmodi indebite subtraxeris et adhuc hodie non cessando bona mobilia et immobilia ipsorum Friburgensium in quantitate magna detineas occupata cum redditibus eorundem et capturis diversarum suarum personarum ad que reformanda ac relaxanda et restituenda, nunquam hucusque quibusvis diligentia petitionibus et oblationibus erga te sepenumero desuper factis induci potueris quinymo potius semper adversus Friburgenses prefatos variis afflictionibus gravaminibus et penis intentus de die in diem plus inflammari ceperis eosque turbare et offendere cum tuis complicibus minime in rebus et personis desieris adeo urgente necessitate inevitabiliter ad viam defensionis predicti Friburgenses proponuntur compulsi, que omnia modicum iustitie et discretionis continent, sed verius ex eis guerrarum incommoda ad turbationem rei publice cum multorum dispendio, atque rerum et personarum iactura et pernitie dietim succrescunt et nutriuntur. Cupientes igitur per iustitiam guerrarum incommoda huiusmodi prout nobis tanquam regi Romanorum atque cultori iustitie incumbit sopiri et de medio tolli convenientibusque remediis his in rebus rei publice salubriter provideri de meritisque causarum plenarie informari et ut neutra partium ob defectum iustitie quomodolibet occasionem habeat querelandi, te presentium tenore requirimus et monemus tibi districte precipiendo, quatenus a molestiis turbationibus oppressionibus offensionibus et inquietationibus pretactis desistas personarumque capturas relaxes cum restitutione ablatorum et emendatione excessuum quorumcunque per te in re ipsa illatorum et perpetratorum, alioquin conram nobis aut nostro commissario in curia regie maiestatis nostre die nonagesima post huiusmodi nostre citationis, insinuationi proxime sequenti, quarum quidem 90 dierum primos 30 dies pro primo, alios 30 pro secundo reliquos vero 30 dies pro peremptorio termino tibi assignando, si dies ipsa iuridica fuerit, alioquin prima die iuridica immediate sequenti compareas per te aut procuratorem tuum ad causam et causas huiusmodi instructum et mandato suffultum sufficienti cum omnibus et singulis actis acticatis iuribus privilegiis, scripturis et monimentis tuis ad causam et causas huiusmodi quomodolibet facientibus ac alias easdem concernentibus super dictis temeritatibus violentiis iniuriis ac ipsorum occasione et toto negotio nec non super omnibus et singulis tibi premissorum occasione etiam ratione Romani imperii obitiendis et dictis Friburgensibus aut eorum procuratori responsurus visurus et auditurus ad omnes actus iudiciales usque ad diffinitionem terminationem et executionem debitas inclusive procedi iustitia id exigente prout ordo postulaverit iuris et rationis et curie nostre maiestatis moris est atque stili, certificantes te, quod sive dicto citationis nostre termino ut premissum est, comparueris aut miseris sive non nihilominus ad permissa omnia et singula nec non his in rebus prout iustum et moris fuerit procedemus ac procedi curabimus absentia tua seu contumatia in aliquo non obstante. Datum in Grecz prima die mensis Julii anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo, regni nostro anno nono. Ad mandatum domini regis in consilio."

Chmel n. 2459

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-81, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-07-01_1_0_13_0_1_81_CA81
(Abgerufen am 19.02.2018).