Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 80 von insgesamt 133.

Papst Nicolaus V. sendet dem K. Friedrich die geweihte goldene Rose.

"Nicolaus episcopus servus servorum dei carissimo in Christo filio Frederico regi Romanorum illustri salutem et apostolicam benedictionem. Consueverunt Romani pontifices singulis annis rosam auream aut alicui ex astantibus si forte digni adsint aut absenti principi dare cuius virtutes precipue elucerent et merita erga Romanam ecclesiam et ipsos pontifices extarent. Itaque cum animo quereremus dignum precipue hoc munere principem, occurrit nobis tua serenitas, que et est in precelsa omnium dignitate constituta et cuius devotionem singularem erga nos et merita erga sedem apostolicam ac Romanam ecclesiam insignia iudicamus. Decreveramus autem iam dudum hanc rosam auream tibi tanquam uni electo ex multis destinare, sed cum non occurrerit nuntius qui nobis ydoneus videretur nunc per venerabilem fratrem nostrum episcopum Ypponensem oratorem ad nos tuum quem ad hoc reputamus aptissimum destinamus tibi eam rosam in signum ac testimonium nostre erga te affectionis et caritatis ac ut videas quamvis sis absens ab oculis tamen amore presentem te esse in animo nostro. Speramus quidem in tua excellentia, quod sicut aurum est omnibus metallis perfectius et rosa inter reliquos flores maxime redolet, ita hoc donum virtutem tuam et fidem erga nos et prefatam sedem perfectiorem in diem reddet et tua bona opera redolebunt coram deo et hominibus in odorem suavitatis. Accipe igitur grato animo hoc munus quod licet re parvum sit significatione tamen et exstimatione pontificum benivolentie debet maximum iudicari. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo quarto idus Junii, pontificatus nostri anno secundo. A. de Tuscanis."

Chmel n. 2454

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-80, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1448-06-10_1_0_13_0_1_80_CA80
(Abgerufen am 24.10.2018).