Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 53 von insgesamt 133.

K. Friedrich trägt dem Erzbischof von Cölln die Entscheidung eines Processes auf.

"Fridericus etc. Venerabili archiepiscopo Coloniensi principi electori ac per Italiam sacri imperii archicancellario nepoti nostro carissimo gratiam. Venerabilis princeps nepos carissime, humilibus subditorum precibus que ab equitatis tramite non discordant quotiens pro complemento iustitie consequendo nobis porriguntur libenter annuimus illasque favoribus prosequimur oportunis. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Johannis de Susato ac Ailledis coniugum tue dioecesis fidelium dilectorum nostrorum petitio continebat, quod cum alias honorabiles decanus et capitulum ecclesie Xantensis eiusdem tue dioecesis, coram alto iudicio civitatis Coloniensis quod a nobis et imperio sacro noscitur dependere occasione plurimorum super quibus coram te ex nostra commissione eis adhuc indecisa pendet, eosdem conjuges temere prosequerentur, ipsumque Johannem justitiam tamen incessanter, sibi ministrari petentem minime exauditum per dictum iudicium capi et incarcerari ac in carceribus sex fere annis detineri fecissent, nos postmodum eundem Johannem de dictis carceribus relaxari mandavimus volentesque causam et causas quam vel quas dicte partes invicem contra se habere pretenderent absque via facti iustitie caculo terminari, easque tibi ad instantiam dictorum conjugum audiendas et fine debito terminandas commissimus, decanus tamen et capitulum predicti commissionis nostre litteras non curantes, sed forum potius nostrum declinantes cum coram te ut nostro commissario sed solum servatis terminis coram judicio tuo ordinario observari solitis preter nostre curie ac nostrorum commissariorum consuetudinem procedere velle dicuntur quamvis prius conjuges prefatos coram dicto iudicio alto Coloniensi quod a nobis dependet traxissent in causam ac ipsos diversimode vexassent ob quas causas conjuges predicti volentes potius finem litis invenire quam subterfugere, non recedentes tamen a nostra commissione tibi facta contenti fuerunt coram iudicio camere tue coram quo cause huiusmodi intentate sunt de iure suo disceptare, ipsasque causas agitare prout usque in presens agitaverint. Tu vero aliis arduis prepeditus negotiis causarum huiusmodi non valens examini personaliter interesse easdem primo honorabili Jacobo Claut decretorum doctori commisisti, coram quo super iure dictorum conjugum nonnullis datis articulis, illisque decano et capitulo prefatis ad hoc debite vocatis nec contradicentibus saltem legittime per dictum iudicem admissis, tandem decanus et capitulum sepedicti favores potius quam iustitiam querentes honorabilem decanum in Reyss ad audiendum testes per utramque partem producendos in commissarium a te sibi deputari obtinuerunt, contra quem licet ipsi conjuges diversas haberent suspicionis causas nihilominus ne litium longissimis afficerentur dispendiis in eundem decanum in Reyss ad testium per adversam partem productorum examinationem consenserunt, coram quo testibus utrumque receptis ac examinatis et consequenter coram certo alio commissario denuo in civitate Coloniensi per te deputato etiam nonnullis aliis testibus in eadem civitate et in vicinio degentibus pro parte dictorum conjugum receptis, nonnullis aliis iuribus productis ac exhibitis cum nichil restaret in huiusmodi causis nisi eas sententie calculo terminare, decanus et capitulum predicti ut ipsos conjuges perpetuis litium vexare possint anfractibus ac causarum expeditionem protulere sententiam eo colore impedire nituntur, quod testes recepti et alia iura producta fuerunt lite non contestata, cum tamen ipsi tanquam actores prefatos conjuges coram decano in Reyss prefato ad hoc impulerint ipsique primo suos testes produxerint et examinari procuraverint. Quodcirca nobis pro parte dictorum conjugum fuit humiliter supplicatum, ut eis super hoc de oportuno remedio generose provideremus. Nos igitur attendentes quod difficile est aliquod iudicium sic ducere quin alia semper nullitatis obiectio possit inveniri, cum dicti conjuges sicut expediri nobis fecerunt in huiusmodi litis prosecutione et ipsius pretextu processus ad extremam paupertatem sint redacti, ipsorum precibus annuentes, tibi auctoritate nostra regia ac ex plenitudine potestatis harum serie litterarum committimus mandamus, quatenus constito tibi de premissis huiusmodi litis contestationis amissione non obstante causarum predictarum expeditioni sola facti veritate inspecta intendas ac partibus ipsis iustitie ministres complementum, perinde ac si litis contestatio in huiusmodi causis facta et rite observata fuisset, legibus ac constitutionibus et consuetudinibus quibuscunque in contrarium facientibus nequaquam obstantibus, quibus tenore presentium in hac parte derogamus expresse. Presentium ... sub pendenti. Datum Nuremberge xvii Septembris anno etc. xliiii regni nostri anno quinto."

Chmel n. 1747

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-53, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1444-09-17_1_0_13_0_1_53_CA53
(Abgerufen am 22.10.2018).