Regestendatenbank - 184.913 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 47 von insgesamt 133.

K. Friedrich und sein Bruder Herzog Albrecht schliessen einen zweyjährigen Waffenstillstand mit K. Wladislaus von Polen.

"Fridericus etc. Notum facimus tenore presentium universis. Quod nos cum serenissimo principe Wladislao rege Polonie etc. fratre et consanguineo nostro carissimo in sinceritate et dileccione ac prestantiori ut convenit unire cupientes fraternitate, pro utrorumque terrarum ac subditorum nostrorum tranquillo et salubri statu ad infra scriptas devenimus ordinationes deliberato consilio ac bona conclusas fide sub forma et modis ut sequitur infrascriptis. In primis ne teneantur aut foveantur in principatibus et terris nostris et illustris Alberti ducis Austrie Stirie etc. principis et germani nostri carissimi et in castris civitatibus et districtibus omnium eorum qui in hac unione sunt comprehensi ut infra declarabitur, nec eisdem consilium auxilium aut favor detur qui ex ipsis principatibus terris castris civitatibus et districtibus subditos prefati fratris nostri Polonie regis et sibi obedientes in regno Hungarie invadere spoliare depredari seu quovis modo in bonis rebus pariter et personis molestare vellent quinpotius eosdem de terris principatibus ac dominiis castris et districibus huiusmodi pro posse expellere ac profugare conabimus, volentes insuper nostris prohibere subditis ne aliquam molestiam iniuriam vel gravamen ex terris dominiis principatibus et districtibus nostris et illorum qui in hac unione includuntur prefato fratri nostro regi Polonie subditis et obedientibus sibi in regno Hungarie sub quocunque colore inferant faciant vel inferri permittant. Sed si qui ex nostris et dicti ducis Alberti germani nostri et illorum qui in hac unione sunt inclusi subditis et obedientibus contra aliquem sue aliquos ex subditis vel obedientibus eidem fratri nostro regi Polonie in regno Hungarie accionem seu conventionem aliquem habere pretenderit aut exstimaverit extunc idem accionis vel conventionis huiusmodi occasione forum rei infra regnum Hungarie sequantur et iustitiam ibidem a comptetenti iudice implorent, que sibi iuxta patrie consuetudinem indilate debet administrari, hoc specialiter declarato quod prefatus frater noster rex Polonie ultra ea que nunc in regno Hungarie et intra eius metas de civitatibus castris cameris officiis et suis pertinentiis quibuscumque possidet et tenet, manum non extendat in dampnum aliorum et violenter nec per suos subditos vel obedientes extendi patiatur. Quodque super his que ad castra vel civitates apud manus eius aut sibi obedientium existentes ordinarie et solito ab olim more provenire consueverunt et debent contentus ad conservationem huiusmodi castrorum et civitatum plura acquirere seu novos census imponere non debeat nex imponi permittat. Item quod liberum sit mercatoribus et subditis nunciis et ambasiatoribus civitatum terrarum castrorum et villarum obedientie dicti fratris nostri regis Polonie in regno Hungarie et eius terrarum ac dominiorum quorumcunque per principatus terras ac illis qui in hac unioe comprehendentur obedientia ac subjecta ubicunque ire transire negotiari et morari ubi et quotiens placuerit et opus erit omnibus occasione rei cuiuscumque arresto detentione seu impedimento prorsus ammotis. Hoc salvo quod terris et principatibus ac dominiis predictis in his que fieri et observari sunt ibidem solita et consueta ac ipsorum iuri in hoc non derogetur, quodque transitus negotiationis, ac more ut prefertur ad damnum terrarum principatuum et dominiorum predictorum aut subditorum eorumdem ut premittitur non tendant, preterea in casu quo aliqui ipsius fratris nostri regis Polonie aut nostri seu prefati germani nostri aut illorum qui in hac unione includuntur subditi predictis contraire aut ea modo quo premittitur observare nollent, seu recusarent sed spolia aut alia dampna hincinde inferre vel continuare presumerent ex tunx utraque pars ad repressionem et emendationem talis vel talium dampnificantis vel dampnificantium intendere procedere ac exurgere teneatur quandocumque una pars aliam ducerit requirendam ut sic unitis viribus molestationes evellantur, sed si alique partium vellet vel posset talia sine auxilio seu invocatione alterius partis perficere hoc ei liceat sine impedimento alterius partis. Hanc autem ordenationem seu dispositionem taliter factam harum serie litterarum ac verbo nostro regio incocusse et inviolabiliter observare et observari facere pollicemur et durare volumus eandem per biennium a festo ascensionis domini nunc instanti, intelligendo istam unionem de regno Hungarie et obedientia fratris nostri regis Polonie in eodem regno et omnibus aliis terris et dominiis suis ac de terris et principatibus nostris ac illustrissmi principi Ladislai regis Hungarie et Boemie ducisque Austrie etc. patruelis nostri carissimi cuius gubernationem gerimus atque germani nostri ducis Alberti videlicet Austrie Stirie Karienthie et Carniole et tota parte et obedientia prefati patruelis nostri regis Ladislai in regno Hungarie sive sint prelati capitanei barones nobiles civitates castra opida ville seu communitates ac omnibus aliis hereditariis terris suis, qui omnes suprascripti frui debent hac unione in omnibus articulis supranotatis. In eventu autem quo alique ex nostris seu patruelis et germani nostrorum predictorum subditis se ex hac unione vellet extrahere et alios damnificare per hoc hec unio et intelligentia non sit nec intelligatur esse rupta se pars lesa et dampnificata procedere possit modis congruis prout oportunum fuerit ad repressionem talium offendentium et inobedientium sine impedimento alterius partis. Quo quidem termino lapso erit in arbitrio nostro et prefati fratris nostri regis Polonie et illorum qui in hac unione comprehenduntur unam similem vel aliam unionem secundum qualitatem temporum et emergentes causas conficere et ordinare in omnibus premissis dolo et fraude cessantibus quibuscumque in cuius rei testimonium atque robur sigillum nostrum regium presentibus est appensum. Et nos Albertus Austrie Stirieque etc. dux prefatus quia hanc unionem amplectimur et illam pro nobis et subditis ac obedientibus nobis acceptamus promittentes eam sub principis bona et sincera fide in omnibus suius clausulis inviolabiliter observare ideo sigillum nostrum de nostro beneplacito etiam presentibus est appensum. Datum Wienne in predicto festo ascensionis domini anno eiusdem m. cccc. xliiii., regni nostri anno quinto."

Chmel n. 1645

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-47, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1444-05-21_1_0_13_0_1_47_CA47
(Abgerufen am 25.09.2018).