Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 32 von insgesamt 133.

K. Friedrich bestätigt dem Johann de Novo-Castro einen Zoll und die Marktgerechtigkeit.

"Fridericus etc. Nobili Johanni de Novo-castro domino de Vamercuel militi gratiam regiam et omne bonum. Ad perpetuam rei memoriam facit ea fidelitas atque devotio quibus maiores tui erga sacrum Romanum imperium usi sunt nec non tua probitas qua te preditum esse fide dignorum percepimus testimoniis ut tibi tuisque successoribus favorem nostrum et gratiam regiam benigne impendamus, cum itaque sicut a nobis exponere curasti per fidelem dilectum nostrum nobilem comitem Friburgensem dominum Novicastri volentem domum et familiam predecessorum tuorum favoribus prosequi generosis eisdem et suis successoribus in perpetuum concesserit ut de valle Transversa ab Alba rupe, usque ad locum Novicastri Lausanensis et a valle Aque mortue Bisuntinensis dioecesis per unum Locle et per alteram Bemosse ac per aliud Morron nuncupata loca et per Corbetam et a Corbeta per medium Jurium usque ad prefatum Novum Castrum ac per turrim vulgariter Bayart dictam sive per terram a monasterio carthusie de Lancea usque ad locum vulgariter nuncupatum Vondy ac de loco Yverduo usque ad Pontetelam etiam ipsius Lausanensis dioecesis sint in Burgundiam per montes et dictam vallem transversam quicunque transeuntes sive de Mamania Francia Lombardia Burgundia Sabaudia Vaudo sive undecumque fuerint tam eundo quam redeundo de universis mercaciis sive rebus quas secum deferrent certum pedagium sive gabellam videlicet pro fardello pannorum Francie cordellato solidos bonos quatuor. Item pro quintali mercanciarum quarumcunque ponderante libras centum denarios quatuor. Item pro uno lecto minuto saccone solidos quinque. Item pro quintali ficuum et racemorum denarios octo. Item pro libra croci denarium unum. Item pro uno sacco lane non cordellato solidos quinque pro cordellato decem. Item pro uno sacco guadi ad faciendum turituras denarios octo. Item pro corio bovis denarium unum. Item pro bove denarium unum. Item pro ove denarium unum. Item similiter pro mirtone et pro vitulo hybernato. Item pro equo denarios quatuor. Item pro qualibet falce ad secandum herbas denarium unum. Item pro quolibet animali denarios quatuor nisi crocum vel aromata aut res alias preciosas portaret. Item pro quolibet base vine per aquam circa dicta loca transeunte potos vini quatuor. Item pro modio vini transeunte per terram denarios tres quas solvere tenerentur qui revendituri huiusmodi vinum emerent. Item pro dolio pleno pinguedine quatuor grossos. Item pro homine ferent supra se fardellum denarios tres. Item pro quatuor cophinis alis denarios duos. Item pro homine portante lebetes ac peram cum instrumentis ad suam artem necessariis denarios tres. Item pro centum libris picis denarios quatuor. Item frumenti et aliorum bladorum denarios quatuor. Item pro ulna panni gallici grossi vel sargie unum denarium. Item pro centenario librarum cuiuslibet pinguedinis denarios quatuor monete usilis partibus currentis solvere ac tradere in loco de sancto Albino predicte Lausanensis dioecesis officialibus ad hoc deputatis deberent, tuque nobis exinde humiliter supplicaveris ut huiusmodi pedagium sive gabellam auctoritate Romana regia tibi et tuis successoribus approbare confirmare de benignitate nostra dignaremur. Nos attendentes quod prefati antecessores tui semper obsequiosi et fideles nostris antecessoribus fuerunt quodque tu propter singulares virtutes quibus te preditum fore percepimus nobis et dicto imperio poteris esse multipliciter fructuosus ac propterea tuis comodis et utilitatibus oportune providere cupientes huiusmodique supplicationibus annuentes pedagium sive gabellam huiusmodi sicut premittitur habita super hoc cum illustribus principibus comitibus baronibus aliorumque nostri et sacri imperii fidelibus dilectis matura deliberatione et de ipsorum consilio et assensu ac ex certa nostra scientia et auctoritate Romana predicta tibi et successoribus tuis legittimis tenore presentium approbamus et confirmamus ac presentis scripti patrocinio communimus, decernentes quod si quis directe vel indirecte fecerit quamvis pedagium sive gabella huiusmodi modo premisso tibi vel dictis successoribus solvatur in penas quinquaginta marcarum auri pro una fisco nostro regali et pro alia medietatibus tibi et eisdem successoribus applicandarum ipso facto incurrat et alias nichilominus ad nos acrius puniendus remittatur tociens quociens id attemptaverit, non obstantibus quibuscumque constitutionibus legibus aut consuetudinibus patriarum quarumcumque in contrarium facientibus, quibus quoad premissa expresse derogamus ipsas alias in suo robore permansuris et insuper commoditatibus tuis per amplius consulere volentes tuisque supplicationibus inclinati ex consilio assensu et auctoritate prefatis tibi ut qualibet septimana totius anni una die videlicet lune forum commune in villa seu loco de sancto Albino prefato pro vendendis et emendis mercimoniis quarumlibet rerum animatarum et inanimatarum nec non ibidem die prima mensis Martii ac in loco sive villa de Transverso supradicta in die festivitatis sancti Cosme semel dumtaxat annuatim et in predicto loco de sancto Albano in die sancti Albini in quolibet locorum huiusmodi universales nundinas pro vendendis emendis et permutandis rebus quibuslibet ad humanum usum necessariis inter quascunque personas undecunque venientes cum privilegiis et libertatibus iuxta morem patrie in talibus solitum futuris perpetuis temporibus celebrandas ac celebrandum ordinandi et statuendi, non obstante quod huiusmodi loca de feudo fidelis dilecti nostri nobilis Johannis Friburgi et Novicastri comitis in partibus Burgundie Marestalli noscantur existere licentiam facultatem et potestatem omnimodam tenore presentium elargimur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre approbationis confirmationis communitionis decreti voluntatis et elargitionis paginam infringere aut ei ausu quovis temerario contraire si quis autem hoc attemptare presumpserit supradictam penam persolvendam etc. Datum Constantie die penultima Novembris anno etc. xlii."

Chmel n. 1250

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-32, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-11-29_2_0_13_0_1_32_CA32
(Abgerufen am 28.03.2024).