Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 20 von insgesamt 133.

K. Friedrichs Schirmbrief für die Cöllner Universität.

"Fridericus dei gratia etc. ad perpetuam rei memoriam. Notum facimus tenore presentium universis. Quia per literarum studia viri efficiuntur moribus ac literarum studiis (scientiis) quibus equum ab iniquo decernitur istitia tam publica quam privata colitur eruditi convenit regiam maiestatem nostram ex officio divina dispositione nobis incumbente personas ad loca ubi studia literarum huiusmodi vigent generalia pro scientiarum inibi hauriendis margaritis pro tempore declinantes ut semotis quibusvis illicitis impedimentis suum laudabile valeant adimplere studendi propositum optime defensionis auxilio ac regiis favoribus prevenire, hinc est quod nos honorabilium rectoris ceterorumque magistrorum et doctorum aliorumque scolarium et suppositorum universitatis studii Coloniensis in ea parte supplicibus ac iustis et honestis precibus inclinati itidemque juri conforme ac rationi consonsum fore consentientes omnes et singulos cuiuscunque nationis et undecunque oriundi extiterint qui ex nunc in antea causa studii dictam universitatem undecunque et quacunque per terram seu aquas accesserint cum omnibus rebus bonis et familia sub protectione et tuitione nostra regali suscipimus ita quod ipsi quarumlibet differentiarum sive discordiarum inter quoscunque forsan motarum sive movendarum occasione nequaquam ab huiusmodi eorum proposito et itinere impediri capi detineri seu alias quomodolibet arrestari seu molestari debeant sive possint quodque iidem accedentes ab omni pena seu executione banni et sententiarum regalium et imperialium contra quascumque quavis occasione vel causa forsan latarum nec non ab omni solutione pedagii thelonii seu cuiusvis tallie impositione aut exactionis genere prorsus sint exempti nec valeat illorum pretextu in bonis rebus ac familia prefatis quomodolibet impeti seu etiam molestari non obstantibus privilegiis statuis ordinationibus capitulis consuetudinibus libertatibus repressaliis seu inpignorationibus quibusvis cuiuscunque provincie patrie civitatis quacunque auctoritate etiam imperiali vallatis aut alias emanatis et roboratis etiam si de hiis esset fienda in huiusmodi indulto mentio specialis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum gratie et concessionis infringere aut ei quovis ausu temerario contraire, si quis autem contrarium attemptare presumpserit penam sexaginta marcarum auri totiens quotiens contrafactum fuerit se noverit incursurum cuius pene medietatem nostro regio fisco aliam vero medietatem prefate universitate Coloniensi irremissibiliter applicandas. Cuius quidem pene exactionem et presentis nostri indulti executionem cum plurimum nos nos in remotis agere contigat venerabili archiepiscopo Coloniensi sacri Romani imperii per Italiam archicancellario nec non illustribus Brabantiae Juliacensi Clive nsi Gelrensi et Montensi ducibus principibus et consanguineis nostris carissimis et eorum cuilibet coniunctim et divisim committendam duximus et committimus per presentes, mandantes eisdem ut quocienscunque per dictam desuper universitatem aut eius nomine requisiti fuerint aut alter eorum fuerit requisitus efficacis presidii auxilio assistentes non premittant aliquem contra predictam concessionem et gratiam nostram a quibuscunque cuiuscunque status gradus et conditionis fuerint vexari molestari aut alias injuriam irrogare sed magis injuriantes huiusmodi post terminum competentem illis prefigendum in penas hic contentas incidisse declarare et eosdem per captionem et detentionem personalem et subditorum eorundem ac eciam distractionem alienationem rerum et bonorum suorum mobilium et immobilium quorumcunque seculari suo brachio mediante compellere cogere et quantum in eis erit cogi et compelli faciant et studeant prout necessarium fuerit et quomodolibet oportunum, presentium sub nostre majestatis sigilli testimonio literarum. Datum Franckfordie die quarta mensis augusti anno domini xlii."


Chmel-Anhang n. CA-20

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-20, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-08-04_1_0_13_0_1_20_CA20
(Abgerufen am 19.03.2024).