Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 17 von insgesamt 133.

K. Friedrich creirt den Aeneas Sylvius zum poeta laureatus.

"Fridericus dei gratia Romanorum rex semper augustus etc. Notum facimus tenore presentium universis, vetustissime preteritique evi tradunt historie poetarum egregiorum copiam multis gloriose ac diuturne memorie causam fuisse pro quo preter gloriam presentis temporis pariter et futuri, quam sibi et aliis afferebant pro premio quodam et studiorum proprio ornamento coronam lauream merebantur. Tanto enim honore dignos illos res publica censuit ut unum atque idem lauree decus assignandum censeret cesaribus et poetis. Ita quoque predecessores nostros divos Romanos imperatores legimus poetas habuisse carissimos ut multi ipsorum potissime ille divus Julius Cesar primus multas conscribens epistolas et hystorias ac excellentissimus fundator imperii Octavianus Augustus pro singulari laude et immortali sui nominis fama poete esse voluerint. Nos vero cupientes ipsorum antecessorum nostrorum gloriosa imitari vestigia qui poetas egregios in morem triumphantium ut accepimus solebant in capitolio coronare animadvertentes etiam quod in disuetudinem iam abiit illa ipsa solemnitas, convertimus aciem mentis nostre in poetam eximium et preclarum Eneam Silvium de Piccolominibus Senensem, nobis et imperio sacro devotum de cuius profunda sciencia morum gravitate clarissimique nature sue dotibus experimentum verax habuimus quique talium studiorum a teneris suis annis scrutator fuit ardentissimus. Ita ut ipse ex revolutione frequenti voluminum veterum et indagine propria multis poematibus a se editis et a nobis probatis in arte illa plurimum notus sit, agentes etiam gratiam deo omnipotenti quod tempore nostro ingenia antiquis similia nostre non denegentur etati, eundem Eneam tamquam sufficientem et dignum sedentibus nobis in nostro consilio magistrum poetam et historicum eximium declarantes preclari magisterii nomine auctoritate Romana regia insignimus ac manibus propriis perornamus hiis semper viridibus lauri ramis et foliis ipsum solenniter decorantes ut sic semper nomen et honor suus vireant et aliis ad nanciscendum huius artis ingenii quoque peritiam ac exemplum clarum redundet. Dantes eidem Enee legendi disputandi interpretandi et componendi poemata liberam ubique locorum tenore presentium facultatem. Decernentesque eum eisdem privilegiis immunitatibus honoribus officiis dignitatibus vestitu auro et aliis quibuscumque ornamentis ac prerogativis perfrui debere quibus ubique terrarum uti possunt ac posse sunt soliti poete ac liberalium et honestarum historiarum ac sacrarum artium professores et tanto quidem amplioribus quanto professionis sue raritas atque prestantia eum latioribus honore benivolentia atque observantia dignum facit. Gaudeat igitur ipse noster Eneas favore regio et de tanto benignitatis munere letanter exultet ad nostrum quoque et imperii sacri decorem tanto gratius sua solidetur intencio tanto se ampliori preventum conspicit munere gratiarum. Presentium sub nostre maiestatis sigillo testimonio literarum. Datum Franckfordie anno domini etc. xlii. vigesima septima die mensis Julii regni vero nostri anno tertio. Ad mandatum d. regis Wilhelmus Tacz canonicus Frisingensis."

Chmel n. 801

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-17, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-07-27_1_0_13_0_1_17_CA17
(Abgerufen am 28.03.2024).