Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 15 von insgesamt 133.

K. Friedrichs Mandat in Betreff der geistlichen Pfründen.

"Pragmatica sanccio mandatum super beneficiis ecclesiasticis. Fridricus dei gratia Romanorum rex semper augustus etc. Universis et singulis regibus fratribus nostris carissimis salutem et fraterni amoris continuum incrementum. Nec non principibus ecclesiasticis et secularibus ducibus marchionibus comitibus baronibus nobilibus militibus clientibus officialibus quibuscunque capitaneis burgraviis vicariis generalibus potestatibus gubernatoribus presidiis judicibus teuleonariis tributariis boletariis passuum custodibus civitatum opidorum villarum et locorum communitatibus eorumque consulibus proconsulibus scabinis rectoribus boellivis prepositis scultetis justitiariis ceterisque nostris cuiuscunque dignitatis preemmentie status gradus seu conditionis existant subditis fidelibus et benivolis nostris ubilibet constitutis ad quos presentes perveniunt gratiam regiam et omne bonum. Suscepta ex divino munere dignitas regii principatus nos astringit, ut pacem ecclesie matris omnium Christianorum omni solicitudine queramus ut dei cultores vitam pacatam et tranquillam peragant atque unanimiter sue serviant creatori dum autem sedandis turbationibus et fomentis divisionum auferendis operam damus, nonnulli quod dolenter accepimus in diversis imperii nostri partibus per privationes spoliationes citationesque monitiones declarationes et denunciationes aliaque gravamina occasione divisionum et differentiarum iam in sancta dei universali ecclesia proh dolor vigentium et subortarum diversas personas ecclesiasticas et seculares super ipsarum prelaturis dignitatibus officiis beneficiis personis ac rebus moliuntur, novas discordias in eadem ecclesia per amplius excitando unde et ecclesiis varia inferuntur dispendia maioraque discrimina et inter imperii nostri subditos graviores dissentiones, nec non patriarum et ecclesiarum conturbationes ac perniciosa inconvenientia et scandala sequi possent, nisi de remedio provideretur oportuno, nos itaque quantum cum deo possumus eis obviare cupientes et ad ea que pacis sunt nostra iugiter ferentes desideria, vos reges ac serenitates vestras attente et seriose exortamur duces marchiones universosque principes tam ecclesiasticos quam seculares seriose requirimus ceterisque supradictis et eorum cuilibet de procerum nostrorum consilio et assensu districte regali nostra auctoritate precipimus iniungimus et mandamus, quatenus sub indignationis nostre regalis majestatis nec non perditionis omnium et singulorum privilegiorum vestrorum a divis nostris predecessoribus imperatoribus concessorum penis, quas quoad locum seu loca ubi presentibus nostris mandatis contraventum sit vel fuerit quemlibet vestrum contrafacientem ipso facto incurrere et subiacere volumus ne aliquem seu aliquos ecclesiasticum seu ecclesiasticos vel seculares in locis diversis civitatibus villis opidis castris aut capitulis vestris beneficiatos seu quoscunque alios occasione divisionum seu differentiarum huiusmodi in prelaturis dignitatibus officiis beneficiis personis honore fama statu vel bonis suis turbari molestari inquietari aut vexari seu quarumcunque citationum monitionum privationum ejectionum suspensionum declarationum aut quorumcunque mandatorum que adversus eos forsan aut alterum ipsorum facta fuerint seu fieri pretenderentur vel contigerent fieri in futurum aliquam publicationem affixionem fulminationem vel qualemcunque aliam executionem fieri quoquomodo permittatis patiamini vel tolleretis quinymmo personas ipsas ecclesiasticas et seculares in suis prelaturis dignitatibus beneficiis officiis bonis honirbus rebus et personis liberos quietos et pacificos conservetis manuteneatis et defendatis et quoscunque qui occasione precidta spoliati eiecti seu dampnificati aut alias molestati vel injuriati fuerint communiter vel divisim in pristinum statum ac in integrum sine quacunque dillacione visis presentibus reponatis et restituatis seu reponi et restitui integre faciatis, preterea ne executio presentis nostri mandati apud vos sub dissimulatione aut favore possit preteriri et cum res hec specialiter propter bonum pacis universalis ecclesie nobis cordi existat dicta regali auctoritate ac tenore presentium volumus decernimus statuimus et ordinamus, quod ille vel illi qui premissorum occasione et contra presentis nostri mandati voluntatem privati spoliati eiecti gravati lesi dampnificati molestati injuriati vel oppressi fuerint possint et valeant sibi eligere et nominare quemcunque alterum vestrum predictorum aut plures vel communitatem pro eorum querelis seu iniuriis summarie proponendum et prosequendum cui vel quibus sic electis vel eligendis tam coniunctim quam divisim exnunc prout extunc et ectunc prout exnunc audita querela ipsorum privatorum spoliatorum eiectorum gravatorum lesorum dampnificatorum molestatorum iniuriatorum et oppressorum de et super ipsa per vos aut alterum vestrum informatione facta summaria damis concedimus et tribuimus plenariam et liberam potestatem seu mandatum et facultatem, universos et singulos spoliatores eiectores gravatores lesores dampnificatores molestatores et iniuriatores ac eorum in hac parte fautores sub pecuniariis arbitrio vestro ac cuiuslibet vestrum ordinandum et specificandum fisco nostro imperiali et parti lese conquerenti mediatim applicandum et sub banni nostri imperialis penis quas exnunc prout extunc et extunc prout exnunc eos et eorum quemlibet simili modo incurrere et subiacere volumus nisi vestris ymmoverius nostris mandatis paruerint cum effectu requerendum mandandum precipiendum injungendum et inhibendum ut infra certum terminum competentem quem eis aut eorum cuilibet duxeritis prefigendum ab eisdem spoliationibus detencionibus eiectionibus recedant dampnificationibusque et molestationibus cessent et injurias reparent, quod si facere recusaverint aut alter ipsorum recusaverit, vobis universis et singulis supradictis damus in mandatis et facultatem concedimus plenariam, omnes et singulos ut premittitur requisitos seu requirendos et eorum fautores vestris ymmoverius nostris mandatis inobedientes predictos ac eorum bona mobilia et immobilia ubicunque in dicto imperio reperti seu reperta fuerint capiendi arrestandi incarcerandi et detinendi donec et quousque dictis mandatis et requisitionibus paruerint et de dictis penis per vos seu alterum ipsorum propterea commissis satisfecerint plenarie et cum effectu aut super hec a nobis aliud receperitis in mandatis, in contratrium facientibus non obstantibus quibuscunque, verum quod fortassis propter locorum vel marium discrimina presentes nostre litere pro prosecutione querelarum conquerentium comode deferri non possent, volumus et auctoritate nostra regia predicta decernimus statuimus et ordinamus, ut transsumpto seu vidimus ipsarum subsillo quorumcunque archiepiscoporum episcoporum vel archidiaconorum aut earum curiarum unacum subscriptione cuiuscunque notarii publici confecto talis et tanta adhibeatur fides in judicio et extra ubicunque, qualis et quanta adhibita esset aut adhiberetur presenti originali si in judicio aut alias alicuibu in medium produceretur; preterea si ipsorum spoliantium eiicientium dampnificantium et iniuriantium aut alias deliquentium presentia pro vestris ymmoverius nostris predicitis requisitionibus et mandatis per vos aut alterum vestrum faciendis tute comode vel secure nequiret haberi, vobis requisitiones et mandata huiusmodi per dicta publica in locis publicis affigenda, de quibus sit verisimilis coniectura quod ad notitiam deliquencium predictorum pervenire valeant, faciendi plenam et liberam concedimus tenore presentium facultatem volentes requisitionem et mandata huiusmodi perinde ipsos requisitos ut premittitur arctare, ac si eis facte et insinuate presentialiter et personaliter extitissent literis impetratis vel impetrandis non obstantibus quibuscunque, presentium sub nostri sigilli regalis appensione litterarum testimonio. Datum Franckfordie die decima nona mensis Julii, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo regni nostri anno tertio."

Chmel n. 740

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-15, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-07-19_1_0_13_0_1_15_CA15
(Abgerufen am 22.06.2018).