Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 13 von insgesamt 133.

K. Friedrichs Privilegienbrief für die Stadt Aachen.

"In nomine sancte et individue trinitatis feliciter amen. Fridericus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus ac Austrie Stirie Karinthie et Carniole dux, comes Tirolis etc. Ad perpetuam rei memoriam. Regiam decet sublimitatem paci et quieti omnium intendere ac sua unicuique iura in statu solido conservare unde sitiat equitas iustitie et regni auctoritas nos admonet quieti et tranquilitati fidelium nostrorum et justitie toto nisu volumus providere et quum Aquisgranum ubi primo Romanorum reges nunciantur et coronantur omnes provincias et civitates post Romam dignitatis et honoris prerogativa precellit congruum et rationabile est, ut exemplo domini et sancti Karoli aliorumque predecessorum nostrorum Romanorum imperatorum et regum eundem locum et nostram regalem sedem Aquensem et omnes inhabitantes et ad ipsam regalem sedem civitatem Aquensem pertinentes regalis defensionis et nostre clementie privilegiis libertatibus bonorumque consuetudinum confirmacione quasi muro et turribus muniamus. Verum quum ab humana facilius elabuntur memoria que scripto et testibus non perpetuantur. Quocirca sciant universi presentes et posteri quod nos fidelium nostrorum civium Aquensium iustis precibus annuentes omnem iustitiam et libertatem quas gloriosus predecessor noster sanctus Karolus magnus Romanorum imperator semper augustus eis pre ceteris dedit et omnia que divi augusti Romanorum imperatores et reges nostri predecessores eis contulerunt confirmamus et lege imperpetuum valitura roboramus scilicet, ut non solum clerici et laici huius nostre regalis sedis Aquensis civitatis indigene verum etiam omnes incole et advene inibi habitare volentes presentes et futuri sub tuta et libera lege ab omni servili condicione liberi vitam agant ac omnes pariter ex abis et atavis ad hanc sedem regalem civitatis predicte pertinentes licet alibi moram facientes ab hac lege a nobis et a nullo successore nostro neque ab aliquo machinatore aut inventore legumque subversore infrigantur nunquam de manu imperatorum vel regum Romanorum aut alicuius nostri successoris alicui persone nobili vel ignobili in beneficium seu alias quovis modo tradantur nec ipsa civitas regalis nostre sedis Aquensis neque cives eiusdem nex aliquid eis attinens alicui hominum valeant occupari obligari infeudari seu alias quomodolibet per queppiam aggravari, suas etiam negotiationes et mercationes per omne Romanum imperium ab omni exactione seu requisitione thelonii pedagii carragie vectigalis navigii vel quocumque nomine vocentur liberi et ab omni impedimento libere exerceant et fruantur, nullus etiam iudex a nobis vel ab aliquibus nostris successoribus constitutus vel constituendus nostra vel sua auctoritate aut alicuius successoris nostri regis vel imperatoris talleam vel precaria seu exactiones in predictos cives Aquenses seu in aliquos ad eos pertinentes facere presumat nec eos ad aliquid dandum regi vel imperatori aut alicui alteri compellat nisi quantum ipsi de bona sua voluerint facere et dare voluntate; renovamus etiam eis et confirmamus ac de novo concedimus districtius inhibentes ne aliquis iudex Aquisgrani vel usquam alibi a nobis vel ab aliquo alio nostro successore seu aliquibus aliis nostris successoribus constitutus vel constituendus seu quevis alia persona ecclesiastica vel mundana alta vel humilis auctoritate vel jurisdictione nostra aut alterius cuiuscunque seu aliorum quorumcumque vel quacumque fungens auctoritate in accusatione vel actione impetitione seu provodatione duelli sive pacis usque procedat aut procedere quemppiam permittat aliquem civem Aquensem ad campum cuellum seu ad pacem provocando neque ad aliquod aliud gravamen alicuius civis Aquensis seu alterius ad ipsos cives et regalem sedem civitatis Aquensis pertinentes procedat aut procedi presumat permittat vel procuret nisi prout eis dictaverit iusta sententia scabinorum Aquensium et qui in contrarium fecerit quidquam hoc ipso jure sit irritum et inane, ut in nullo civium Aquensium libertas aliquatenus mutiletur. Ceterum quod ipsi cives Aquenses maleficos bispiliones homicidas latrones raptores spoliatores incendiarios ac omnes alios et singulos iniuriatores suos et eorum complices et adherentes singulariter et singulos in judicio nostro regali Aquensi per judicem pro tempore judicio seculari ibidem presidentem cui super hoc auctoritate regali nostra per presentem paginam bannum attribuiumus et plenariam et omnimodam concedimus et damus facultatem pariter et potestatem quotiens et quando fuerit necessarium et oportunum et dum idem predictos cives Aquenses seu eorum magistratum ad id faciendum fuerit requisitus ad campum seu bellum possint et debeant judicialiter provocari ac die et tempore ad hoc consuetis et debitis expirantibus et expiratis si huiusmodi iniuriatores et malefici supradicti non comparverint nec emendam condignam prestare curaverint a suis honore statu ac jure patrie prorsus privari et per sententiam scabinorum aquensium exleges pronunciari proscribi et procellari prout in talibus ibidem hactenus fuit ac fieri est consuetum ita quod huiusmodi proscipti et procellati in dicto nostro judicio regali Aquensi ipso jure per totum Romanum imperium ab ortu solis usque ad eius occasum ymmo in singulis mundi plagis sint et erunt perpetuis temporibus proscripti et percellati et exleges pronunciati ac suis honore statu jure patrie privati et pro talibus ubilibet habebuntur ac tenti erunt et reputati, si vero iudex scabinorum Aquensium pro tempore existens super huiusmodi provocatione seu proscriptione ex procellatione facienda gratia prece pretio impedimento odio favore vel timore aut alio quoquomodo se difficilem reddiderit et sepe subtraherit quominus huiusmodi malefici et iniuratores omnesque alii suprascipti provocari proscribi et percellari possent tempore ad hoc debito et consueto labente hoc aliquatenus non impediat in premissis in aliquo obstabit quin omni tempore ipsis civis Aquensibus apto quamdiu huiusmodi malefici et iniuriatores ipsum spolium maleficium et iniuriam retinuerint et suis usibus veriti non fuerint applicare et cum emenda condigna tale fore factum et iniuriam restaurare ipsos maleficos iniuriatores et alios predictos provocare et percellare potuerunt et debebunt et nichilominus premissa effectum debitum sortientur si singulo tempore debito et consueto rite et legitime forent peracta ita etiam quod omnes et singuli cuiuscunque conditionis status dignitatis preeminentie seu prerogative existant qui ipsos maleficos et iniuriatores predictos aut eorum complices seu spolium et iniuriam huiusmodi in suis castris vel munitionibus tenuerint seu fovere et tenere non formidaverunt quicunque illi sunt postquam moniti fuerint una sola vice pro parte civium Aquensium si non destiterint infra quindecim dies dictam monitionem constinuo et immediate subsequentes tanquam agentes et consentientes seu cooperantes talem iniuriam seu maleficium pari pena proscriptione et judicio ut prefertur cum ipsis maleficis et iniuriatoribus predictis proscribentur percellabuntur et exleges ac proscripti et protalibus debent pronunciari quos et nos in hys scriptis exleges et proscriptos a suis honore statu et jure patrie quam inhabitant privatos et destitutos legittime reputamus et pronunciamus et ubilibet pro talibus ab omnibus debent reputari et teneri ac pronunciari mandantes nicholominus per presentem paginam districtius iniungentes universis et singulis judicibus et officiatis a nobis vel a nostris successoribus et a quocumque alio per totum Romanum imperium usquam constitutis aut constituendis quod ipsi iudicialiter contra huiusmodi maleficos et iniuriatores ac eorum complices indilate procedant tanquam contra convictos maleficos et justa sententia dempnatos postquam super hoc moniti fuerint seu requisiti pro parte civium Aquensium suis certis nunciis ad hoc deputatis vel deputandis aut literis absque expectatione alicuius alterius mandati a nobis vel ab aliquo alio obtinendi sub obtentu gratie nostre contulimus et privacionis et amissionis pena feudorum officiorum suorum a nobis et ab imperio obtentorum quorumcumque et a nostris successoribus obtinendorum, ita etiam quod qui huiusmodi proscriptos exleges et percellatos invaserit seu fortassis occiderit ubicumque locorum nullum penitus a quoquam preiudicium gravamen aut impedimentum patietur aut generetur in suis corpore et rebus. Ei quum pagamentum frequenter innovatur in terris dominorum circumquaque ex cuius renovatione grave dispendium supervenit civibus et communitati nostre regalis sedis Aquensis, damus igitur eisdem civibus Aquensibus auctoritatem et plenariam potestatem statuendi pagamentum in suo consilio Aquensi prout ipsis ad profectum civitatis regalis sedis Aquensis viedbitur necessarium et expedire, item qua Lombardi commorantes in civitate Aquensis concedunt peccuniam super pignora ad custus, damus civibus Aquensibus plenariam potestatem statuendi et ponendi super ipsos Lombardis tam presentes quam futuros vigilias et custodias ac communes munitiones civitatis regalis sedis supradicte ut ipsi Lombradi portent proportionabiliter commune onus civitatis Aquensis prout expedierit ad profectum et utilitatem eiusdem et quia civitas Aquensis est oppressa gravi onere debitorum et pro servanda ac firmanda ipsa civitati nostre regalis sedis Aquensis ad nostrum et sacri Romani imperii commodum et honorem sumptus graves et expense ipsis civibus incumbunt prout liquide nobis constat, damus permittimus et concedimus per presentem paginam ipsis civibus Aquensibus presentibus et futuris auctoritatem et plenariam facultatem in subsidium et levamen sumptuum expensarum huiusmodi dandi in emphiteosim hoc est ad jus hereditarium communitates civitatis Aquensis quascumque sic quod ipsi cives contradictione offensa seu impedimento cuiuscunque persone ecclesiastice vel mundane cuiuscunque conditionis aut preemeninencie extiterit minime in hoc obstante de et cum communitatibus suis tam in busschis nemoribus pratis pascuis aquis terris meritis quam eciam in fundum aliis quibuscumque quos quoas et que hactenus possederunt et possident et eciam ad ipsam civitatem nostre regalis sedis Aquensem ab antiquo pertinebant et pertinere dinoscuntur pro communibus usibus dicte civitate Aquensis tam supra terram quam eciam sub terra libere disponere facere et in emphiteosim dare valeant iuxta eorum beneplacitum et voluntatem prout et in quantum ipsis et civitati nostre regalis sedis Aquensi noverint expedire, et cuicunque et quibuscunque dantur vel conceduntur seu date vel concesse fuerint et sunt ille communitates civitatis Aquensis aut pecie earumdem in jure hereditario aut alias qualitercunque et ubicunque locorum site pro utilitate civitatis Aquensis facientes illi et illis est et erit hec res utilis atque firma habenda possidenda libere et quiete et quidquid exinde provenerit hoc ad communes usus civitatis Aquensis predicte totaliter deputamus. Item statuimus et imperiali sanximus edicto quod memorati cives nostri Aquenses prout in suo decreverint consilio constitutiones sibi necessarias et utiles constituere valenat et eas dum voluerint revocare, nec non quod ipsi de bonis et rebus suis ac eciam alias de mercibus seu mercacionibus et negociacionibus universis quibus singuli et universi presentes et futuri undicunque existant in dicta civitate Aquensi fruuntur et quas exercent et exercebunt colligere unde valeant steuras seu accisias unde se et dictam civitatem regalis sedis Aquensem muniant et alios usus eis necessarios faciant et ad id faciendum vel obmittendum eorum relinquimus arbitrio prout ipsis et eorum comodo aut necessitate videbitur expedire. Et quicquid sic de huiusmodi bonis collegerint vel de communibus proventibus civitatis provenerit eorum municionibus ac aliis communibus necessitatibus et agendis ipsius civitatis deputamus totaliter et omnino nunquam aliquid exinde in nostros aut alicuius successoris nostri usus seu alicuius alterius hominis convertendo et applicando. Ceterum damus statuimus et generose concedimus quod omnes et singule ville cum suis juribus et pertinentiis quibuscunque et inhabitationibus earumdem presentibus et futuris infra bannum miliare et jurisdictioneem civitatis nostre regalis sedis Aquensis site et iacentes ad ipsam regalem sedem civitatem et cives Aquenses ab antiquo spectantes et pertinentes ipsis in omnibus et per omnia permaneant uniti et annexi prout fuerunt temporibus retroactis nex ab eis per nos seu per aliquem nostrum succesorem aut per inhabitatores earumdem villarum presentes et futuros suo proprio motu vel alias qualitercumque ullo umquam tempore valenat alienare separare vel avertiet quod inhabitatores earundem villarum proporcionabiliter portent onus civitatis Aquensis custodias et vigilias ac communes municiones prout ipsi cives Aquenses faciunt supradicti, decernimus eciam et sanximus quod cives Aquenses universi et singuli non teneantur imposterum. Exire civitatam Aquensem armata manu qualitercunque acciderit se dquod ipsi permaneant in civitate Aquensi ad custodiendum civitatem et nostram regalem sedem ab insultibus emulorum ad honorem imperii et profectum. Inhibemus etiam ne aliquis officiatus in civitate Aquensi consitutus vel constituendus seu aliquis alius civis Aquensis exeat civitatem Aquensem armata manu in adiutorium alicui de qua re civitati Aquensi possent evenire dispendium et gravamen et quicunque fecerit in discordi in melius reformetur et cedetur, et quod iudex aut officiatus civitatis Aquensis presens aut futurus non poterit nec debebit per se aut per personas interpositas aut alias qualitercumque aliquem civem Aquensem exnunc et in futurum capere impetere seu invadere in suis corpore sive rebus nisi prout dictaverit iusta sententia scabinorum Aquensium vel saltem forma constitutionum ipsorum civium et civitatis Aquensis predicte, adicimus eciam et edicto regali decernimus de munificentia gratie singularis quod cives et civitas Aquensis communiter vel divisim et eorum bona pro nobis et successoribus nostris ac imperio sacro ullo umquam tempore per quamcunque seu quascunque personam vel personas inpignorari vel in pignora communibus occupari vel molestari debeant ullo modo, quodque nemo cuiuscunque conditionis status dignitatis seu preeminencie sic ab ipsis civibus et civitate Aquensi et de ipsorum bonis et rebus per terras seu per aquas aliquid novum et ipsis civibus Aquensibus alias inconsuetum theloneum exigere debeat vel recipere seu eciam quomodolibet postulare. Ceterum cum ipsa civitas Aquisgrani sit sedes regni trans alphes existat a sancto Karolo magno Romanorum imperatore caput omnium civitatum et probinciarum Gallie instituta dignum arbitramur ut ipsa specialibus decoretur prerogativis et ideo gratiam ipsis civibus eiusdem civitatis Aquensis per nostros predecessores dive memorie Romanorum imperatores et reges factam et concessam videlicet quod ipsi cives Aquenses communiter vel divisim et eorum bona pro quacunque causa seu causis extra civitatem Aquensem predictam coram nobis vel judicio curie nostre regalis aut successorum nostrorum aut quibuscumque aliis judicibus et judiciis exnunc in antea ad instantiam cuiuscunque non debeant citari vel evocari, approbamus et auctoritate regia confirmamus ac de novo per presentes concedimus generose decernentes expresse et volentes quod in casu quo ipsi cives Aquenses communiter vel divisim pro quibuscumque causis et querimoniis coram nobis aut judicio nostre curie regalis successorum nostrorum seu aliis judiciis quibuscunque nominibus censeantur citati et occupati fuerint quod ex tunc nos et successores nostri et iudex curie regalis et alii judices judiciorum quorumcumque qui pro tempore fuerint pretextu huiusmodi citationum et querimoniarum contra cives et civitatem Aquenses predictos communiter vel divisim judicialiter et debeamus procedere nec alii judices quicunque sint vel fuerint contra eos ullatenus procedant neque contra presentem gratiam procedere debeant quomodolibet vel presumant, sed actores et eorundem civium adversarios ad judicium civitatis Aquensis predicte remittere et ibidem coram judice et scabinis eiusdem civitatis Aquensis pro causa seu causis recipiant institie complementum nisi ipsis actoribus corum iudice scabinis et judicio Aquensi fuerit justitia denegata, insuper quia predicta civitas Aquensis in finibus sacri Romani imperii exstitit situata et quam pluribus dominis nostris civibus et eorum subditis necessarium esse dinoscitur se erga eosdem dominos et dominia eorumdem in omni mansuetudine et benivolentia favorabiliter exhibere ut ipsi ad eos transire et inter illos libere et pacifice conversare nec non communionem cum quibuscunque personis in locis habitiationum earumdem habere suasque negotiationes valeant exercere hinc est quod generose concedimus dictis civibus et civitati Aquensis de nostre potestatis plenitudine regalis eisdem indulgendo quod ipsi cives communionem et negotiationes suas supratactas habeant et exerceant cum personis prelibatis et quod idem cives nulli hominum cuiuscunque status dignitatis aut preeminencie fuerit ratione et occasione banni et eiusdem aggravationis seu furbannitionis nostre curie successorumque nostrorum aut aliorum judiciorum qualitercunque nominatorum assistentiam seu subsidium facere debeant seu teneantur. Preterea prefatis civibus concedimus et benignius indulgemus eadem auctoritate per presentes quod si que persone cuiuscunque forent dignitatis in dictis banno et furbannicione banni denunciate infra dictam Aquensem venirent civitatem suas causas et negotia inibi directure et facientes quod easdem personas dicte nostre civitatis cives libere et imprune recipere tenere et hospitari ac cum eisdem communionem habere nec non negotiationes suas exercere possint et valeant et quod propterea iidem nostri cives Aquenses nostram et successorum nostrorum Romanorum imperatorum et regum seu imperii indignationem eciam penam aliquam contra receptores talium et communicantes cum illis promulgatam seu promulgandam non incurrant nec a nobis aut eisdem nostris successoribus seu judice curie nostre seu quibuscumque judicibus aliis aut eciam actoribus et conquerentibus ea parte ullatenus impetiantur dampnificentur inquietentur seu quomodolibet molestentur; volumus tamen quod ipsi burgimagistri scabini et consules eiusdem nostre civitatis dum desuper per actores seu eorum nomine fuerint requisiti dictis bannitis et furbannitis tempore requisitionis huiusmodi in ipsa civitate repertis intimare debebunt quod ipsi infra octo dies ex tunc et inmediate sequentes cum eorum personis et rebus dictam exeant civitatem, quod si banniti facere non curaverint et ibidem in civitate ultra huiusmodi octo dies permanserint actoribus ad hoc instantibus iustitia ministretur. Sanximus insuper et edicto regali statuimus quod in casu quo quispiam cives Aquenses communiter vel divisim aut arrestaret violenter et de facto non contentus de ipsorum et civitatis Aquensis sententia scabinali quam ipsi dandam et exequendam eidem exhiberent actori invasori aut arrestatori, quod ex tunc omnia bona actoris invasoris et arrestatoris huiusmodi debeant ad suum ordinarium dominium sub quo fuerit residens nostro et imperii nomine immediate divolvi ea de causa ut idem suus dominus dum et quociens per cives nostros Aquenses requisitus fuerit ad rectificandum et corripiendum actorem invasorem aut arrestatorem prefatis ipsis civibus nostris assistere velint et debeant viis et remediis oportunis; renovamus insuper damus et confirmamus ipsis civibus Aquensibus nostris dilectis fidelibus de dono gratie specialis omnia et singula ipsorum jura et privilegie indulta et libertates omnesque gratias donationes et consuetudines et possessiones a sancto Karolo prefate civitati nostre regalis sedis Aquensi primo fundatore et a recolende memorie divis Romanorum imperatoribus et regibus nostris predecessoribus ipsis concessa et concessas facta et factas ut illis perseveranter et in communi frui debeant et gaudere adiciendo ex certa nostra scientia quod huiusmodi jura privilegia et literas civium et civitatis nostre regalis sedis Aquensis et omnia in eis contenta non debeamus ullo umquam tempore revocare nec debent a nostris successoribus quovismodo revocari sed presentis scripti patrocinio debent imperpetuum perdurare unde eciam nos expresse volumus et seriose Aquensis mittimus predicte civitati nostre regalis sedis Aquensis et eiusdem nostris civibus predictis vigore presentium nostrarum literarum et privilegii ut ipsi nostri cives in eadem civitate nostre regalis sedis Aquensi concorditer et unanimiter adinvicem permaneant nostras civitatem et regalem sedem predictas ac ipsarum jura privilegia et indulta a quibuscunque necessitatibus injuriis violentiis et insultibus ad honorem et utilitatem sacri Romani imperii defendendo quemadmodum eciam ipsis a nobis et a recolende memori divis Romanorum imperatoribus et regibus seriose commissum est et a nobis confirmatum, et si quis nostrorum predecessorum Romanorum imperatorum vel regum aut siquis aliter dedit vel concessit dedimus vel concessimus daremus et concederemus cuiquam seu aliquibus aliquas literas jura vel privilegia in contrarium istis et contra tenorem presentis pagine quavis specie aut quacunque verborum forma scriptas aut vallatas propter importunitatem petentium has et hec specialiter et penitus confirmamus et revocamus et eas ac ea nullam volumus et mandamus habere roboris firmitatem, eciam si de ipsis literis et privilegiis sicut prefertur fortassis in contrarium concessis seu indultis de verbo ad verbum in huiusmodi revocatione seu infirmatione deberet fieri mentio specialis consuetudine vel de jure propter bonum itaque pacis honorem imperii et profectum civium et civitatis nostre regalis sedis Aquensis pro sincera quoque dilectione quam ad ipsos cives et regalem sedem Aquensem nostri predecessore habuisse noscuntur et utique nos habemus ipsorum nostrorum civium Aquensium iustis petitionibus ac precibus suis favorabiliter et generose annuentes, presens privilegium gratia non solum ducimus confirmandum sed potius indulgendum, statuentes nichilominus et regali sanxientes, edicto ut nullus dux nullus marchio nullus comes nulla denique persona alta vel humilis ecclesiastica vel mundana quacunque fulgeat dignitate universitatem predictam seu ipsos cives contra nostri presentis privilegii tenorem ausu temerario inquietare molestare aut perturbere presumat, quod qui hoc facere presumpserit nostre celsitudinis et imperii sacri indignacionem gravissimam et penam tricentarum librarum auri puri quarum terciam partem camere nostre regali reliquas vero duas partes passis injuriam applicari volumus et mandamus se noverit irremissibiliter incursurum, ita quod ipsi cives Aquenses et qui passi huiusmodi iniuriam fuerint huiusmodi penam ut prefertur competentem et commissam potuerunt et debebunt divertere et applicare ad manus cuiuscumque judicis seu hominis ecclesiastici aut secularis eis apti in toto vel in parte ad refrenandum rebelles et premissorum infractores quocienscunque eis placuerit et fuerit oportunum, et cuicunque seu quibuscunque huiusmodi penam dare decreverint illi seu illis per presentem paginam auctoritatem plenariam damus et concedimus, huiusmodi rebelles et infractores invadendi impetendi perturbandi et eis nocendi in suis corporis atque rebus ubicunque locorum ipsi aut bona sua reperti fuerint aut reperta aut integram et completam assecutionem et persolucionem pene predicte ipsi autem ipsis date absque tamen offensa impedimento seu contradictione judicis aut hominis cuiuscumque. Presentibus reverendo illustri venerabilibus magnificis et nobilibus nostris et imperii sacri principibus electoribus optimatibus fidelibusque dilectis Jacobo archiepiscopo Treverensi sacri Romani imperii per Galliam et regnum Arelatense archicancellario nec non augustalis nostre curie cancellario, Friderico marchione Brandenburgensi nostro et dicti imperii sacri archicamerario, Friderico Ratisponensis et Johanne Gurcensis ecclesiarum episcopis, Heinrico de Swarczpurg domino de Arnsteten et Sandershusen, Heinrico de Montfort et Bernhardo de Schawnberg comitibus Caspare domino Novi castri terrarum Egre et Cubiti burgkgravio, Johanne de Neytperg, Jacobo Trugsesso de Waltpurg atque Georgio Fuchs curie nostre marescallo militbus pluribusque aliis fidedignis presentium sub nostre majestatis sigillo testimonio literarum. Datum Aquisgrani anno domini etc. xlii. Indictione quinta die vicesima prima mensis Junii regni nostri anno tercio. Ad mandatum domini Regis Heinricus Leubing doctor prothonotarius."

Chmel n. 623

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-13, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-06-21_1_0_13_0_1_13_CA13
(Abgerufen am 20.02.2018).