Regestendatenbank - 182.315 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici, Anhang

Sie sehen den Datensatz 12 von insgesamt 133.

K. Friedrichs Bestätigung eines Privilegiums K. Carls IV. für den Propst zu Unter-Ingelheim.

"Fridericus dei gratia etc. Notum facimus tenore presentium universis quod pro parte religiosi fratris ecclesie sanctorum Wenceslai et Karoli in inferiori Ingelhaim Maguntine dioecesis prepositi aule regie Elemosinarii devoti nostri dilecti fuit humiliter supplicatum, quatenus sibi eidem ecclesie et successoribus suis quoddam provilegium dive memorie Karoli quarti Romanorum imperatoris predecessoris nostri generosius concessum approbare ratificare et confirmare ex innata nobis clementia dignaremur. Cuiusquidem privilegii tenor sequitur in hec verba: In nomine sancte et individue trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Bohemie rex ad perpetuam rei memoriam religioso Mauritio ecclesie sanctorum Wenceslai et Karoli in inferiori Ingelnhaim Maguntinensis dioecesis preposito aule imperialis Elemosinario familiari domestico commensali et devoto suo dilecto gratiam suam et omne bonum. Dum circa dispensationem ministeriorum que specialiter sacra imperialis aula desiderat mens nostra distrahitur dum animus noster de eligendis ad officia mense nostre personis ydoneis meditatur illud necessarium esse cognoscimus illud pre ceteris arduum invenumus ut ad illa officia viros vita et moribus approbatos ampliori diligencia eligamus quos et officii sui debito cesareis assidue assistere contigit conspectibus quique dum in administratione ciborum maior fidei et industrie sollicitudo requiritur familiarioribus nobis ministeriis obsequuntur, hinc est quod ad merita tue devotionis et fidei nostre considerationis intuitum convertentes et ecclesie tue prefate in inferiori Ingelnheim quam beatus Karolus quondam Romanorum imperator predecessor noster dilectus olim fundaverat quamque postmodum valde collapsam tam pro reverentia et augmento cultus divini quam in memoriam tanti principis in statum restaurare curavimus condecentem et tam personarum collegio quam redditumm competentis suffragio decorare nec non eiusdem ecclesie prepositis tibi videlicet et tuis successoribus perpetuo de benignitate cesarea honorem volentes et gratiam facere specialem auctoritate imperiale principum procerum et baronum nostrorum accedente consilio te in nostrum et imperialis aule Elemosinarium eligimus facimus constituimus ex certa scientia et creamus eadem auctoritate cesarea decernentes ut tu et successores tui qui pro tempore fuerint prepositi ecclesie in Ingelheim antedicte censamini vocemini et sitis realiter elemosinarii nostri et successorum nostrorum Romanorum imperatorum et regum sisque et illi sint in tali officio imperiales officiales familiares et domestici commensales et quottidie ante mensam imperialem in superpelicio et mitra varia et cum bacculo tanquam officiati incedentes Elemosinarii officium fideliter exequamini et solerter nisi forte debilitate corporea pregravari aut in legatione cesarea vel alias in facto necessario de nostra vel successorum nostrorum licentia te vel eos abesse contigerit quo casu per ydoneum et honestum presbiterum expleri procurabitis officinus memoratum, et ut frequentius imperialibus intendere et adesse possitis obsequiis tibi et dictis tuis successoribus quicunque pro tempore fuerint videlicet vestrum cuilibet, cum duobus famulis et tribus equis victualia et solita necessaria ac pabulum volumus ab officialibus curie imperialis qui ad hoc deputati fuerint tam caritative quam benivole et sine contradictione qualibet ministrari. Concedimus etiam tibi et ipsis auctoritate presentium generose, ut omni tempore duos clericos habere possitis ad nutum vestrum instituendos etiam dum placuerit removendos qui ad mensam nostram in vestro vobis cooperari ministerio tenebuntur et nichilominus ad mandatum vestrum coram aliis mensis principum procerum et familiarium aule nostre in hiis que ad officium elemosinarie pertinent assidue ministrare. Quibus etiam de expensis et necessariis aliis a curia imperiali statuimus provideri, teque eosdem successores tuos ubique terrarum atque locorum universis privilegiis libertatibus immunitatibus juribus graciis honoribus et indultis quibus ceteri aule imperialis officiales domestici potiuntur uti decernimus perpetuis temporibus et gaudere inclitos successores nostros quos nutu divino post nostrum ab hac luce transitum deo miserante felicem in imperiali sive regio Romanorum culmine residere contigerit attentius observantes ut in premissis omnibus te et dictos tuos successores pie recipiant et gratanter admittant ac manuteneant foveant favorabiliter et conservent. Signum serenissimi principis et domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi gloriosissimi Boemie regis. Testes huius rei sunt venerabilis Gerlacus Maguntinensis ecclesie archiepiscopus sacri imperri per Germaniam archicancellarius et illustres Wenceslaus Saxonie Bolko Falkenbergensis Bolko Opuliensis Conradus Olesnicensis Johannes Opavie et Przemyslaus Tesschinensis duces, spectabiles Burckhardus et Johannes de Recz comites et alii quam plures nostri et imperii sacri principes nobiles et fideles, presentium sub imperalis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum. Datum Maguntie anno domini millesimo tricentesimo quinquagesimo septimo indictione decimo VII. kalendas Marcii regnorum nostrorum anno undecimo imperii vero secundo. Nos itaque supplicatione prefati fratris prepositi benignius inclinati attendentesque quod iusta petentibus non sit dengandus assensus animo deliberato sanoque procerum et fidelium nostrorum accedente consilio et ex certa scientia prefatum privilegium in omnibus suis clausulis punctis et articulis approbavimus ratificavimus et confirmavimus approbamus ratificamus et tenore presentium auctoritate Romana regia generosius confirmamus decernentes expresse ipsum privilegium ex nunc et in antea perpetuam roboris obtinere firmitatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre approbationis ratividationis et confirmationis paginam infringere aut ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem nostram gravissimam se noverit incursurum, presentium su nostri regalis sigilli appensione testimonio literarum. Datum Franckfordie tertia mensis Junii anno etc. xlii. Hecht."

Chmel n. 572

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel, Anh. n. CA-12, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1442-06-03_1_0_13_0_1_12_CA12
(Abgerufen am 23.06.2018).