Regestendatenbank - 197.685 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 5534 von insgesamt 8972.

gibt dem Collegium der Aerzte zu Venedig das Privilegium, jährlich 8 Doctoren zu creiren. Pön 40 Mark Goldes.

"- Vobis ut nunc et deinceps imperpetum uno quoque anno octo doctores in artibus et medicina prius cum rigoris examinis ydoneos et sufficientes repertos creare et facere possitis et valeatis presentium per tenorem plenariam concedimus et indulgemus facultatem et si uno anno prefatum octonarium numerum in creandis doctoribus non compleveritis ut sequentibus illum annis perficere et complere valeatis, eadem imperiali auctoritate omnimodam potestatem largimur. Decernentes et hoc nostro cesareo statuentes edicto ut a vobis creati et facti supradicto modo doctores legendi docendi glosandi interpretandi cathedram magistralem ascendendi et omnes alios actus doctorales exercendi et publice faciendi hic et alibi ubi sese pro rerum suarum qualitate duxerint conferendos licentiam plenam et liberam habeant facultatem, eadem etiam imperiali auctoritate volumus et mandamus, memoratos a vobis creatos et factos in artibus et medicina doctores omnibus honoribus prerogativis et indultis quibus omnium et singulorum universitatum et studiorum generalium quorumcunque approbatorum doctores quomodolibet consuetudine vel de jure utuntur et fruuntur, uti et frui et quarumcunque civitatum Italie ex extra Italiam collegia intrare et ad hoc assumi posse et debere, statutis consuetudinibus civitatum locorum universitatum et studiorum quorumcunque quacunque auctoritate etiam imperiali confirmatis aliisque contrariis quibus expresse per presentium tenorem derogamus, non obstantibus quibuscunque ..."

Überlieferung/Literatur

Q. 102.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 5532, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1469-02-02_1_0_13_0_0_5531_5532
(Abgerufen am 26.11.2022).