Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 5360 von insgesamt 8972.

Herzog Christoforo Mauro gibt dem K. Friedrich, der erlaubt hatte, das im venetianischen Istrien bey Mothone geschlagene Holz durch das österreichische Gebieth zu führen, einen Revers.

"Cristoforus Mauro dei gracia dux Veneciarum etc. Recognoscimus pro nobis et successoribus nostris ac notum facimus omnibus praesentes literas nostras inspecturis, qualiter cum nobis fuerit necessitas lignorum, atque statuerimus nemora nostra in Quieto partibus Ystrie apud nostrum castrum sive terram Monthone scindi facere quorum ligna ad partes maritimas minime deduci possint nec habeant transitum per districtum castri Pedemontis sacre cesaree maiestatis excellentissimi ac invictissimi domini domini Friderici Romanorum imperatoris semper augusti etc. Que quidem sacra maiestas, ob suam benignitatem, liberalitatem et amorem quibus sua celsitudo erga nos et nostros se gerat, nobis concessit atque permisit, ut per nostros possimus deponere, seu deponi facere arzeres sive zverarias duorum molendinorum sitorum in flumine ipsius Quiecii in districtu dicti castri Pedemontis, atque sibi pertinentis nec non ut dictum flumen adaptare sive mundare, quo mediante nostri burci seu piate facilius et commodius per dictum flumen supra et infra, ad dicta ligna deducenda transitum habere valeant non tamen alienando, sive quoquomodo alteracionem faciendo, dominium seu proprietatem et jurisdictionem ipsius castri Pedemontis nisi duntaxat, ut transitum per supradictum eius districtum dictis nostris navigiis et lignis habere possimus. Nos vero non cupientes quod sepe dicta sacratissima cesarea maiestas etc. in suis redditibus seu introitibus et pertinenciis ullum pasciatur detrimentum viceversa erga suam celsitudinam et heredes et posteros suos non obligamus atque obligatus reddimus quatenus sue maiestati et eius heredibus aut eius ibidem capitaneo annuatim quadraginta quatuor marchas solidorum atque centum libras parvorum solvere atque porrigere debeamus in dicto castro Pedemontis prout molendinarii dictorum molendinorum solvere consueverunt simul et quod dummodo tociens, quociens ipse capitaneus Pedemontis pro sue domus usu et indigencia eius frumentum sive aliud quodvis bladum ad nostra molendina ubicunque existentia pro sue beneplacito miserit ei libere et expedite absque solutione alicuius mute macinari seu molere debeant nec non et quod omnibus districtualibus et subditis dicti castri Pedemontis etiam in nostris molendinis eorum frumenta et blada sicuti et nostris subditis, absque aliqua conditione seu recusatione debeant volumus atque nos obligamus, quod apud dicta molendina super dictum flumen pontes taliter disponamus atque per nostros fieri faciamus quod dictus Capitaneus et eius subditi hincinde desuper equitare transire seu peragere absque aliqua irritatione possint et valeant sicuti actis temporibus fuerit semper consuetum nec non et quod ad nostras expensas predictas arzires seu carrarias dictorum molendinorum refici et ad pristinum statum deduci faciamus ut denique ipsa molendina expedite macinari possint, sicuti prius fecerunt, dummodo conductio lignorum dictorum nostrorum nemorum cessaverit ac supersteterit."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv. (Cod. N. 25.)

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 5358, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1468-02-22_1_0_13_0_0_5357_5358
(Abgerufen am 25.04.2024).