Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 5311 von insgesamt 8972.

creirt den Arnold vom Lo (Loe) zum Licentiat des Civilrechts.

"- Honorabilis atque fidelis dilecte Romani imperii status et rei publice administratio armis insignitis viris defenditur tuetur et felicibus proficit incrementis, ita juris civilis doctrina et rerum judicialium peritis, in tranquilitate et pace suaviter conservatur conquiescit et quod cuiusque est singulis eque tribuitur et obtingit adeo ut non minus consilio in pace quam armis bello respublica Romana feliciter adaugeatur. Attendentes igitur singularem tuam juris civilis peritiam et doctrinam cuius ut procurator in nostre imperialis camere et curie judiciis sepenumero amplum et laudabile testimonium prebuisti et de sacrarum legum apicibus crebro argute et subtiliter palam disceptasti, nec non grata fidelitatis obsequia nobis et sacro Romano imperio a te exhibita et que deinceps poteris et debebis ferventius exhibere, non ab re inducimur, ut te benignis favoribus et specialibus prerogativis prosequamur, animo igitur deliberato sanoque nostrorum et imperii sacri principum comitum baronum procerum nobilium et jurisperitorum aliorumque nostrorum fidelium accedente consilio motu proprio et ex certa scientia et nostre imperialis plenitudine potestatis te Arnoldum prefatum qui ampliori non eges examine ut cuius sufficientia creberrimis in actibus illuxit, in juris Licentiatum creamus et constituimus teque consortio ordini et cetui reliquorum in legibus Licentiatorum adiungimus associamus et aggregamus presentium per tenorem adeo ut et a nobis et nostris successoribus Romanis cesaribus aut in quacunque achademia et universitate ad id potestatem habente insignia doctoralia pro tuo arbitrio accipere possis et interea omnibus et singulis privilegiis libertatibus immunitatibus honoribus insignibus et gratiis quibus ceteri juris civilis Licentiati freti sunt actibus ubique locorum gaudeas et potiaris non obstantibus statutis et constitutionibus quibuscunque quibus in hac parte derogamus ..."

Überlieferung/Literatur

Q. 73.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 5309, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1468-01-11_1_0_13_0_0_5308_5309
(Abgerufen am 19.04.2024).