Chmel, Regesta Friderici
Sie sehen den Datensatz 4209 von insgesamt 8972.
gibt der Gesellschaft Jesu die Gewalt, Richter aufzustellen mit kaiserlichem Bann.
"- Notum facimus tenore presentium universis, quod cum veluti maiestati nostre expositum extitit nobilis Guillermus de Turello nonnulli alii proceres societatis de Jesu nuncupati zelo christiane religionis feruidi adversus Thurcorum barbaras gentes in orthodoxe fidei cultores sevienties armatam validam et copiosam conducere aspirent et proponant, nos expeditionis huiusmodi tranquillitati consulere et ut perversorum quos tanti cetus exercitus non facile evitabit insolentie digno correctionis verbere equius castigentur ordinare cupientes, humili nobis super hoc facta petitione previa prefato Guillermo ceterisque eiusdem societatis maioribus sive capitaneis ut moto iam atque durante exercitu contra infideles prenominatos ex suis gravibus tamen et fide dignis personis sibi iudices tum civilium tum etiam criminalium causarum preficere, quiquidem sic in iudices prefecti in causis eisdem cognoscere decidere ac inter societatis antenominate personas et contra easdem servatis de iure servandis pronunciare decernere illasque pro qualitate causarum et delictorum emendare punire etiam prout visum fuerit expedire et opportunum mortis pena plecti possint et valeant, auctoritate nostra Romana cesarea et ex certa scientia bannum quoque imperiale desuper concessimus largiti sumus et indulsimus concedimusque largimur et indulgemus per presentes singulas societatis pretacte personas cuiuscunque status sive conditionis fuerint prout nostris subsunt iudiciis et ditioni ab omni alia iurisdictione ordinaria auctoritate nostra et scientia predictis per tempus pretactum penitus eximentes."
Überlieferung/Literatur
Q. 17.
Registereinträge
Nachträge
Empfohlene Zitierweise
Chmel n. 4207, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1465-06-20_1_0_13_0_0_4206_4207
(Abgerufen am 17.04.2024).