Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 4122 von insgesamt 8972.

bevollmächtigt den Johann Baron von Neuburg (auf dem Inn) und den Johann Hinderbach, Dompropst zu Trient, dem neu erwählten Papste Paulus II. in seinem und des Reiches Nahmen Gehorsam und Hochachtung zu bezeigen und zu versprechen.

"... notum facimus ... quod cum post obitum felicis recordacionis quondam Pii pape secundi, cuius mortem quia rei christiane ad non modicam iacturam subtractus est indoluimus, sanctissimus in Christo pater et dominus dominus Paulus papa secundus olim cardinalis sancti Marci a reverendissimorum patrum dominorum sancte Romane ecclesie collegio cardinalium unanimi voto ac consensu in euisdem sacrosancte ac universalis ecclesie summum pontificem canonice electus et in sede beati Petri apostolorum principis et eius kathedra legittime intronisatus fuerit, de cuius quidem assumptione persone magna gratulacione non immerito gavisi sumus. Idcirco de singulari circumspectione, fidelitate et industria magnifici Johannis liberi baronis castrorum Newnburge supra Enum et Rorbach nec non honorabilis Johannis Hinderbach prepositi Tridentini decretorum doctoris, consiliariorum devoti ac fidelium nostrorum dilectorum eosdem in nostros solempnes legatos ac oratores deputavimus et elegimus ad suam sanctitatem transmittendos qui eidem sue sanctitati tanquam vero unico et indubitato domini nostri Jesu Christi vicario ac beati Petri successori nostro et imperii sacri nomine obedienciam pariter ac reverentiam faciant et exhibeat, tam debitam quam condignam et nos ad quevis sue sanctitatis grata atque beneplacita offerant quemadmodum romanis pontificibus canonice electis et intrantibus a nobis et precedessoribus nostris et aliis katholicis principibus fieri et exhiberi solitum est et consuetum, aliaque omnia et singula facere dicere et gerere, que circa hunc actum et alia in instructionibus ac mandatis nostri eisdem conmissa quomodolibet necessaria fuerint et oportuna, ratum gratum habituri quicquid per dictos legatos oratores ac consiliarios nostros in premissis et circa ea nostro et imperii sacri nomine dictum actum et gestum fuerit, faciemusque id auctore domino, quantum in nobis erit, firmiter et inviolabiliter observari ..."

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 4120, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1464-10-12_1_0_13_0_0_4119_4120
(Abgerufen am 20.04.2024).