Regestendatenbank - 197.685 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 4121 von insgesamt 8972.

K. Friedrich bestätigt die Privilegien und Gerechtsame des Bischofs Rupert von Regensburg und seines Hochstiftes, mit Inserirung 2 Privilegienbriefe (1. von K. Friedrich I. Dat. Ulme, Nonis Febr. 1155 {1157} und 2. von K. Sigmund, Dat. Constantie 1415, 10. Januarii.) Der Privilegienbrief K. Friedrichs I.

"In nomine sancte et individue trinitatis. Fridericus divina favente clemencia Romanorum imperator semper Augustus. Decet omnes christiane fidei amatores religionem diligere et loca venerabilia divino obsequio mancipata congrua devotione fovere. Ecclesia sancti Hemmerami largissimis predecessorum nostrorum privilegiis honorata hanc meruit in suis possessionibus habere prerogativam, ut beneficia de manu abbatis ipsius ecclesie largienda racione successionis nunquam in feminarum transeant potestatem. Contigit autem quendam beneficiatorum et ministerialium eiusdem ecclesie Hertwicum de Danne nostro tempore sine masculis heredibus a vita decedere et beneficium quod tenuerat in abbatis arbitrio remanere quod videlicet beneficium defuncti illius filia nomine Margaretha sui iuris esse existimans contra memoratum Albertum abbatem in nostre serenitatis presentia querimoniam posuit et iam dictum beneficium sui juris esse asseveravit. Quare et nos Heinrico ratisponensi episcopo et iam dicto abbate ante nostram presentiam evocatis coram principibus exacta inquisicione discussimus que predictarum partium allegatio rationi inniteretur, ubi tandem principum sentencia domino favente comperimus, quod ecclesia pontificalis in Ratisbona et ecclesia sancti Hemmerammi que pariter uno eodemque condicionis jure fungi noscuntur heredibus femmei sexus nunquam beneficium de iure concedere deberet. Quam videlicet sententiam a vicedomino Ulrico promulgatam consencientibus omnibus qui presentes erant principibus imperiali auctoritate duximus roborandam. In generali igitur curia in purificatione sancte Marie Ulme celebranda sepedictus abbas ad illius sententie confirmationem privilegium a nostra celsitudine impetravit. Notum sit igitur tam futuris quam presentibus Christi fidelibus, quod nos ecclesiam sancti Hemmerammi in nostram protectionem suscepimus et sepedictam sententiam ex concessu multorum principum promulgatam presentis scripti privilegio confirmavimus statuentes, ut nullus regum aut imperatorum nec archiepiscopus nec episcopus nec abbas nec dux nec marchio nec comes nec alia maior minorve persona sententiam illam infringere aut violare presummat, sed maneat in perpetuum ei cui collata est ecclesie omnimode valitura. Et ut hec omnia in perpetuum firma atque inconvulsa permaneant presentum paginam sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Testes qui Ratispone in probatione sententie presentes fuerunt sunt hii Heinricus ratisponensis episcopus, Heinricus prefectus, Otto frater eius, Otto iunior Heinricus comes de Wolveradehusen Ernst comes de Hohenburgk Fridericus frater eius Conradus comes de Ronige Udalricus de Stain Altman de Sigenburgk Wernherus de Labere Rubertus Wolff Adelber de Vaccesbert Otto de Mosen Erbo de Biburck Engelbert de Ludenbach Baldewin Ortlieb Friderich Rodeger Erbo scultetus Ulricus de Pentelingen Bobbo de Hertdingn Durinchart de Punichoven Berchdolt Gozwin Heinrich Hertwic Curat Godebolt et alii quamplures, qui vero Ulme ubi factum est hoc privilegium presentes erant sunt isti Hermannus Constantiensis episcopus Conradus Augustensis episcopus Conradus Wormatiensis episcopus Albertus Tridentinus episcopus Albertus Elewangensis abbas Welfo dux Spolete Berchdolfus dux de Heringen Fridericus dux Svevorum filius regis Conradi Otto palatinus comes de Widelinesbach Berchdolfus marchio de Vohenburgk, Heinricus burggravio ratisponensis Heinricus comes de Wolveradehusen, Alemannus de Sigenbuck Bilgrinus de Wolmutsa Rupertus Wolff Bernherus de Giebestorf Albertus de Miesse Hademarus de Ahusen Waldewinus de Ratispona Wernhart de Lengenvelt (deinde versus signum dicte litere taliter scriptum fuit). Signum domini Friderici Romanorum imperatoris Augusti (et ex alio latere post ipsum signum sec scriptum erat) ego Remualdus cancellarius vice Arnoldi Maguntine sedis archiepiscopi et archicancellarii recognovi. (In fine vero predicte litere sic scriptum continetur.) Datum Ulme nonis Februarii indictione quinta anno dominice incarnationis millesimo centesimo quinquagesimo quinto regnante domino Friderico Romanorum imperatore gloriosissime. Anno regni eius quinto imperii vero secundo."

Überlieferung/Literatur

Q 1.

Registereinträge

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 4119, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1464-10-08_2_0_13_0_0_4118_4119
(Abgerufen am 25.09.2022).