Regestendatenbank - 201.916 Regesten im Volltext

Chmel, Regesta Friderici

Sie sehen den Datensatz 3985 von insgesamt 8972.

Papst Pius II. verleiht dem K. Friedrich und seiner Gemahlinn Eleonora ein Privilegium in Betreff ihres Beichtvaters, nebst der Vollmacht, eine gleiche Gnade 16 Personen mitzutheilen.

"- Etsi cunctorum fidelium salutem animarum ex debito pastoralis officii nobis commissi querere studeamus vestrarum tamen animarum salutem eo magis intenti sumus, quo vestram celsitudinem maioribus periculis cognoscimus subiacere et propterea illa vobis libenter concedimus, per que eandem salutis et conscientie pacem deo propitio consequi possitis. Vestris itaque devotis supplicationibus inclinati nobis ut ydoneum eligere possitis confessorem secularem vel cuiuscunque ordinis etiam mendicantium regularem, qui confessione vestra diligenter audita vos a quibuscunque excommunicationis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis a iure vel ab homine quavis occasione vel causa latis inflictis et promulgatis quibus forsan innodati et irretiti estis, vel vos esse contigerit et etiam a quibuscunque peccatis criminibus excessibus et delictis quantumcunque enormibus et de necessitate exprimendis annuatim quoad vixeritis absolvere et plenissimam peccatorum vestrorum omnium remissionem et indulgentiam concedere valeat auctoritate apostolica tenore presentium indulgemus tibique Friderico etiam in forma devotionis nominandi semel dumtaxat sedecim personas utriusque sexus, quarum quelibet sibi etiam eligere possit ydoneum ut prefertur confessorem, qui ei pro commissis sedi apostolice reservatis preterquam offense ecclesiastice libertatis violationis interdicti a sede apostolica impositi criminum heresis cuiusvis offense inobedientie seu rebellionis in Romanum pontificem seu sedem apostolicam presbitericidii offense personalis in episcopum vel alium prelatum inuadentium depredantium aut alias devastantium terras ecclesie Romane immediate subiectas propter censuras latas in die cene domini ac etiam invadentium Romipetas seu quoscunque alios ad Romanam curiam venientes semel in vita, in aliis vero quotiens fuerit oportunum debitam absolutionem impendat et salutarem ac in mortis articulo plenariam omnium peccatorum suorum remissionem concedere possit plenam et liberam concedimus facultatem. Nulli ergo ..." ("Gratis de mandato domini nostri pape.")

Überlieferung/Literatur

Geh. H.-Archiv.

Nachträge

Nachtrag einreichen
Einreichen
Empfohlene Zitierweise

Chmel n. 3983, in: Regesta Imperii Online,
URI: http://www.regesta-imperii.de/id/1463-04-17_1_0_13_0_0_3982_3983
(Abgerufen am 19.04.2024).